장음표시 사용
91쪽
filia Ferdinandi Regis Aragonum , uxore i
Henruum huIus nominis qui Patri in Regnum 'Castellae successit, annum agens aetatis trigesinium, cum paulo ante Patris obitum, Blaneam, alliam Regis Navatrae, quam uxorem duxerat, post decimum quartum coniugii annum repudiiaet ,caus Qus, eam quasi maleficio veneris usu prohibitam Disse,ac impotentem evasisse. Haec divortii Sonte tia ab administratore Segobiensis Ecclesiae pro- ι nunciata primum, confirmata deindὰ est ab Archiepiscopo Toletano auctoritate Nicolai V. R mani Pontificis anno MCcccLIv. Multis vitiis Obn xius fuit Henricus Castellae Rex,ardentiquidem praeditus animo, sed pusillo, oppletoque foeditate , moribus dissolutis, atque omnibus turpitudinum3 : maculis vita deformia Hinc iactum est , ut ejus Regnum, quod viginti annorum fuit, turbulentum extiterit, quod ei prudentia non minus ad cives impace regendos deesset, quam ad pacandos intesti
nos motus in Regno excitatos. Duo ei cognomina Impotentis, atque etiam Liberalis afficta sunt, unum a naturae vitio, quo in venerem usque ad insaniam Propensus erat; alterum ex profusadiberalitam ,
qua in profundendis siud judicio thesauris Majores uos superabat . Ad finiendam controversiam,quae Catalanos cum Aramniis dudum commiserat, & ilcujus judicium arbitrio Ludovici XI. Galliarum Regis dissidentes partes permiserant , colloquium habuit Henricus In Caitellae Rex cum Cbristianissi- imo Rege Ludovico XL anno MCCCox III. Ludoviaeus XL ad insignem pagum S.Ioannis de Luzio constitit, Henricus vero Castellae Rex ad Fontarabiam,
singuli ad fines suorum Regnorum . Sed istud Cob
92쪽
Ioquium nullo aIio operae pretio solutum est, quam quod utriusque Regis aulici natara dicaces, ses mutuis aculeis, derisionibus, dicteriis punxerunt , S conspirationes inter Proceres Regis Castellae s minatae sunt, quibus tandem Regem suum admiserrimana conditionem redegerunt . Enimvero, tota Hispania anno MCCCCLxIv. ob tumultus ex controversia Catalanos inter & Aragonios excitos,
in armis existente, Proceres Regni Castellae oppo tunitatem nacti, in Regem suum Henricum conspirarunt, Alphonso, ejus fratre, puero annorum duindecim, in partes factionis abrepto . Inter causas , quas suae conjurationis obtendebant Regni Castellae Proceres, hae praecipuae erant et quod videlices eorum Rex Henricus Mauros apud se versari permitteret; quod Bererandum , conjugis suae Reginae adulterum, dignitatibus augeret; quod filiam Joa nam ex adulterio natam . contra Regni leges , contra fas,jusque Alphonsi, fratris sui, Regni haeredem
renunciasset; quod denique , Magistratus venales exponeret. Tanta socordia Regem invaserat, ut his monitionibus nullo pacto ad vindictam, aut ad defensionem moveri potuerit, cumque induci haud posset ad arma capienda, concordia his conditioniabus pacta est,ut Alphonsius frater Henrici Regis,jure suo haeres Regni Castellae esset, Bertrandus, Reginae adulter, Magisterio S. Jacobι sese abdicaret, na,filiae spuriae ex Reginae adulterio natae, omnis ad Regnum spes adempta foret. His pacis conditi nibus, quibus acquievit Henricus Rex, inita quidem concordia est, & utcumque sopita, sed non dissipata coniuratio . Anno enim sequenti, seu MccccLxv.
