Defensio Arnaldina siue Analytica synopsis libri de correptione et gratia quae ab Arnoldo, doctore sorbonico, edita est an. 1644 ab omnibus reprehensorum vindicata calumniis ..

발행: 1700년

분량: 834페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

M anti quis Themlogis nemo volumtatem generalem ad Fidem pCr tinere existimavit.

Deus vel sim ulos nemine excepto, Vel certe alios, quam electos salvos esse velit. Singulos dixi : nam omnes Deum salvos esse velle nemo negat propter auctoritatem Scripturae certam & manifestam. Ia unum quaeritur, an VOX, omncs, quam Apostolus omnes Deum salvos velle affirmans

usurpavit, intelligenda sit de solis electis, an de singulis homi

nibus.Constat enim usitato more Scripturarum omnes non idem

semper esse, ac singulos: istamque vocem latissime patere, nec ullam. exceptionem admittere, cum prima certis plerumque sinibus contineatur.

Ex antiquioribus Theologis qui voluntatem Dei de omnium id singulorum salute generalem velut dogma fidei tueatur, reperineminem. bliqui e recentioribus parvi M obscuri nominis sic pro Voluntate generali decertant 3 uς eam, quamquam hoc

32쪽

aperte & plane non dicunt, ad Fidem Catholicam referre videantur.

Monymus vero & Abbas Germanicus, quorum suffragia ob certissimum partium studium in disputationibus Theologicis

minime numerantur, aliquos satitem e reprobatis Deum salvos

esse velle affirmant, idque Fide integra negari non posse defi

niunt.

Cur angustioribus terminis ambo: Fidem suam concluserint, secit, ut conjicio , auctoritasVasquesti, qui superiorum Theologorum omnium, ut ipse ait, consentientibus testimoniis fretus e pueris sine Baptismo morientibus plurimos Deum salvos esse nolle docet. Fortasse etiam

decretum Innocentianum,in quo uno nituntur, latius non patere senserunt. Sic enim concipitur.

rauintam, Semipelagianum es dicere Christum pro omnibus omni Bis

III.

Eam ad Fidem C tholicam pertinere , quina censeam , Scquomodo.

Cur aliquos tantummodo e reprobatis Deum salvos velle definiat, non singulos.

33쪽

4 Defensio Arnoldina

no hominibus mortuu esse, aut se guinemfudisse :quae est propositio delata ad PontificemInnocentiu: falsem, temerariam ,scandalosam,or intellectam eo sensu, ut Christus pro salute duntaxat praedest

natorum mortuus sit i impiam, blasphemam, contumeliosam, divinae pietati derogantem se haereticam 'declaramus , o uti talem damnamus. Quibus verbis Innocentius sententi am eorum , qui

Christum pro omnibus ac sing lis passum esse existimant: ab haeresi Semipelagiana liberavit :contrariam nullomodo notavit:

forte, inquit Franciscus Macedo, in Libro de mente Summi Pontificis Innocentii X. circa. Propositiones Jansenti, R respiaciens ad Ecclesiam Lugdunensem , o Concilium Valentinum, o Lupum Servatum, ac illius temporis. Catholicos Doctores, qui sane dubitarunt an mortuus esset pro in

delibus , iis praesertim qui is pro-

34쪽

sse Analytica Ρno s. ysηdisma mersi barbarie parum certe a pecudibus disiunt, o ferino

more vitam degunt ... uorumi certe , multorumjudicio, parsorne

ac infantium , quibus applicari Baptisma non potuit, habenda es

Sin & istam quis decreto I

nocentiano notatam, confixam

que velit, sic ille concludere &argumentari necessario debet. Quicquid non est Semipelagianus error , neque ut Semipei gianum notari potest, id neceLsario habendum est ut dogma Fidei Catholicae: Christum pro omnibus & singulis mortuum dicere, non est Semipelagianus error neque id velut Selmipei gianum insectari & notare per decretum Innocentianum licet: ergo mors Christi oblata pro omnibus ac singulis habenda est ne--cessario velut dogma Fidei C tholicae ; M quisquis hoc negat , is decreto Pontificio tan-

35쪽

qua temerarius damnatur. Cum

manifesta sit primae propositionis falfitas, falsa quoque est & inanis

conclusio.

Id ergo sentientes Anonymus &Abbas, ex Propositione damnata nihil aliud eliciunt , quam Chris tum saltem passi im esse pro salute reproborum aliquorum. Cum enim damnata sit haecPropositio: risui proslorum Praedesinatorum salute mortuus es: Sic ute que decretum interpretatur J V rum ergo est, id quod directe opponitur , Christum pro salute aliquorum minime Praedestinatorum mortuum esse. Ex quo com sequens esse putant, ut Deus alia quos . e reprobatis salvos velit. Quamobrem Anonymus obse vationem Anabsis Arnaldinae velut haereticam fixo de immutabili decreto damnavit. Rem paucis explico. Sententiam Apostoli , b Deus is omnes homines se os fleri:

