장음표시 사용
121쪽
Pontificatus Alexandri V. de cujus patria, gestis Se Infulis, quibus ante Pontificatum insignitus est, pauca hic ex Luca aditabo in Annalibus Ordinis
Minorum referre haud pigebit. In primis, Alexandri ri qui ante Ρontificatum Petrus Philargus appellabatur, patria omnino incerta est. Probat ta- imen Lucas adlubus Tomo V. Annalium Minorum ad annum Christi MCCccv. ex Chronicis MSS. eum fuisse ortu Cretensem . In hoc consentiunt omnes Scriptores, Petrum Philargum ex obscuris lprogenitoribus natum esse, atque a pueritia, stu- ldio, & favore cujusdam Minoritae, eo religiosae ubiae ac doctrinae in Ordine S. Francim provectum fuisse, ut Graecis & Latinis linguis apprime excultus, ac Doctoratus lauream in Facultate Parisiensi adeptus, Mediolani postea maxima cum laude d Cuerit. In maximo honore Petrus Philargus fuit apud Ioannem Galeatium Vicecomitem, qui magnatum temporis in Insubria aut horitate pollebat,
quique illum sibi addictissimum ad plures Epist
Pales Infitias promoveri curavit, quas varii AuthO- . res ei adscribunt, videlicet Novariensem, Vicentianam , Brixiensem, Placentinam, Patriarchaturi Gradensem,ac postea Mediolanensem Archiepist patum. De Brixiensi tamen & Gradensi Episcopatibus valder se subdubitare innuit Lucas 'Madiuhus. Pro tot acceptis honoribus Petrus Philargus, ut henefactori suo Ioanni Galeatio vicecomiti vices vependeret, ei ab Imperatore Wencestio Ducis Me- idiolanensis titulum impetravit. Ab Innocentio VILPontifice Maximo Romam accitus Petrus Pbilargus , Presbyter Cardinalis tituli Sanctoruni XII. δε postolorum renuntiatus est anno MCccc V. ac tan- , dem
122쪽
dem In Concilio Pisano anno Mcccclx. indicto electus est omnium suffragiis, nemineque reclamantea in Romanum Pontificem, dictusque Alexander Mqui in Solio Pontificio constitutus, magna quaeque molitus est, ut Ecclesiae unionem solida pace stabiliret, & corruptos hominum mores, Ortosque eπnimia, tempore Schismatis, Clericorum licentia abusus stirpitus eradicaret. Eam ob rem Alexander V. longam scripsit Epistolam Encyclicam ad Reges, Proceres, Praelatos , Clerum, Populumque totius Reipublicae Christianae, qua Schismatis ortum, progressum, damnaque inde nata, & unionem .Ecclesiae Catholicae uno sub indubitato Pastore in Concilio Pisano feliciter procuratam explicat, cunctosque hortatur, ne sabsidio, favore,obsequio, obedientia, aut alia re Romano Pontifici debita Pseudo-Pontifices Petrum de Luna , dictum Benedictum XIII. & Angelum corarium, nuncupatum imsua obedientia Gregorium XII. prosequantur. Hiae peractis, Alexander V. Pontifex Maximus diris dein vovit Laiaslaum, Siciliae cis Pharum, seu Neapolis Regem, qui Ecclesiam Neapolitanam armata manu perturbabat, eumque privavit hoc Regno,cujus dominium transtulit in Ludisicum Ducem Andegavensem . opem tulit idem summus Pontifex Sigismundo Hungariae Regi , Turcarum potentia victo, Principesque Christianos ad sacram militiam contra illos capitales Fidei Christianae hostes stimulavit. Mox ad fidei injurias vindicandas Saactissimus ille Pontifax sese convertit, & haereticum yoannem Hus, ejusque sequaces , qui Haeresiarchae telli errores in Bohemia spargebant, misso ad
SHn suem Archiepiscopum Pragensem Diplomate,
123쪽
reprimi, atque adhibita severitate legum coerceri praecepit. Hoc AlexandriHad Sbiκ 'nem diploma
exhibet Odoricus Risnaldus ad annum Mcccc IX. Num.Lxxx I x. Ingratiam Religiosorum Mendicantium Constitutioiiem , quae incipit his verbis :guos in excelsis, edidit Alexander V. contra quam reclamarunt Doctores Parisienses,qui tam ampla
Privilegia Religiosis Mendicantibus concessa aegris ac lividis oculis cernebant, multasque turbas Miragaedias occasione praedictae Constitutionis Pon- aificiat in Galliis contra Religiosos Mendicantes excitarunt ut videre est apud Egassium Bulaum Τomo v. Hictoriae universitatis Parisiensis. Denique, dum Sanctissimus ille Ponti sex summo studio satageret Sedis Apostolicae dignitatem perfecta unione
di morum reformatione restituere, Graecos Ecclesiae Latinae adjungere , Beneficia Ecclesiastica , dignis conferre . simoniam procul ab Ecclesia eli-
. minare, Canonum observationi invigilare , super stites Schismatis fibras evellere, pacem terris rem stituere, serpentia vitia tollere, ac virtutes postibminio revocare , inopinata morte obiit Bononiae die quarta Maji anni Mccccx. Pontificatus mense decimo, die octavo. Eum venenato cyystere extinctum fuiste testatur S. Antoninus . Hunc Romanum Pontificem, de Ecclesia licet bene meritum,Theodo- Ficus Niemus , maledicus Pontificum sui temporis conviciator, acriter insectatur, & calumniis inces- . sit, a quibus Uadivibus in Annalibus Minorum ad
annum MCcCCx. eum egregie vindicat testimoniis gravissimorum Scriptorum , qui testantur Alexandrum V. fuisse Pontificem magno erectoque animo,
. . dumma prudentia, tantaquς erga pauperes libera litates
124쪽
litate , ut ad eos sublevandos nihil omnino sibi re servaret. Memorat etiam Platina in opere Detis Pontificum , Alexandrum V. per jocum dicere a
solitum esse, se divitem uisiopum fuisse, pauperem
cardinalem, mendicum Pontificem.