furore correpti Proceres, insigni dedecore, di sce-
93쪽
lesiissimo ausu Regem Henricum exauctorarunt, Ac Alphonsum, ejus fratrem , Castellae Regem proclamarunt, cujus execrandi sceleris ..A bonsum Cartiatium. Toletanum Archiepiscopum, magno virum animo, sed turbido & inquieto, sese Principem exhibere non puduit. Post tam sagitiosum editum facinus, Conjurati Summum Pontificem Paulum II. decipere studuerunt, quem ut faciliorem sibi redderent, insinuarunt in litteris ad ipsum datis, haec omnia consilio ipsius Decestoris Pii II. fuisse facta. Quam calumniam Iacobus Cardinalis Papiensis,h noris ac nominis Pii II. studiosissimus, coram Pontifice Paulo II. N Cardinalibus egregie admodum confutavit,ut videre est apud Spondanum ad annum
MCCCcLxv. Num.x. Ea in continuatione bellorum
civilium, prae caeteris variis locis factis certaminiabus , luter Henricum Castellae Regem & rebelles Proceres, ad oppidum Olmedum, acriter quidem, sed ancipiti victoria pugnatum est x II. Kalendas
Septembris anni McCCCLxv II. Tot bellorum t
multus, quibus id temporis perstrepebat Hispania
frequenti fama Romam perlati induxerunt Summum Pontificem Paulam II. ut Legatum Apostolicum in Castellam mitaexet Antonium Venerium , qui conjuratos Episcopos ac Proceres ad Regis obsequium, Censurarum Ecclesiasticarum terrori, revocaret. Ast rebelles, ob insitam Regis ignaviam, & impudicitiam Reginae, quae sese aliis o scaenissime prostituebat, arrogantiores & proter-viores facti, consilia, minasque Legati Pontificii
palam contempserunt, semel & iterum cum ver- horum contumelia repulerunt, de ad has angustias ipsummet Regem Henricum redinerunt, ut in tan
94쪽
tis malis pene ab omnibus destitutus, mente deiectus videretur, privati propemodum habitu,decem tantummodo Equitibus stipatus, hac illic oberr rct , coactus tandem sese permittere Comiti Pl centiae , a quo magnifice in ejus Urbis arce exceptus est, ibique quatuor mensibus haesit, sicut pluribus narrat Mariana lib., de 'bus Hispanicis . Tandem post varias tempestates, quibus misere 3 ctatus est Henricus IV. Castellae Rex , ad ejus obsequium redierunt rebelles,& a Rege veniam,hasque pacis conditiones acceperunt. Primo , ut Uabella, Henrici Regis soror, Regni haeres renunciaretur, prius tamen juramento obstricta, ne cui nuberet absque Regio assensu. Praeterea , ut Regina, mulintorum virorum scortum,& Ioanna ejus filia notha, in Lusitaniam amandarentur. Postremo, ut Proinceres bonis omnibus , pristinisque restituerentur
honoribus, quibus ante dissidium fruebantur. Has sancitae pacis conditiones non servavit Isabellata, quippe quae, inscio, di inconsulto Rege, nupsit Fe dinando Aragoniae Principi . Clandestinum istud matrimonium ferre haud potuit Henricus Castellae Rex, & ira percitus, Joamnam filiam notham, quam Carolo Aquitaniae Duci, Christianissimi Regis L mdovici XL fratri, matrimonio collocaverat, non
spuriam, sed justam prolem esse cumRegina jur vit, eam Regni Castellae haeredem , Proceribus asesentientibus, declaravit, atque Isabellam sororem. suam, publicis tabulis jure ad Castellae Regnum, abdicavit . Haec Regis Henrici declaratio omni proculdubio gravissimi belli Hispanos inter & GaDlos materiem subministrasset, nisi carosi Aquit niae Ducis mors, quae Mid matrimonii consum m
95쪽
tionem contigit, imminentem tempestatem ave .lisset, locumque dedistet reconciliatae gratia: Henrici Regis cum Uabella sorore sua. Obiit Henri-IV. Castellae Rex anno MccccLxx Iv. sub cujus turbulento Regno graves in Disciplinam Ecclenasticam irrepsisse abusus, testatur Ioannes Mariurara libro et 3. de Rebus Hispanieis cap. I 8. his verbis: Invaserat pudenda litterarum inseritia in Sacerdotes Hispania, usque e. ut pauci Latinὸ scirent, ventri, gulaque servientes. Avaritia rapaces in Ecclesiam Dei manus injecerat. Emere Sacerdotia, olimsimoniata , tunc industria erat: neque intelligebant caeci Principes, eaecique Pontifices, irato Deo fieri impium commercii genus, quod facias, an patiaris , perindὸ est . His malis in perniciem Ecclesiae late in Hispania grassantibus remedium attulit impetratum a Romano Pontifice Diploma . curus fragmentum dein scribit Mariana, & quo statutum est , ut in singulis Ecelesiis Hispaniae Cathedralibus binae instituerentur Praebendae; quarum unam Theologus, alteram Iureconsultus obtineret , sicque , depulsis tam densae ignorantiae tenebris, studium tam Sacrae Theologiae, quam Iuris Canonici restitutum Clerici Hispaniae ardentius colere ac frequentari possent. D. Reliquitne Henricus IH aliquem superstitem filium Regni Castellae succe rem φM. Mortuo absque mascula prole Henrico IV.
