Defensio Arnaldina siue Analytica synopsis libri de correptione et gratia quae ab Arnoldo, doctore sorbonico, edita est an. 1644 ab omnibus reprehensorum vindicata calumniis ..

발행: 1700년

분량: 834페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ratum tamen est a Bannesio, ab Estio, a Sylvio, ut de caeteris taceam, qui alios quam electos Deum salvos velle sic negant; ut tames Christum, dum viVeret, omnes ac singulos salvos voluisse Confiteantur. Vasques ipse, cujus magna proculdubio est apud Gum quem refellimus, auctoritas , negat cum superioribus Theologis pueros pharimos Deum salvos esse velle, pro quibus Christum

tamen mortuum esse concedit.

Placet hoc loco Vasquesti se

tentiam representare, quia nullus deinceps occurret aptior. In I. partem disputat. 96. cap. 2. pueros , qui nulla industria humana baptis ad possunt antequam moriantur, mediis ad salutem neces.sariis omnibus carere docet, in eaque sententia fuisse Theologos omnes qui scripta sua in lucem hactenus ediderant ; cap. 3. ejusmodi pueros salvos Deum nolle. qui media ad salutem necessaria

52쪽

isse Analytica Sην sis. Mnegavit: duo vero loca scripturae ex quibus voluntas Dei generalis

concluditur; Deus non vult perire animam, &, Deus vult omnes h mine alvos seri, ad solos adultos pertinere ait, non ad pueros. Caelerum, inquit, tribus de cau

sis dicere possumus , Christum pro

omnibus parvulis mortuum es e , qui tamen pro Daemonibus nullo modo mortuus dicitur; primo quia erat communis causaparvulorum , omnium hominum ob quam us nerat, o pro qua oravit, extra

quam Daemones omnino erant. 2'.

'bia juste or pie credimus Chri non expresse denegasse ullis pam lis meritum Jum fruιta sua pallionis apud Patrem eos exclusisse sicut Daemones rejecit. 3'. auia non minus pie affirmare possumus, Christum voluntate plicis asse

ius omnibus parvulis nemine e

cepto etiam postpeccatumprimi parentis salutem desiderasse, sicuiss- bi i visam concupivit s atquc it σ

53쪽

pro omnibus ora iis, salutem com sequerentur ,sculpro se ut liber retur a morte sed cum ea conditione , quam orationi a se factae asscit , R veruntamen non mea sed tua moluntas flat. Quod tamen postremum de iis solis intelligit, qui post Christum vixerunt, nam procςteris negat aliter mortuum esse, quam propter causam communem dc magnitudinem atque potentiam pretii. Ergo ex Vasque-sioChristus voluit omnibus pueris sine baptisino morientibus sal tem, quam noluit pater; pro iiDque mortuus est Christus homo, quos Deus numquam voluit seu vos esse. Sic auctoris principium non modo ignotum est pluribus Theologis, verum etiam ab iisdem funditus evertitur. Fuit in Christo , dum ViVeret, voluntas multiplex , ut antecedens & consequens. Quicquid voluit voluntate consequenti , idem quoque Deum voluisse concedunt

54쪽

concedunt omnes: quicquid voluit antecedenti, ut est aeterna salus omnium;idDeum voluisse negant, quotquot Voluntatem Dei generalem rejiciunt. Vel ut B naventura loquitur in D. IT. a. t. q. 2. Voluntas humana fuit in

Christo secundum triplicem disserentiam , sic o oratio. rauaedam

fuit procedens a voluntate rationis, quaedam a voluntate pictatis , qu dam a voluntate carnis. Primam semper exauditam esse ait , quod a voluntas erat per omnia conom is moluntati Divinae. Sed oratio

procedens a voluntate pietatis o carnis non fuit in Chri o exaudita

per omnia , tum quia hac voluntate non conformabaturDeo in omni τolito . . . tum quia illa petitio plus om: dinatur adnostram instructionem, quam ad exauditionem. Magis Gnim petebat hac voluntate ut nos erudiret quam ut Deum ad suam petitionem incli'aret.

Ad posteriora haec orationis g

55쪽

26 Defensio Arnaldina, nera duo refert illud Christi,triinseat a me calix se ; M illud Pater ignosce illis. item illud Joan. II.

