Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1720년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

versus Haereticos Hulsitas indixit Martinus V. quae tamen felici exitu caruit, ob ingentem cladem , quam Catholicus exercitus , ita Deo permittente , accepit ab Haereticis , quorum Dux erat Ioannex

Zis .a, Vir sortissimus , qui, ut in primo Colloquio Observavimus, saepius Sigismundum Imperatore apro Catholicis pugnantem devicit ac superavit. Interea, animum non despondit Martinus V. sed Potius omnes suas curas ad delendam Hussitarum Haeresim intendit. Litteras ad viadislaum Poloniae Regem scripsit, quibus ei gratulatus est: , quod Bo- hemici Regni coronam ab Hussitis Haereticis oblatam respuisset. Conradum Pragensem Archiepiscopum , qui ejurata fide Catholica, Haereticis Husiliatis se se adjunxerat, eorumque pestiferos errores coacto Conciliabulo confirmare ac propagare prε- sumpserat, anathemate perculit, eumque, lata Sententia, dignitate Archiepiscopali dejecit, Momni honore, ordine, Statu, Beneficio, Privilegio, privatum edixit, ut videre est apud Odoricum naidum, qui praedictam Summi Pontificis Sententiam restri in suis Annalibus ad annun

Ursinis Λlbanensem Episcopum , in Germaniam , Hungariam & Poloniam Legatum Apostolicum

misit, ut Sacram Expeditionem adversus Bohe- mos haereticos promoveret. Principes Christianos , praesertim mithoidum, Magnum Lituaniae D cena , hortatus est, ut Catholicis opem serret contra Hussitas , quibus ut perpetuam infamiae notam inureret Summus Pontilax , jussit, ut ossa Joannis ι μοι, cujus errores mordicus destndebant Hus sitae s

132쪽

sitae, ex humarentur , exurerentur, ejuSque cineres in profluentem abjicerentur. Verum , tot curas Martiuin in extinguenda Hussitarum secta, totque Sacras indictas ab ipso Expeditiones inanes plane reddidit invisib, Hussitarum Dux militiae pertitissimus, qui quamdiu vixit, crudelem iii

Catholicos exercuit carnificinam, & moriens jussit, cadaveri suo detrahi pellem , ex qua tympanum fieret, quod in Bello esset Catholicorum terric tum et Umpanum , inquit, facite, atque boc in pratio Ducem habeter nam quovis locorum Deutones s num ejus audierint, mox terga dabunt, Zisham ietist pauo formidantes, sicut refert a eas oloius

qui fuit postea Summus Pontifex dictus Pius II. 1in Historia Bobemica cap. 46. & Epistola Iaz.libriis primi. Non solum Miklessistarum & Hussitarum Hs-reses exterminare cur itMartinus V. Pontifex vigilantissimus , sed etiam in excidium Haereticorun Fratricellorum , qui vulgo Fratres de Opinione in Italia dicebantur , totus ardentissimo Zelo incubuit. Ejus litteras ad Praesides & Inquisitores . ea

de re editas exhibet odorinus Asnaldus ad annum MCCCC xxv DI. Num. x I. Dedit etiam idem Summus Pontifex Albanensi, & Portuensi Episcopis Cardinalibus amplissimam ad illos haereticos in ordinem redigendos authoritatem . Nicolaum Se .rarium ordinis Eremitarum S. AMustini damn vix , quod Sacramenta ab impiis Sacerdotibus, &Concubinas publice foventibus valide confici, α Sanctos religiose coli negaret. Aliquot etiam e rores , in quos lapsus est Matthaeus Grabon , ordinis Praedicatorum Proseilbr , proscripsit idem Tom. UL H Sum-

133쪽

Summus Pontifex , ut opportunius ostendemus Insequenti Colloquio , ubi errores & Haereses, quae Saeculo Ecclesiae decimo quinto eruperunt, accur te referemus . Apostolicam in Christianos Princia Pes beneficentiam explicuit Martinus V. dissidentes

conciliare studuit, Ecclesiae jura ac libertates adversus ipsos intrepido animo tuitus est. vludistium Poloniae Regem propter bella in Barbaros praeclarὀgesta magnis auxit privilegiis. Regnum Siciliae Ludovico Andegavensi Duci, quem Ioanna Siciliae Regina in filium adoptaverat, vindicavit, ejusque iura adversus Alphonsi Aragonum Regis tyrannidem propugnavit. Henricum V. & Henricum VI. Angliae Reges ad pacem cum carolo VII. Galliarum Rege ineundam, inissis Legationibus , vehementer est adhortatus . Graecos a Schismate revocare sate- sit optimus Pontifex, datis ad Manuelem, oe Ioannem Pauologos, Graecorum Imperatores , Litteris ,

missisque Nuntiis, qui de conjunctione Ecclesiarum cum ip iis & Iosepho Patriarcha Constantino-

