Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1720년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

sa HISTORIA

E intentione se ab unitate Ecelesia separant , qua essunitas Principalis . Porro, qui, tempore Schisma tis , adhaeserunt ante Concilium Pisanum clementi VII. & Benedicto XIII. non propria sponte , & intentione se ab unitate Ecclesiae separarunt, nec Romano Pontifici subes e unquam detrectarunt, quem potius Christi Domini Uicarium , S. Petri Successorem iure Divino potestatem ac iurisdictionem habere in tota Ecclesia & super Fideles universos credebant, se ad parendum ipsi teneri ultro profitebantur , illi dumtaxat parere volebant; Min hoc dumtaxat fallebantur , quod Clementem VILejusque successorem Benedictum XIII. poli diligens ac diuturnum in tanti momenti negotio examen a viris eruditis adhiberi solitum,post Principum,& integrarum Ecclesiarum judicium, canonice electu ac verum Pontificem esse existimarent errore & ignorantia invincibili, quae eos subinde a Schismate excusare debet, non secus ac Patriarcha yacob ad Liam pro Debele suppositam accedens , ab adulterio & incestu excusatur, quia ignorantia facti suam esse putavit, & bona fide , maritalique affectu ad

ad eam accessit.

D. Cum Clemens m. de Benedictus XIV. qui, tempore Schismatis , Avenione sederunt, nullum in Romanorum Pontificum Catalogo locum habeant , rogo te, ut eorum dumtaxat Pontificum , qui Romae Saeculo decimo quinto Sedem tenuerunt, ac pro veris legitimisque Pontificibus agnoscuntur, seriem & gesta hic breviter describas. M. . Iniit Saeculum decimum quintum Bon Dcio Nono, urbani successore , clavum Ecclesiae

gubernante . xlectus fuerat Pontifex Romanus

Boni M

112쪽

Bonifavius ygonus anno MCCCLxxx Ix.& annum undecimum sui Pontificatus agebat anno MCCCC. quo Romae celebratum est Iubilatum. Praecipua Summi

illius Pontificis gesta perstrinximus in Colloquio primo in Historiam Saecul. XIII. & XIV. ubi etiam

observavimus, illum morum integritate ac virtutum cultu cum probis & utilibus Ecclesiae Pontificibus jure merito adnumerari debere, atque com servandae castitatis adeo tenacem , ut , cum modibis continuis vexaretur, & a medicis admonitus esset, sanari quidem posse si rem cum foemina haheret , auditu horruerit, ac mori quam foedari maluerit. Hinc audiri non debet Theodoricus Ioe- mus , qui Bonifacium IX. avaritiae, congerendarum pecuniarum aviditatis , aliorumque criminum insimulat. Hic quippe scriptor in opere , quod edidit De Sehismate universali, Pontifices tempori Schismatis Romae vel Avenione sedentes acerrim8 insectatur ac discerpit,totque injurias,calumnias &contumelias in ipsos e suo ulcerosostomacho egerit , suaeque acerbitatis virus evomit , ut ejus opera una cum Authore. inter reprobata Scripta con- numerata legantur, ut videre est apud Henricum Spondanum au annum MCCCCx. Nuin. 3. Obiit Boni- facius M. anno MCCCCI v. postquam sedisset annos

quindecim , minus dies triginta quatuor . Desuncto Bonifacio M. eique Iustis persolutis , Cardinales illius Obedientiae Conclave ingressi,ante omnia sese juramento obstrinxerunt, ut quisquis eoru imi Pontifex esset electus, libere se Pontificatu abdicare t,si necesse foret ad extinguendum Scutisnaa,quod infestabat Ecclesiam. Praemissis Consiliis, studiis, que omnibus ad tollendum Schisma necessariis, Omnium

113쪽

omnium suffragiis postquam Sedes vacasset quindecim diebus electus est Romanus Pontifex Cosmatus de Melioratis patria Sulmonensis quae Provinciae Aprutii civitas est in doctrina, rerumqui

agendarum experientia clarissimus, qui per omnes dignitatum gradus provectus, ex Bononiensi Episcopo, Cardinalis, & Archiepiscopus Ravennaes a Bonifacio v. creatus, ad Sedem tandem Pontificiam sublimatus est die xv I. Kalend. Novemb. anni MCCCC iv. nomenque sumpsit Innocentii VILQuam praeclaris dotibus in Pontificatu praefulserit Innocent ius VII. docet Onubrius in suis Additionibus ad Platinam,ubi asserit,hunc Summum Pontificem cunctis maximi & optimi Poutificis dotibus. suisse ornatum, vitae integritate, egregiis moribuS, 'humanitate, eruditione, pietate , & liberalitate praestantissimum ; Ditionis Ecclesiasticae ac liberi tatis assestorem intrepidum, uno verbo, tam Pid in Pontificatu se gessit Innocentius VIL ut Theodo ricus Niemus, Clericus Lucensis , qui, ut mox Observavimus. passim in suis Scriptis invehitur in summos Pontifices, qui Romae tempore Schismatis sederunt, eum tamen , ipsa rei evidentia compulsus, hoc elogio capite trigesimo nono libri se- eundi de Schismate universali commendarit et Me Pontifex fuit mitis, benignus, oe compatiens aflictis, nec erat aliqua superbia in eo, neque apud ipsum acce ptio personarum: libens poscentibus audientiam dabat,