D. .em in Sede Pontificia successorem habuit Alexander HM. In locum defuncti Alexandri V. Pontificis Maximi , septemdecim Cardinales , qui Bon niae erant, in Conclave ingressi , suilecerunt farem Cossam, seu coxam, Neapolitanum , qui die Dominica, seu die vigesima quinta mensis Majian. ΜcCCCx. coronatus est,dictusque Ioannes XXVI.
cum tamen,juxta seriem Romanorum Pontificum , qui eo nomine donati sunt , dici deberet Ioan nes XXIL Hic, dum juvenis esset, Iuri Civili &Pontificio Bononiae operam dedit, ibidemqu Doctoratus gradu fuit insignitus. Dein, Romana prosectus , a Bonifacio m. Pontifice Maximo inter Cubicularios ascitus est;mox Archidiaconus Bono niensis , postea Protonotarius Apostolicus , inde Cardinalis S. Eustachii, de Legatus Flaminiae constitutus; qua Legatione adeo praeclard functus est, ut Bononiam, & plures alias civitates a diversis tyrannis Occupatas recuperaverit, & in Ecclesiae potestatem redegerit . Interfuit Concilio Pisano anno
MCCCc Ix. & tandem electus est Pontifex Maximus anno, ut diximus MCCCCx. Eum belli, quam pacis artibus meliorem, & parum aptum ad Pontificatum fuisse, testantur Leonardus Meretinus , Theo doricus Niemus, & S. .antoninus. Sub exordium . Pontificatus, Ioannes XXIII. anathemate perculizLadistium Neapolis Regem, Ecclesiae hostem, M
125쪽
angeli corarii Pseud Pontificis fautorem , atqueis Iut ejuS potentiam, qua toti jam Italiae terribilis evaserat, armis reprimeret, in eum immisit Lu- dolicum Ducem Andegavensem, adjuncto illi Paulo ursino, copiarum Pontificiarum Duce, qui La- . disiaum aggre ssi, eum magna strage fuderunt. Sed Ducibus victoria sua uti nescientibus, animos vi resque resumpsit Ladistius, qui tamen territus sacro bello, quod in ipsum velut m Ecclesiae hostem, indixit 'oannes XXIII. pacem iniit cum summo Pontifice, ad ejus obedientiam accessit , relicto Angelo Corario Pseudo-Pontifice, dicto Gregorio MLqui se recepit Ariminum ad Carolum maiestam , ,
amicum suum, ibique extitit, donec in Concilio lGenerali Constantiae anno MCCCCxIv. celebrator Pontificatum deposuit. At perfidus Ladislaus iae .dus ictum cum Ioanne XXIII. cito abrupit, &, adjuvantibus fautoribus suis, per maenia fracta s hiit Romam, compulitque in fugam Pontificem, i qui Florentiam venit, indeque duos Cardinales aubigi mundum Imperatorem misit,tum ut ejus opem imploraret adversus Ladistium,impium tyrannum, l. qui Italiam armis & populationibus infestabat gium etiam ut cum ipso agerent de Ioco Concilii Oecumenici proximὰ celebrandi, quod communi consilio indictum est Constantiae, quae est: perampla Imperii civitas, quam Rhenus interfluit. Hanc Concilii Generalis Constantiensis celebrationem
Praecessit mors Ladistat Regis propudiose libidinis, vi Ecclesiae insensissimi hostis, qui ex immani lu-
uriae intemperantia, seu ex nimio coitu , sive, ut lii volunt, Correptus igne facro, quo ejus Pu
uςnda cum violentissima febre exarserunt, misera
126쪽
periit anno MCccCxIv. Hoc de morte Reis
sis accepto nuncio, quo universa Italia, ab eiust tyrannide tandem aliquando libera, exultavit; Bononia digrediens Pontifex Ioannes XXm per I ridentinum agrum transmissis Alpibus Constam
tiam accessit I ibique solemni pompa & honoribus
' exceptus initium dedit Concilio Generali Constan- 'tiensi, de quo late disseremus in quarto Colloquio. Hic obiter observabo, 'oannem XXΠL in secunda Selsione hujusce Concilii solemne juramentum &votum edidisse , ac promisisse, se, ad tollendum ἰ Schisma, & ad reddendam, absolutissimam Ecclei siae Catholicae pacem , Pontificatu ultro cessurum , si huic quoque duo alii aemuli,videlicet Petrus de ρ ' Luna,qui Benedictus XIII.& Angelus coram,qui Gr gorius ML dicebantur , renunciarent; immo ad dei ponendum Pontificatum sese paratissimum exhibuit λ Voannes XXm quoties exoptatissima Ecclesiae unio , ejus cessione procurari posset. Verum, paulo posti Ioannem XXIILiam poenituit,& ne cessionis promis