Politano . cui haec unio maxime in votis erat, agerent, ac Latinorum auxilia contra Turcas ipsis

Pontificio nomine pollicerentur, statim ac Sacrum foedus fuisset instauratum. Sed haec utriusque Ecclesiae unio peracta est dumtaxat in Concilio Oecuis, menico Florentino sub Eugenio In Summo Pontifice & siicceslare Martini V. Concilium Generalaad reformandos mores, & sanciendam Ecclesiae Disciplinam Ticini, seu Papiae, indixerat Martianus V. sed cum pestifera lue tum temporis, seu a no MCCCCxxi II. inficeretur Papiense Coelum , placuit Pontifici Concilium transferre Senas, quod tamen ob exiguum Pralatorum numcrum , ec

134쪽

ECCLESIASTICA. II s

ingruentes undique bellorum procellas, sed maxime metu Alpbonsi, Aragonum Regis aliorumque nonnullorum , qui Schisma renovare moliebantur,

dissolvit Martinus V. aliudque Concilium, septennio post Basilea celebrandum decrevit. Disciplinae Ecclesiae instaurandae studiossimum fuisse Murtianum M probat non solum ea Sententia, quam tulit in omnes Simoniacos tam occultos, quam publicos , quos Censuris Ecclesiasticis percussit sed etiam mira illa prudentia, qua in dandis Beneficiis ,

utebatur. Non enim teste Platina in ejus Vita unicuique petenti ea conferebat , sed statim mente agitabat, quis potissimum esset idoneus , cui talis cura demandaretur. mod si bomines Provinetarum non nosset, in quibus vacare Beneficia eontigisset , statim peritos regionum consilebat , quis aut in Curia aut Gymnasiis publicis esset doctrina , nobilitate semo ribus tanta provincia dignus . Atque hac quidem ratione cir Ecclesiis , σ hominibus honore dignis paritὸν consulebat eum maxima celebritate nominis sui. Decretum urbani In de Festo Sanctissimi Corporis Christi celebrando confirmavit novisque propositis Indulgentiis Fidelium erga ΑΜ

stissimum Sacramentum pietatem excitavit. Tandem , post innumera praeclare gesta se quae hic rein ferre nimis longum esset, obiit Romae Martinus V. ex Λpoplexia die xx. Februarii anni MCCCCxxx I. cum sedisi et annos tredecim, menses tres, ac dies duodecim . Huic Summo Pontifici , inquit Spondanus, Ecclesia unionem, Italia quietem , Mma restaurationem debuit, catera nationes eximiam de omnibus benὸ merendi volanoute. agnoverunt. Haeretici accituat Martinum V. primo,quod concessa dispere-H a satio-

135쪽

satione cuidam permisserit ut matrimonium cum sorore germana contraheret. Sed hoc putidum commentum esse evincitur testimonio S. Antonini , qui 3. Part. Summae Tit. I. Cap. x I. diserte ait, hane dispensationem a Martino V. fuisse concessam cuidam , qui matrimonium contraxerat cum De mina, cujus sororem occulta fornicatione constupraverat. Super cujus assinitatis impedimento,

quod nec juris naturalis est, nec divini, Summum Pontificem dispensare posse, in consesso est apud omnes Theologos, & Canonici juris Interpretes . Secundo, Haeretici accusant Martinum V. de nimia cumulandarum pecuniarum cupidine . Sed idem S. Antoninus in Chronico Tit. 21. Cap. 8. parag. 3. ab hac calumnia Martinum V. vindicat eo potissi- lmum nomine , quod ejusmodi pecuniae insumptae sint in stipendiarios, & ad debellandos Ecclesiae hostes; vel ad restaurationes Ecclesiarum, aliaque Urbis ornamenta fuerint expensae . Qua de re lvidesis etiam Spondanum ad annum MCCCLXXXI Num. 3.