II. rogo ut illos serves a malo. Nam V. 2O. non pro eis νον tantum, sed pro eis qui credituri sunt , quos constat, ut Bonaventura docet, magna ex parte non servari a

malo

M. Scriptor Anonymus assi mat propositiones duas, quaS nos ante representavimus, in tertiam

hanc incidere: Auxilia qua ad sa-quiems ciant , solis electis pneps rantur : idque inter Theologos qui nesciat, esse neminem. Pr nunciati fundamentum unicum est : Idem esse in Deo is salutem melle o mcdiu ad salutem necessariapraebere, Cum principium debeat esse & notius & certiusquam conclusio; igitur si superi res propositiones duas, in tertiam quam exhibuimus, incidere notum est omnibus Theologis, mulato notius certiusque debet esse id

56쪽

e Mael tica S nobis. 27ln quo tota haec Theologorum. omiumdoctrina nixitur: hoc est Idaeo risse in Deo se salutem velle, se media ad salutem consequendam praebere. Sed hoc ipsum, quod ille velut principium ab omnibus concessum sumit , n gatura pluribus , qui & Deum

Omnes Voluntate ante denti salvos velle concedunt, & gratiam ad salutem necessariam si ine

gant exhiberi omnibus. Addo M principium rejici ab omnibus Thomistis, &ab iis omnibus qui

praedestinationem gratuitam si cere Confitentus. Nam omnes perseverantiam esse donum sngulare Dei, idemque ad saliutem

omninonecessarium. concedunt, solis tamen praedestinatis conseraei. Quis ergo singularem hominis audaciam non admirabitur e Multa alia similis avdaciae & te' meritatis exempla proferre posi sem ,ssi ad quaestionem pertinermi , nam etsi librum integrum

57쪽

Questio

de voluntata generali

18 Defensio Arnaldina, non evolverim; neque enim id a me impetrare potui; in plura i men loca forte incidi, in quibus vcl gravissime pronunciat Theo logos omnes docere, quod pleruque negant, vel ut jansentana insectatur, quae aut sanior Theologorum pars docet, aut de quia bus , si qua inter istos existit, levissima plerumque est , & magis in modo loquendi, quam in redissensio. Nova quoque nostrorum temporum commenta sup

rioribus saeculis incognita iterum Ionit, & rationes holidissimas,

us contrita sunt, omittit, si tum controversiae saepe dissim lat; & quaestiones , quae de solo nomine extiterunt,sic tradat qua si ad summam Fidei Catholicae pertinerent ε, ut nulla in homine appareat vel rerum Theologic rum scientia, vel animi sinceritas. Ex his quae in tertia observa tione annotavi, liquet controve fiam quae de Dei voluntate Min

58쪽

sse Analytica Ρnopsis. 29nerali est inter Theologos, per se nihil habere commune cum alia quae de Christi morte fuit, & idcirco separatim tractari posse. Addo controversiam quae de Christi morte fuit, omnium Videri levissimam; in qua Pontifex id de quo maxime quaerebatur, non attigit , & quod a nemine negabatur constituit. Nam primo semper concessit Arnaldus Christum pro omnibus generatim & singulis passiim dici posse ob natura A Causam communem , quam suscepit, & ob magnitudinem pretii oblati quod sifficit omnibus ac singulis. Nec Prosper alia ratione eum pro omnibus passum esse docet, nec Vasques ipse, nec plures e Sch lasticis. Σ'. Quoad applicationem pretii oblati mortuum eumdem esse pro omnibus fidelibus , qui per Baptismum & reliqua Sacrameta, gratiae quam morte sua prome-

nihil habet

' commune cum altera de morte

Christi.

Quid Ar-naldus de Christi

59쪽

ruit, participes fuerunt. Eadem est ratio fidelium omnium qui vixere vel in lege naturali , vel in Iudaica. Ibia m. Singulari quadam ratione mortuum esse pro electis omnibus quibus & gratiam uberiorem dedit, & aeternam salutem Voluit, hoc est voluntate absoluta Messicaci, de qua sola loquitur AN, naidus in Apologia pro SS. Patriabus. An voluerit salutem repto borum ea voluntate,quamTheologi vocant antecedentem , Vel ea voluntate, quam ex Vasquesio expressi, levis est quaestio, ae qua omnes facilὰ consentiunt.Neque voluntatem hancAmaIdus nega-Vit,contra potius agnovit in Apologia p. I9. 6o. 6L&62. Sic tota quaestio de morte Christi revolvitur ad gratiam suffcientem, qua decretum Pontificium non a tingit. Et haec quidem si referatur ad 1ententiam recentiorum quo-xumdam Theologorum, qui gra-

60쪽

sse Anal tica Syno sis. 3Itiam sussic entem ab efficaci non aliter quam eventu distingunt , gravissima est: sin ad Thomisticam, levissima; quae magis in nomine, quam in re existit. Sed de gratia sufficienti dicam in altera parte defensionis no e .De mo

te Christi plura non dicam, tum quia nihil attinet ad quaestionem propositam, ut pliaribus jam com Dei ε, tum quia de ea nihil hiset insis Arnaldinae propositio, quam A 'mus haereticam esse definit. Gravissimae definitionis fundamentu Abbati cum Anon

mo commune, illud est ελ voluntatem Dei de salute reproborum

dogma esse fidei Catholicae; ergo si nihil id ad fidem Catholicam

pertinere certis argumentis effecero , propositionem Arnaldi sanam Catholicam esse constabit : quod unum in prima hac parte constituendum mihi pro posui.

SEARCH

MENU NAVIGATION