i sum juramento ac voto confirmatum exequi coge-
, retur, tacitus abscessit, & dissimulato habitu, ope-; ra Friderici Ducis Austriae, fugit Schassulam , Opi pidum ejusdem Frictrici, quod quatuor milliari- hus ab urbe Constantiae distabat. Haec inopinata Pontificis fuga terruit quidem omnes Concilii P
tres, quibus animos fecit Sigismundus Imperator , pollicitus auxilium & operam , donec Pax cert a Ecclesiae redderetur. Tand8m in Sessione x I I. Concilii Generalis Constantiensis lata est in 'oannem XX exauctorationis Sententia, cui ipse, ad promovendam Ecclesiae pacem , se parere humiliter professus, Pontificiae Dignitatis insignia depo-
127쪽
fuit. Nihilominus, ne a proposito resiliret Pontificatu abdicatus Ioannes XXIIL ductus est primum Haldebergam , deinde ad Castrum Gotlevem, &triennio diligentissime custoditus. Inde tamen eductus, cum ad Martinum V. qui in Concilio Conflautiensi Romanus Pontifex fuerat electus , duceretur , fuga evasit , sed Ecclesiae pacis conservandae cupidus, sua sponte Florentiam venit, ubi tune
Martinus V. Pontifex Maximus agebat, . eum , ut
vere & legitime electum agnovit, & omnia, quae Concilium Constantiense Oversus illum decreve rat , rursuS cum ingenti omnium voluptate appro-havit Ix. Kalendas Julii anni Mccccxxx. Α Marti no V. Pontifice Maximo cum silmma benignitate sexceptus, statim Cardinalis Episcopus Tu stulanus,& Sacri Collegit Decanus renuntiatus est, eique , ob memoriam Romani Pontificatus, quem alia quando juste ac legitime gesserat, concessa fuit Sedes prope Pontificiam paulo eminentior,quam csterorum Cardinalium. Obiit tandem Florentiae
die xx II. mensis Decemb. ejusdem ann.MCCCCXIT.
Plura de depositione Ioannis XXIII. dicemus i Colloquio 1 v. ubi omnia, quae ad abolendum Schisma , & ad unitatem , pacemque Ecclesiae resarciendam in Concilio Generali Constantiensi gesta sunt, singillatim expendemusr breviter tamen dicam eximia laude dignum sese praebuisse Ioannem XXIIL dum ad procurandam Ecclesiae unitatem , quae aliter consummari haud poterat, depositioni suae in Concilio Constantiensi factae consensit, secutus hac in re egregium documentum Sancti Augustinim Epistola ad Marcellinum Tribunum
ante Collationem Carthaginensem data ,. d inserta libro
128쪽
libro eiusdem Sancti De Gestis cuiae Emerito Donatiliarum Episcopo, ubi haec habet Sanctus ille Doctor r Quid enim dubitemus sedemptori nostro Sacrificium inius humilitatis offerre t an
vero ille de coelis in humana membra descendit, ut membra ejus essemus, oe nos, ne ipsa ejus m bra crudeli divisione lanientur, de Cathedris desiendere fommidamus ' Propter nos nihil susscientius, quam ut Christiani, Fideles, O obedientes simus. Hoc ero semper sumus. Episcopi autem propter Christianos populos ordinamur . Quod ergo christianis Populis ad risianam pacem prodes, hoe de nostro Episcopatu faciamus. D. Iam probe intelligo, ad procuranda a Ecclesiae pacem in Concilio Generali Constantiensi Angelum. Corarium , qui dicebatur. Gregorius XII. Pontificis Infulas sponte deposuisse , &Petrum de Luna, nuncupatum Benedictum XIII. necnon Ioannem XXIII. fuiise exauctoratos . At nunc scire velim, an per electionem Martini eodem