D. Perge, quaeso, aliorum Pontificum , qui saeculo XV. Sedem Romanam tenuerunt, seriem , Gestaque describere. M. Post justa senebria Murtino V. Pontifici Maximo de more persoluta, Cardinales, qui tum temporis in Urbe erant, ingressi sunt Kalendis mensis Martii anni millesimi quadringentesimi erigesimi primi Conclave , quod habitum est: in , lConventu S. Maria super Minervam ordinis FF. lPraedicatorum, & in Summum Pontificem elege runt , Gabrielem Condumerium patria Venetum , lillustri sanguine oriundum, Gregorii ML ex sororci

136쪽

nepotem, Tituli S. Clementis Presbyterum Cardi nalem, qui sumpto nomine Eugenii In Corona Pontificiam in Basilica S. Petri accepit v. Idus Mar- tii ejusdem anni. Fuit Eugenius Papa, teste SMAntomnino III. Par. Chronicorum Tit. xx M.Cap.x.ssatura procerus , gratiosus aspectu, nec animo minor, liberali mus ad pauperes , ad reparationem Ecclesiaruntis: ' munimus, Religiosos Deum timentes eximio fovebat

assectu paritὸν siectu , cultus dimni, σ Christiana seligionis dilatandae gelator praecipuus. Ipso sui Pontificatus exordio civilem seditionem a Co-'' Iuninensibus , Martini nepotibus , passus est ' Eugenius In eo quod immensum thesaurum pro necessitatibus Ecclesiae congregatum, ab ipsis inju- ite illum retinentibus severe exegisset. Sed illorum audaciam repressit Pontifex, subsidiariis Florentinorum ac Venetorum copiis in ipsos immissis,& lata in eos Sententia, quam refert Odoricus

naidus ad annum MCCCCxxx I. De abolenda Haereti-

corum Hussitarum Secta per Bohemiam late diffusa multum sollicitus Eugenius In Legationem . -Martinus M ad sacram Expeditionem co tra hujusmodi Haereticos promovendam, & ad. Synodum Basileensem celebrandam, Cardinali liano Caesarino crediderat, litteris ad illum datis

confirmavit. At, tam sacrae adversus Haereticos

, Hussitas susceptae Expeditionis, quam Synodi Ba

fileensis infelix exitus fuit . Fridericus quippe Marri chio Brandeburgensis , quem Sigismundus Imperat tor huic Expeditioni sacrae praesecerat, in BOhe- miam cum exercitu quadraginta millium Equiturai Germanorum ingressus, primum rem bene gessit a: Populationibus, ccede, incendiis, quibus Haereti- . Ha ςψις

137쪽

corum villas devastavit , oppida diripuit, nullaque sexus, aetatisve habita ratione, in omnes promiscue Haereticos Hussitas ferro sammaque saeviit . Sed, audito Bohemorum, seu Haereticorum Hussitarum adventu , Fridericus, Germanici exercitus Dux , terrore panico correptus, suas pastus est dinfluere copias, tamque praecipitem arripere fugam,

in . teste Michovio cap. sa. libri quarti De sebus Municis, castra Germanorum cum curribus omni genere divitiarum & epularum plena victrici Haereticorum Haesitarum exercitui in praedam relicta sint , captaque etiam fuerit Crux Legationis Car- dinalis Iuliani Caesarini, ac ejus vestes ludibrio aBoheniis habiis . Nec feliciorem exitum nacta est: Synodus Basileensis. cui tanquam Legatus Summi Pontificis Eugenii In praefuit jam laudatus Iulii. nus Caesarinus. Hanc Synodum statim Romanus Pontifex dissolvere, ac Bononiam transerre decrevit , tum quia grave tunc in omni Basileae vicinia Burgundum inter & Λustriacum Duces bellum ferveret, & in armis starent Bohemiae Moraviaeque populi Hussitarum Haeresi insecti, quorum iniustis postulatis Synodus haud poterat assentiri rtum quia etiam ineundae Graecorum cum Latinis unioni commodior videretur Bononia , quam Basilea . Huic de Synodi Basileensis di lutione Decreto ab Eugenio Pontifice lato intercesserunt cum Iuliano Casarino, Cardinali Legato,Basileensis Concilii Patres , ac tandem allaborantibus per Legatos Sighmundo Imperatore, Carolo VII. Galli rum Rege, aliisque Principibus Christianis, D cretum dissolutionis rescidit Summus Pontifex , Concilii Basileensis celebrationem ac continuatio