Regnum Castellae ad Oabellam ejus sororem , Ferdia uando Regi Aragoniae nuptam pervenit, & hoc ya'cto Aragoniae , Castellaeque Regna antehac divisa
unam in Monarchiam coaluerunt. Magnum certe
Hispania e sapientissimo regimine. Ferdinandi, di
96쪽
Isabelia gloriae & potentiae suscepit incrementum. Ferdinandus quippe Hispaniae Rex ut nihil iuraesentia dicam de Uubetia ejus uxoris honestissimis
moribus, animi magnitudine, de singulari prudentia , qua inter caeteras Regiasque clotes omnibus excellebat Ferdinandus , inquam , Princeps fuit justitiae cultu, Imperii modestia, Religionis amore , bonarum artium studio , aliisque virtutibus ita clarus , ut inter omnes Hispaniae Reges, paucos pares , nullum vero meritis superiorem habuit videatur. Regni sui primordia pietati & Religi ni consecravit, quam praesertim totis viribus promovere studuit in Regno Castellae, in quo superiorutri temporum licentia, Mauris , Iudaeisque cum Chri itianis nullo non commercii genere prom, stud versantibus, haud pauci Christiani prava illa consuetudine inficiebantur , plures vero e Mauris, de Judaeis , qui Christianae Religioni nomen ded rant , fide postea inconstanti, ab ea, nullo vetante, deficiebant, & ad patriam superstionem impune ,
tanquam canis ad vomitum , vel sus lota ad volutabrum , revertebantur. Ad hoc malum radicitus extirpandum,Ferdinandus sacram in Regno Castellae Inquisitionem instituendam curavit, cui praefectus est Thomas Turrecremata, ordinis FF. Praedicatorem , Segobiensis Conventus Prior, eximia pietate , & singulari doctrina praeditus, de quo AntoniusP evinus in suo Apparatu saero rem narrat sic, tu dignissimam , quam hic silentio praetermittere haud possum . Narrat, inquam , Polyevinus , R ges Catholicos magnitudinis & felicitatis Hispaniae auctores , Ferdinandum , de Isabellam , Decreto statuisse , Iudaeos suis ditionibus depellere , s ed
97쪽
mandatum Regium avaritia Ministrorum, telatatavi magnae pecuniae a Iudaeis numerandae, inhibitum fuisse. Quod ubi rescivit Thomas Turrecremata Regnorum Castellae, & Aragoniae Inquisitor, maximae apud Ferdinandum Regem , & Isabellam Reginam authoritatis, & utrique a Confestionibus, ad Palatium accessit Crucis imagine munitus, quam pallio occultabat, tum invicta animi constantia Regem, Reginam, & Ministros compellans, Crucis imagine aperta : Numqhid , inquit, satis est Dominum Iesum a Iudaeis semel triginta argenteis em pium , ut de illo iterum Iudais vendendo triginta millibus aureis, majori quidem pretio , sed nihilo minori injuria cogitetis i Quibus verbis ita omnes omnium animos perculit, ut nulla interposita mora, Judaei
ex Ditionibus Ferdinandi, & Uabelia fuerint ejecti, di hac illac dissipati. Depullis toto Regno Iudaeis,
Ferdinandus, Castellae Rex , bellum , dictum Gra-natense contra Mauros suscepit, illudque per decem annos gestum , feliciter tandem confecit, Maurorum Imperio , quod septingentis amplius annis steterat in Hispania altis nixum fundamemtis , penitus convulso, & capta Granata , quae Princeps illorum sedes erat, ut videre est apud Ioannem Marianam libro xxv. De 'bus Hispanicis. Bellum quoque Africanum , quod Ximenio Hispaniae Cardinali, Archiepiscopo Toletano, authore ac duce , aggressus merat Hrdinandus Castellae Rex, laetum ac faustum habuit exitum. Multae civitates, quas inter Oranuin , Bugia, Algerium, Tripolis, captae sunt. Tunesius Rex & Tremen-
senius vectigal annuum victori Ferdinando obtulerunt , Omnesque Christianos, quos captivos detinebant ,
98쪽
nebant, libertate donarunt. Regnante in Hispania Ferdinando , Americana, novum orbem appellant Hissipani, primus felici navigatione detexit Chrisὶ μ/ horus columbus Genuensis anno MCCCCXCI I. cujus