in ferὸ diebus singulis certis horis supplicationes sibi porrectas sollieitὸ signabat. Consistoria privataqpu

bliea tenebat diebus in horis consuetis, nec alicui mo testus, neque cupidus, seu avarus existebat. Simonia

cos exosos habuit Sub initium Pontificatus ἐπι

114쪽

EccLESIASTICA.ωOeentii VII. Roma haud parum turbata est a Lassi lao, Rege Neapolitano , quem maximis beneficiis idem Pontifex cumulaverat , pro quibus insignex ille reposuit iniurias. At enim Ladisiaux Urbis dominationi inhians, primo, Romanos in Pontificem Concitare coepit, deinde, simulans favere Pontifici, pacis interpretem ac sequestrem se constituit, hac facta conventione, ut gubernatio Urbis in temporalibus pends populum resideret, illa autem pars , quae dicebatur Leonina , scilicet circa S. Petrum , in Summi Pontificis potestate cum Castro S. Angeli remaneret, Senatorque Urbis de volu tate Pontificis , & c sensu populi assumeretur.

Sed haec initae concordiae pacta , quae legi possunt

apud Odoricum R naidum ad annum MCCccxv. N mero xv I.& sequentibus, diu firma non permanserunt ob novos tumultus, quos Gibellinorum, de Guelphorum factiones Romae excitarunt. Gibellini, quos suo patrocinio fovebat Rex Laristius, Scquorum Duces erant Columnenses , Sabelli, & quidam alii Romani Proceres , populum spe recupe randae libertatis ad rebellionem impellebant, qui bus ex adverso strenue obsistebant Guelphi, quo rum .Duces eran. ursini , authoritatem Romani Pontificis inconcussa fide tuentes. Variae inde inter utramque factionem mutuis odiis exacerbatam secutae sunt pugnae , aliaque scelera, & probra hostilia perpetrata, donec a Gibellinis evocatuSLadislaus Rex, turbas utcumque composuit, electiSe factione Gibellina septem viris, qui Urbem administrarent. Non quievere tamen Columne es ,

Gibellinae factionis Duces, qui clandestinis sollicistationibus cadisiaum Regem ad capessendum Ur

115쪽

his dominium continuo instigabant, & iniquis petitionibus fatigabant animum Pontificis, qui , ut

eorum animos emolliret, in omnibus complacere eis studebat, & unum ex familia Columnensi Cardinalem creavit, qui postea suit electus Papa , dictusque Martinus V. Tanta Pontificis mansuetudine flecti noluerunt rebelles, cumque nova ac perniciosa molirentur consilia , contigit, ut Ludovicus de Melioratis , Nepos Dascentii VIL juvenis quidem audax, sed temerarius, undecim seditiosos e Romanorum Proceribus , dum e Palatio Apostolico redibant, immaniterr trucidari jusserit, inscio tamen Innocensis VII. illudque facinus detestante , sicut testantur

Leonardus Aretinus, Theodoricus Niemus , de S. --toninus . Interim, rebelles ad arma concurrunt, fugit Pontifex Viterbium, & statim Ioannes Columna, Palatium occupat, plebs Pontificiam suppellecti- Iem diripit, Libros, Regesta & Epistolas lacerat, Innocentii Papae stemmata luto commaculat, reclinpiuntur a Cojuratis copis a Rege Ladislao misis,qui tamen, dum in urbem penetrare, ac eam Ladis lai Imperio totis viribus subjicere conantur, a Romanis, id aegre ferentibus , propulsantur, & a. ulo ursino, Pontificii exercitus Duce,dissipantur . Tunc Romani ad ossicium de obedientiam Innocentii VILee versi, eum multis Legationibus in Urbem revocarunt, in qua anno MCCCC v I .summa totius populi gratulatione, tanquam legitimus Dominus, exce-Ptus est. In conjurationis reos anathema statim vibravit Pontifex, sed praecipue in Ladistium Re sem , quem Campaniae & Maritimae Praesectura . .egno, terrisque, quas in studum ab Ecclesia te-