in Concilio factam, pax fuerit omnino redintegrata, de universa Ecclesia sub uno vero ac legitimo Romano Pontifice tandem adunata lM.' Maxima omnium fuit de electione Martini V. Pontificis Maximi laetitia. Imperator mundus incredibili gaudio effusus, gratias omni hus egit, qui tantum virum, & Reipublicae Chr&stianae prope extinctae necessarium delegissent. SO-lus Petrus de Luna, sticitius Benedictus XIII. in quem Concilium Constantiense Sessione xxxv II. perem Ptoriam tulerat Sententiam velut in periurum, Schismaticum, pertinacem, & haereticum, com muuem laetitiam, ac redditam Ecclesiae pacem ma
129쪽
gno quidem sed inani studio perturbare molitus est. Ille quippe, ab omnibus licet desertus , spretia Conciliorum Pisani & Constantiensis Decretis, Insignia Pontificis ad extremum usque spiritum pertinax retinuit, quamvis Ecclesia tota ipsum,
ceu Antipapam, execraretur: immo , paulo ant
quam moreretur, duobus Cardinalibus , qui ipsi adhuc adhaerebant, sub interminatione maledictionis aeternae iussit, ut alium Pontificem post ejus obitum eligerent. Supremis hujus Pseud Pontificis mandatis obtemperarunt duo isti Cardinales Schis. matici , & statim post ejus obitum, Ouidium Sancti Munionis Aragonensem, Barcinonensis Ecclesiae Canonicum,elegeruntAntipapam,qui Clemens VIR appellari voluit. At iste larvatus & umbratilis Pontifex post innumeras tergiversationes, tandem anno MCCcCxx Ix. ornamenta Pontificalia deposuit, ad pedes P . sese abjecit, eumque, ut verum & legitimum Pontificem agnovit & coluit . Tunc penitus desiit funestum illud ac diuturnum , Schisma, quod per annos quinquaginta &unum Ecclesiam exagitavit, hoc est, ab anno millesimo trecentesimo septuagesimo octavo , quo urba- nus VI. Romae, & Clemens UIL Avenione Sedem Pontificiam tenere coeperunt, usque ad annum millesimum quadrigentesimum vigesimum nonum , quo Pseudo-Pontifex clemens nu. se Mamrino V. legitimo Pontifici subjecit . . 'D. Quo anno Martinus V. electus suit Ponti sex Romanus, & quibusnam potissimum dotibus in Pontificatu praefulsit lM. Concordibus suffragiis die x I. Novemb.
anni MCCCC xvi. Odo de columna, Romanus ,
130쪽
ex illustrissima Columnensium prosapia oriundus, Cardinalis Tituli S. Gregorii in Velabro seu ad Uelum' aureum , Pontifex Romanus electus est, di- ctusque Martinus V. qui tamen juxa ordinem Romanorum Pontificum, qui eo Martini nomine nuncupati fuerunt , dicendus esset Martinus III. Ad hunc honoris apicim cum caeterae virtutes, quihus insigniter conspicuus erat, tum eximia praecipue moderatio, humanitas, mansuetudo, justitia , morum integritas, & insignis prudentia diuturno
rerum usu comparata, eum extulerunt. Tali profecto Pontifice , inquit Platina, indigebat Ecclesia Dei , qui naviculam Petri, Schismatis est' omnium seditionum fluctibus quassam, redigere in portum salutis , gubernaculo admotus sciret ae posset. In Sede S. Perri collocatus Martinus V. nihil antiquius habuit. quam ut resarciret damna, quae prolixissimum &adhuc fumigans schisma intulerat Ecclesiae, atque in Regno Bohemiae, & Marchionatu Moraviae serpentes miches, Ionnnis Hus, & Hieronymi de Praga pestilentissimas haereses penitus profligaret. Eam
ob rem vi II. Kalendas Martias anni MCCCC v I I I.
Constitutionem edidit . qua Archiepiscopis, Episcopis, & Haereticae eravitatis Inquisitoribus jussit,
ut ejusmodi Haereticos, eorumque fautoreS ac de- seniores , .ex praescripta judiciorum forma coercerent. Misit etiam in Bohemiam, &Hungariam Legatum Joannem Dominici Cardinalem Ragusinum ordinis FF. Praedicatorum, cui ad extirpandas Hareses , & Haereticos ad veritatem Catholicae Fudet, ad gremium Ecclesiae, & Sedis Apostolicae obedientiam revocandos amplissima dedit mandata , quae Odoricus RSynaldus exhibet ad an