138쪽

item approbavit, Iatasque in Patres Basileenses Censuras irritas declaravit Diplomate dato die xv III. Kalendas Ianuarii anni MCcccxxx Iv. quod Basileae Nonis Februarii Sessione xv I. promulgatum est. His ita compositis, Concilium Basileense , consentiente Eugenio Pontifice Maximo, α praesentibus Sedis Apostolicae Legatis, continua tum est usque ad Sessionem xxv. in qua Summum Pontificem inter & Synodum Basileensem novum emersit dissidium circa Iocum , in quo futurumis Concilium de unione Graecorum cum Latinis celebrari debebat. Eugenius Papa, Diplomate dato die xiv. Kalendas Octobris anni MCCCCxxxv II. Concilium Basileense Ferrariam transtulit ob ad ventum Graecorum, qui jam longi itineris Iaboribus fracti, nolebant asperam, difficillimamque prosectionem usque Basileam per arduos & praeruptos montes glacie & nivibus opertos aggrediis Hanc Concilii translationem aegre admodum tule re factiosi quidam Antistites Basileenses, qui spiritu schismatico acti sententiam exauctorationis in Eugenium In Pontificem Maximum tulerunt, edeum, Sabaudiae Ducem, sub Felieis V. nomino Papam salutarunt, seu potius Pseudo-Pontificem obtruserunt, sibique grande vituperium ae fcodam maculam accersiverunt, novum in Ecclesiae excitando Schisma . Eugenius Papa sibi semper constans , spretis citationibus, minis, suspensionis Sententia in se lata, dictoque in 1llos factiosos Antistites Basileenses anathemate , Concilium ε .Ferrariae aperuit, quod tamen, pestilentia Ferrariae grasiante, Florentiam transtulit . ubi ta

deis uti iusque Eccclesia , Graecae & Latinae .

139쪽

unio feliciter consummata est, & Armenorum, I, Icobitarumque ad Ecclesiae Romanae gremium ac- Icessione cumulata totius Orbis Christiani Iaetitia , sicut in Colloquio quarto, agendo de Conciliis

Saeculo XV. celebratis , copiosius ostendemus . Haec Graecorum cum Latinis unio, sicut & postea. consecutus Syrorum , ac Mesopotamenorum, Chaldaeorum , & Maronitarum ad Ecciesiae Romanae Communionem reditus summa quidem voluptate lEugenium In perfuderunt. At eum paulo post maximo maerore confecit infaustus exitus Sacre Expeditionis , quam in Hungaria contra Turcas urgendam decreverat Iuliani Cardinalis opera ς& vladistat Polouiae , & Hungariae Regis virtute . Coinmissis namque Varnensi praelio, cujus in superiori Colloquio mentionem fecimus, cuique ratbes hujus nominis IL Turcarum Imperator in- lter fuit, profligatum Christianorum exercitum , caesum viadistium Polonorum Regem, & Iulianum Caesarinum Cardinalem Legatum interemptum luxit Pontifex Maximus anno MCcccxLI v. Sedit Eugenius In annos xv I. minus diebus octo, Mobiit v II. Kalend. Martii anni MCCCCxLvis. Fluctuantem turbulentissimis illis temporibus Petri naviculam perite rexit Summus ille Pontifex,quem 1 latina ait fuiste aspectu insignem , gravem in dicendo , liberalem in omnes , praesertim in littera-tOS , quos inter Leonardum Aretinum, Carolum Pontum, Blandum, viros id aetatis doctissimos , singulari benevolentia complexus est . Testatur etiam Author Vitae cujus M S. a Ferdinando 'bello secum communicatum laudat odori-

140쪽

vinum bibisse, & unico ferculo fuisse contentum ἔContemptorem auri eximium extitisse , in vili de aspero lecto dormivisse, in pauperes beneficentissimum , S in executione rerum , quae bonum Ecclesiae regimen spectabant, adeo constantem , ut nullis Priticipum precibus ab aequi tramite unquam deflexerit. mundum Romanorum Regem c ronain Imperii solemni ritu anno MCcCcxxx IIIo

Romae ab Eugenio IV. Pontifice Maximo accepisse . jam observavimus in praecedenti Colloquio . Alia praeclara Eugenii IV. Gesta collecta in unum legesia apud Platinam , & Ciacconium, qui Vitas Romanorum Pontificum scripserunt. D. Mortuo Eugenio IV. Pontifice MaxImo, consensitne universa Ecclesia in electionem veri ac Iegitimi Romani Pontificis, sublato Amedeo, Duce

Sabaudiae, quem contra Eugenium In rebelles Antistites jam dissoluti Concilii Basileensis Pseud Pontificem intruserant lM. Post obitum Eugenii In & exequias pehnovem dies de more actas, Cardinales Conclave ingressi elegerunt in Romanum Pontificem Tho- 'mam Saraonensem, humili genere ortum, tituli S. Suaanna Presbyterum Cardinalemn Bononiensem Episcopum, virum doctrina & omni ferme Scientiarum genere clarissimum, tantaque mode stia praeditum, ut Pontificatum, ad quem omnium siffragiis provectus fuerat, omni opera a se amoliri tentaverit, hac dignitate indignum se praedicans. Coactus tandem impositum subire onus, Thronum Apostolicum conscendit, voluitque appellari Nicolaus V. ob memoriam Meolai Albem

rati Cardinalis, cujus teain obsequiis Rc fami

liari

SEARCH

MENU NAVIGATION