116쪽

ECCLESIASTICA. 97

nebat, & quibus ad opprimendam Ecclesiam Romanam abutebatur, privavit. Hoc Pontificio fulmine perculsus Ladistius , veniam pacemque per Oratores supplex exoravit, & arcem Sancti Nageli, quam occupabat, restituit. Supplicis Ladistii Preces benigne audivit Innocentius m. dc, ut eradad clementiam. propensissimus,non solium Censuras in illum, ejusque foederatos latas actutum di sibivit, sed eum pristinis honoribus restitutum , . nova e xilliferi Romanae Ecclesiae dignitate auxit . Pacta Conventa Diplomate Pontificio confirmata reser c

idem Summus Pontisex Ianocentius GL obiit die sexta Novembris , & Concilium Generale, quod pro unione Ecclesiae & extinctione Schismatis celebrare Romae decreverat, illudque litteris publicis indixerat, propter urbicas seditiones.& proxima

secutam mortem cogere non potuit. Non possum

hic silentio praetermittere duas res memoria dignas , quas in suo Pontificatu gessit Innocentius VILRegulam Fratrum & Sororum Tertii ordinis de Poenitentia S. Dominici anno primo sui Pontificatus approbavit Constitutione, quae incipit: Sedis Apo-Rolica, quae in Bullario Romano edita est; & Ac demiam Romae excitavit, ad quam doctistimox omnium Facultatum Prosei res evocavit,qui Phi-Iosophiam, Theologiam , Ius Canonicum e c Civile in Urbe docerent. Vacante post obitum Innocentii VIL Sede Pontificia, dubitaverunt Cardinales , an electioni Romani Pontificis supersederent, maxime cum Benedictus XIII. juramento Gallis, qui ei parebant, pollicitus fuistet, sese abdicaturum, ut Collegio Cardinalium utriusque partiS convenien . TonLVI. G te,

117쪽

te, Iegitimum Ecclesiae Caput eligeretur, sieque penitus aboleretur Schisma. Vicit tandem eorum sententia, qui eligendum quidem Pontificem su debant, sed prius solemni iuramento obstringendum, ut, adversario se abdicare volente, ipse quoque Pontificatuni ultro dimitteret. Ea mente virdinales Conclave ingressi elegerunt in Roma- num Pontificem Angelum Corarium, natione Venetum, Tituli S. Marci Presbyterum Cardinalem , dictum in Pontificatu Gretorium XII. Virum doctrina. religione, pietate ac probitate morum, ut tradunt Leonardus Aretinus, & S. Antoninus, omnium

commendatione dignum , nisi tergiversationibus , quibus ad retinendu Pontificatu contra praestitum uramentum usis est, & collusionibus cum adversario sito Petro de Luna, dicto Benedicto Mnharum

virtutum famam commaculastet. At enim, Grego-τius XII. qui in exordio sui Pontificatus magnam spem omnibus fecerat restitutionis pacis Ecclesiae, de au eam promovendam Reges, Principes, Re L publicas, Praelatos,atque Universitates per litteras tuerat adhortatus ; imperii postea degustata dulcedine, promissis di iuramento stare noluit, secutus prava contilia propinquorum, quos nimio ine-ctu couiplectebatur , quique tergiversationis eccollunonis, de qua cum suo aemulo certavit, authores fuerunt. Divisi erant in duas partes Europae Principes, ita ut periculum esset, ne partium itudiis ac novorum Pontificum subrogatione Schis.

ma aere ritum propagaretur. Opportune tamen

accidit, ut c liriitianissimus Rex carolus n. qui Gregorium XII. & Benedictum XIII. de Pontificatu contendentes suis collusionibus mundo iIludere

118쪽

perspectum habebat, omnibus suis subditis praeceperit, ut ab Obedientia Benedi IJ XLI. recederent , egregiamque scripserit Epistolam Paraeneticam , qua breviter narratis, quae hactenus ea ita causa egisset, universos Principes & Antistites, omnem que populum Christianum hortabatur,ut obedie tiam utrique contendenti subtraherent. Hae Regis Christianissinii Caroli VI. Litterae legi potiunt apud Theodoricum Memum, apud Gersonium Tomo I. p gina 3 13. & apud uasum Buiaum Tomo v. Historiae Universitatis ParisiensiS pag. 137. I 38. IAI.&I 7. Cardinales obedientiae. Gregorii XIL eum sat pius hortati fuerant,ut pro Ecclesiae uniti e & pace Pontificatui cederet, & Cardinalium Collegio,aut etiam Generali Concilio totum conciliandae pacis

negotium committeret. Cessionem quidem polliacebatur Gregorius, sed ea apposita conditione, ut Benedictus, eius aemulus, primus cederet. Tandem Cardinalibus innotuit,tam Gregorium, quam Benedictum,moras data opera nectere, & universo orbi Christiano fucum facere, cumque contra pacta conventa, & juramentum in Conclavi praestitum , & post creationem suam renovatum , quatuor novos Cardinales Gregorius XII. creasset, toto suae

obedientiae repugnante Collegio,Cardinales ab eo desecerunt, Pisas secesserunt, suae secessionis rationem Fidelibus universis exposuerunt Encyclicis Litteris, quae apud Odoricum Myniadum ad annum