36쪽

quae contentione hominum facta est percelebris, Augustinus in libro de Correptione & Gratia tam aperte ad solos electos trahit, accomodatque, ut Abbas Germanicus Amaldum, qui hoc annotavit in Analysi, minime ausus sit propterea reprehendere, tametsi ad causam suam semper intentus& acer omnibus adversarioru v culis insidiatur, neque ullam in pune dimittit. Caeteroquin ipse, non secus ac si esset supremus omnium controversiarum judex, Vo-Iuntatem Dei de salute reprob rum R Dogma esse Mei quod ab Ecclesia defenditur, summa potest te definit. Jansentanos, quod negaverint ; Benedictinos quod in operibus Augustini nequaquam indicaverint, hineticos este &haberi jubet. Libelli perexigui paginae plusquam 3o. in hoc uno

argumento vertantur. Praemiserat propositiones quinque a summis Pontificibus proscriptas , ut

Analysm. propter exclusam voluntate generalem non austis est reprehendere Abba ermanicus. a pag. a'. edit Colon.

37쪽

. I.

Reprehendit Anony

mus in his

novum fideiDogma superioribus incognitum ad quintam pertin re lectores intelligerent. Ut solet hominum audacia paulatim crescere, Anonymus historiae Jansentanae Scriptor, c jus ante facta est mentio, illud Analysis Arnaldinae q. q. n. 9. De his etiam stis electis intellia guntur ejusdem Apostoli verba, Deus vult omnes homines sativos fieri is id es, omnes Praedestinatos, quia omne genus humanum in eis es; cum in utroque sexu , ex omni gente, gradu, aetate se

conditione salventur. 'uod si

Deus omnes omnino homines vellet simos eri, omnes omninosia marentur: quia volenti salvum focere nullum hominis re is arbia trium di cum propositione Ians nil quinta confundit. Nam cum exceptio, inquit, b sit generalis, Deus ac proinde Christus nullum unquam e reprobatis voluit ad N riam aeterna revehere. Causam

38쪽

sse Analytica Syno s. di

pronunciati repetit ille ex perpetuo voluntatis Christi cum divina consensu. Verba hominis gravissime, ut solet, pronunciam iis representabo, ne cui fortasse videar imponere. ς Nemo ignorat e Idem has propositiones duas r Christus ''-- pro solorum Praedestinatorum s lute mortuus est: o , Deus non alios vult salvos esse, quam Praedestinatos sive eos qui salutem reipsa consequuntur : Idem sic omnino significare j quonia Christi voluntassemper o in omnibus con- sensit cum diutina. Nullus quoque Theologus quinesiciat utramque is in unam hanc incidere: media & auxilia, quae ad salutCm conse- is quendam sufficiant, solis electis ..praeparantur. Nam Deumsalutem

melle, nihil est aliud quam media ad salutem necessaria praebere. Ex quo intelligitur, media praeparare, Npraebere, idem prorsusAnonymo videri. Sed in paucis verbis tot fere lapsus, quot sententiae. Prae-B v -

39쪽

Ut propo sitionem Jansenti quinta eli

ciat ex Ver

bis Arnales quomodo

decretum Innocentianum interprete

tur.

1o Defensis Arnulidna, cipuos breviter indicabo. Ac primum auctor, quisquis ille est , qui ut haeresis Jansentanae

reos taciat adversarios , Verba quaedam eorum ambigua sectari solet,dissimulat sententiaS,&prΟ-prium statum controVersiae , pOtest sisti in ipso limine. Ut eX propositione Arnaldina eliciat quintam propositionem Jansenii , vemba decreti Innocentiani semper& pleno jure reddit; pro salute solorum Praedestinatorum : quod ij ex quibus historiam suam, verba ipsa saepe expressit, jam fecerant dissimulantibus nec laborantibus adversariis; quoniam nihil id ad

potissimum controversiae deChrusti morte caput pertinere Videbatur. Neque enim quaesitum proprie est , an Christus pro salute reproborum passus recte dici pos sit sed quo sensu pro reprobis passiis recte vel dici, vel negari

possit. Certa sit Quoniam autem tota Anonymi

40쪽

sse Aaalytica Ρnvisis. II accusatio in hac una Decreti interpretatione nititur, quam nullane levissima quidem ratione coimstituit, placet hominem hoc loco paulisper sistere: qui tametsi nos de Christo pro reproborum salute passo consentientes habet, plus

tamen ex decreto concludere

non debuit, quam verba per se& necessario significant. De Jans emi & quinque propo 'sitionum sensu per quadraginta

annos acerrime disputatu est: in

eaque disputatione, ut in pleris- qtie aliis, plusγaluit partium studium, quam pax A veritas. Qui calumniosis certaminibus delectabantur, propositiones damnatas sic dilatare solebant, sic ad omnia pro arbitrio fingere, ut haer sis Jansentanae calumniam non effugeret, quisquis Theologiae Molinianae palam adversaretur ;quasi capitalis sit error nova Molinae commentarespuere. Sed Innocentius:XII. propositiones

Monymi

interpretatio.

SEARCH

MENU NAVIGATION