dominationem Ferdinandus Rex ab Alexandro ULPontifice Maximo impetravit.Haec novaOrbis pars,quq primum a christophoro Columbo detecta est,pa lo post nomen America sumpsit ab Americo Uespuistio Florentino, qui Emmanuelis Lusitanis Regis auspiciis a Gadibus prosectus anno MCCCCXCVII. eam Orbis partem iterum navigatione detexit, veteribus prorsus incognitam, quod sane humanae admirationis modum excedere videtur. Considerata namque cum antiquorum in describendo Orbo errarum diligentia, & attentis amplissimorum Imperiorum ad perquirendas regiones commoditate, opportunitate, navigatione, tum humani generis dira atque insatiabili auro atque argento inhiante cupiditate nihil non tentante,quibus lag regiones incredibili copia abundant, tamdiu potui ste hanc Regionem orbi nostro latere, homines docti
non semel mirati sunt. Sed nunc omnibus notus est antiquorum error, qui Antipodas, seu p Pulos adversis vestigiis nobis oppositos , quali commentitios rejiciebant, tantumque abest ut nostra aetate illi populi in dubium revocentur , ut Po tius ad eos mittantur Viri Apostolici, veritatis Christianae praecones, a quibus aeternae salutis viam docentur,& salutare doctrinam accipiunt.In Λ me ricam semel detectam frequenter postea naviga
runt Hispani, Galli, & Angli, quorum alii aliis
regionibus detectis nomina sua quique lingua im posuerunt. Extant in Hispanica, Gallica, Italica,
99쪽
& Anglica linguis non pauci Scriptores, qui huius,
novi Orbis, Ru Americat, siluin, selum, fertilitatem , & statum depingunt, quos inter praecipud legendus est Hugo Grottas , qui de Gentium Americanarum Origine Di uisitionem scripsis , ad quam Notas & Observationes edidit Ioannes de Laet An- tuerpianus.. Obiit Ferdinandus Rex Catholicus in
vico Madrigalegio ad Castra Iulia, dum Hispalim
peteret, x. Kal. Februarii anni MDxvI. Sacramentis
Ecclesiae munitus a Thoma Mutiensio Ordinis FRPraedicatorum, qui ei a Consessionibus erat; Tectamentum ante mortem condidit, quo Caesaraugustanum Praesulem Aragoniae Regno praefecit, Castellae vero Regno Cardinalem Ximentam, donec Carolus, Nepos, omnium Regnorum haereS, qui tunc in Belgio agebat , in Hispaniam veniret. νolas itaque de Ferdinandi, Hispaniae Regis , Avisti, obitu certior factus, statim se Regem Hispaniarum dixit, & coronam Imperialem post mor tem Maximiliani Imperatoris, hujus nominis Lanno milliesimo quadringentesimo decimo nono adeptus, dictus est Caresus Hispaniarum Rex , GrImperator hujus nominis Quintus , cujus recte praeclareque Gesta referemus in Colloquio primo in Historiam Saeculi decimi sexti. D. Plenam atque ex omni parte absolutam, ut video, tradidisti notitiam Status Ecclesiae tam dis Imperatoribus Urientis, & Occidentis, quam
sub Regibus, aliisque Principibus Saeculi decimi
quinti. M. , Duas hic addam observationes , quibus Colloquo nostro finem imponemus. Prima
Observatio spectat Imperium Moscorum, seu MO-
100쪽
s vitarum,quod Saeculo XV. seu anno MCcCcLx Ix. magnum suscepit incrementum, postquam Ioannes Basilii, eorum Princeps, quem Magnum Ducenis vocant, magnam Novogardiam Russiae Metropolim, civitatem amplisiniam & opulentissimam, totiusque Septeatrionis celeberrimum emporium , Occupasset. Amplum quidem hic yoannes, Basilii,Mose vitarum Dux, Principatum a Majoribus acceperat, sed Tartaria adeo obnoxium , vectigale ac tributarium , ut Legatis Tartaricis, atque etiam veredariis tributa petentibus, cum equis veherentur ,
Dux ipse pedibus obviam prodiret, & lactis equini qui potus est Tartaris gratissimus poculum,
venerabundus porrige te, & una cum suis Procer, bus litteras Tartarorum Imperatoris auditurus, genua flectere cum sumnia abjectione cogeretur ἀHanc duram servitutem 'oannes, MoscOvharum is Dux, cum ferre minime posset, Tartarorum jugum, impellente potissimum conjuge sua natione Graeca, excutere ruum in animum induxit sumptisque armis, complures arces atque Castella finitima Rustiae, quae Alba dicitur , & Magno Lituanorum Duci parebat, in potestatem suam redegit, ac tandem cepit Novogardiam , cujus Principatus. se se extendit usque ad Lituaniam , Filandiam,svectam , & Norvegiam, tantumque ex Novogar-diae civium opibus , sed praecipue ex Archiepiscopi
aerario, auri, argenti, unionum, geminarum, &omnis generis divitiarum per multo&annos com gestarum exportavit-Moscovitarum Dux,
ut trecentos currus iis onerarit, praeter caeterae
suppellectilis infinita propemodum plaustra. Hinc se forinidolosum adeo praebuit, ut Poloniae Rex , Tom. F adem-