MccCCvI I. Num.vIII. habentur. Pisas itaque cum

utriusque partis Cardinales adventassent, in unum Collegium convenerunt, atque Concilium celebrarunt, dictum Pisanum, in quo utrumque de Pontificatu contendentem citarunt ad audiendam Se

119쪽

tentiam desinitivam Concilii in causa unionis Ecclesiae, Fidei & Schismatis . De hoc Generali Concilio Pisano plura suo loco, idest, in Colloquio

quarto , dicemus. Sufficiat hic observasse , Patres istius Concilii Sententiam tulisse in Petrum de Luna, qui BenediLius XIIL & in Angelum Corarium, qui Gregorius XII. dicebantur , tanquam in notorios Schismaticos, & antiqui Schismatis nutritores, defensores, approbatores, fautores , pertinaces &c. eis inhibuisse, ne aliquis eorum pro Summo Pontifice se gereret , ac sub poena excommunicationis vetuisse Catholicis ne eis parerent. Post latam . hanc exauctorationis Sententiam in Gregor. XILS Benedic tim XIII. qui de Papatu improbe contendebant, nec voluntatem habebant tollendi Schisma per viam cessionis ab Ecclesia electam; Cardinales numero viginti quatuor concordibus suffragiis die xv. Iunii anni 1 cccc Ix. Summum Pontificem elegerunt Petrum Philargum, vulgo de Candia nuncupatum , Ordinis Fratrum Minorum , Cardin

lem, & Archiepiscopulii Mediolanensem, qui Alexandri V. nomen sibi sumpsit. D. Hac Alexandri V. Pontificis Maximi et ctione fuitne extinctum Schismal M. Qui de Papatu contendebant , Grego rius XII.de Benedictus XIII. nec Concilii Pisani Sententiae adhaerere , nec Pontificatui cedere voluerunt . Petrus de Luna , qui Benedictus XIII. dicebatur, & cujus gesta sub finem istius Colloquii, describemus, Pontificatus Insignia usque ad mortem invicta pertinacia retinuit. Angelus Corarius dictus Gregorius XII. Concilium Austriae in Aquileiensi Provincia anno MCCCc Ix. celebravit, in quo

120쪽

Concisium Pisanu in disturbare ac evertere conatus est, & in Cardinales , qui ab ipso defecerant , tulit exauctorationis Sententiam , cujus tamen ab Ecclesia nulla ratio habita esst, ut videre est apud

Rebus Ecclesiae hunc in modum perturbatis, Ladistius Siciliae Rex , qui . in aquis turbidis piscari gestiebat , Romam occupavit , & alias pleraS-que Status Ecclesiastici civitates & castra invasit, sed confestim a Paulo usino Romanae libertat igvindice repulsus , abscedere coactus est. Insignia Pontificatus retinuit Angelus Corarius , dictus Gregorius XIL usque ad annum millesimum quadringentesimum decimum quintum, quo prioris collusionis maculam eluit, di per Carolum de Malalestis Pontificatum liberrima cessione deposuit in Concilio Constantiensi sessione xiv. sicut in Colloquio quarto, ubi de Conciliis Saeculo XV. celebratis agendo, fusius ostendemus. Ea facta cessione, decrevit eadem Synodus Constantientis , Angelum

corarium, antehac nuncupatum Gregorium ML fore

semper Cardinalem Episcopum sub titulo per eamdem Synodum, vel futurum Romanum Pontificem declarando quem fuisse Portuensem Theodoricus Niemus, Tusculanum Onuphrius ait) ita ut secundus post Romanum Pontificem dignitate de ordine haberetur . Insuper creatus est perpetuus Legatus Piceni, seu Marchiae Anconitanas, & obiit Recanetianno McCCCxv I I. sicut ex ejus Epitaphio colligitur. D. Seditne diu Alexander se qui,ut mox aje-bas,fuit in Concilio Pisano,abdicatis Benedictοπια di Gregorio XII. electus Pontifex Romanus tN. Magno Ecclesie damno bievissimus suit;

SEARCH

MENU NAVIGATION