Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1720년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

tentur oportet, velint nolint, si sibi constent , ut fateantur , Synodum Florentinam Concilii Oecumenici auctoritate non excidisse , quamvis Marcus Ephesius ei subscribere noluerit,& nonnulli Graecorum, qui Definitioni Fidei, seu unionis Decreto subscripserant, ad natale Solum postea reversi, ejurata subscriptione , ab unione defecerint , & in Schisma sint relapsi, quod sane non vis ipsjs in Concilio illatae, sed eorum levitatis & perfidiae fuit argumentum. In fumum igitur evanescit haec prima contra Synodi Florentinae auctorita- item Graeculorum Schismaticorum objectio. Ejusdem furfuris est alterum argumentum,quod Graeculi Schismatici ad labefactandam Synodi Florentinae authoritatem proponunt. Ajunt quippe, Graecam Ecclesiam in Synodo Constantinopoli in Templo S. Sophia post mortem Imperatoris Io-'

hasse ac damnasse Synodum Florentinam , Grego- ,rium Patriarcham Constantinopolitanum ei adhaerentem exauctorasse,atque in ejus locum Athanasium suffecisse. Veru ia,frustra Graeculi Schismatici obtrudunt hanc Sophianam Synodum,quam plane commentitiam , & a nebulone quodam re Centiore male cosarcinatam fuisse Leo Allatius iaAddendis ad Caput quartum libri III. De perpetua Ecclesiae Occidentalis oe Orientalis Consensione invictis momentis probat, quorum praecipua hic breviter referemus. Primo, in ista Sophiana Synodo uti modo habetur nulla extat notio tem PoriS , quo fuit celebrata, nulla mensis mem ria , nulla Indictionis designatio, & si quae occur

Iunt temporis notae, adeo sunt obscurae , ut nihil certi

332쪽

certi ex his cimmeriis tenebris erui possit. Secundo, in hujus Sophianae Synodi fictis. dicitur, Graecor una Imperatorem Joannem Palaologum ante sobitum ab unione Ecclesiae Latinae defeci ile; quod certe putidum mendacium est, cum Ioannes Palaeologus ad mortem usque in ea unione persever verit,institueritque Patriarcham Constantinopolitanum Metrophanem CFEicenum, unioni additiissismum , & post ipsum,Gregorium Protoncellam , virum vere Catholicum, & egregium vindicem

Synodi Florentinae, quo adhuc superstite , Eccle uam Constantinopolitanam gubernante, & uni nem pro virili promovente, e vita excessit Pavologus Imperator, quem proinde a Fide Synodi Florentinae,& ab unione ante suum obitu defecisse , talso asseritur in hujus commentitia: Sophianae Synodi Actis.Tertio,in ejusdem Sophia nae Synodi Actis dicitur, Gregorium , Patriarcham Constantinopolitanum, qui Synodo Florentinas adhaerebat, fuisse depositum & in ejus locum se rogatum Athanasium anno millesimo quadringens te simo quadragesimo, quo tamen tempore non dum Gregorius praeerat Ecclesiae Constantinop litanae, quippe qui dumtaxat post Metrophanem renunciatus est Patriarcha Constantinopolitanus anno millesimo quadringentesimo quadragesimo quinto . Hujus autem Athanasii, quem in locum depositi Gregorii suffectum fuisse mentiuntur illius Synodi Acta, nulla plane apud illius temporis Scriptores habetur memoria. Denique , in Actis hujus Sophianae Synodi saepius citantur Scripta Patrum , Doctorumque Latinorum Tertulliani,

curia i , Uilarii, Ambrosii, Hieroumi, Augustini,

Leonis

333쪽

Leonis Papae, Beda, Anselmi, Bernardi, Petri Lombardi, Gratiani,Thoma is quinatis,de Scoti,quos ta- .men Patres & Doctores Latinos non esse Graecis ita familiares nemo nescit, maxime cum multa horumce Scriptorum Latinor opera necdum iaLinguam Graecam versa sint.His, S aliis id genus

momentis Leo Asiatius, loco mox a me laudato,

probat, hanc Sophianam Synodum , in qua Graeculi schismatici dictitant, damnatam ac rejectam fuisse Florentinam Synodum , esse plane supposititiam, & a recentiori quodam nebulone ex variis

Graecorum Schismaticorum,praesertim Amirutet

Gemisti, & Gennadii contra Florentinam Synodum Scriptis concinnatam. Sed demus Graecis hanc Sophianam Synodum fuisse revera celebratam, & in ea damnatam esse Synodum Florentinam, quid tum postea i Potuitne, quaeso, haec Synodus Sophiana ex Graecis Schismaticis conflata rejicere & damnare Synodum Florentinam, quae

Convocatione Ongregatione, auctoritate, & universalis Ecclefiae repraesentatione, Generalis &oecumenica fuit η Potuitne privata haec Graec rum Synodus Sophiana reprobare Synodum Florentinam ex Episcopis Orientis & occidentis congregatam , cui praefuit Romanus Pontifex Eugenius m eique adfuerunt Patriarcha Constantinopolitanus, & Λlexandrini, Antiocheni, Hierosolymit ni Patriarcharum Vicarii, necnon Graeci, Latinique Antistites magno numero ; ad quam omnes Orbis Christiani Provinciarum Praesules, & quotquot de jure, vel consuetudine ad Concilium Generale venire tenebantur, Per

Litteras Encyclica. Summi Ponxiucis, fuerunt

334쪽

Ece LESIASTICA. 3Is

convocati' ane Concilium Florentinum, cui omnes characteres ac notiones Concilii Generalis ad amussim conveniunt, a privata Graecorum

Sehismaticorum Synodo Sophiam reprobari potuisse, nemo unquam dicet. Nec causari etiam possunt Graeculi Schismatici, Synodum Florentinam e numero Conciliorum Generalium esse e pungendam , eo quod Gallicani Prasules, prohi- 'bente Rege Christianissimo Carolo UILad eam non accesserint. Id,inquam, causari non possunt Graeculi Schismatici, quia nec ad septimam Synodum Generalem, quae est Nicaena secunda, contra Ico-noctastas celebrata, Gallicanis Praesulibus prosiacisci permisit Carolus Magnus , & tamen Graeci hanc Synodum Nicaenam secundam, non obstante illa Praesulum Gallicanorum absentia , in Conciliorum Oecumenicorum numerum etiamnumsadscribere non dubitant, non alia, ut opinor , permoti ratione, nisi quia Synodus, ad quam Orientalis & Occidentalis Ecclesiae Episcopi comcurrunt , Romano Pontifice per se , vel per Lega- tos praesidente, semper Oecumenica habita est , neque ut omnes adsint Episcopi necesse est, sed lassicit ut vocati fuerint, & eo sint numero, qui universam repraesentet Ecclesiam. In hanc co cilii Generalis notionem consentiunt omnes Theologi , quos inter unum exquisiti judicii de eximiae eruditionis laudabo nostrum Melabiorem canum , qui libro v. de Locis Theologicis capite III. haec habet: concilia Generalia voco, qua om nium chrisianorum Pontificum convocatisne cel brantuν . Inter multos autem disieptatum est , ares

Generalis nvocatio sani H , an etiam nece aria sit

335쪽

congregatio Generalis ἰ Si enim Summus Pontifex , concilium Generale indiceret, non congregarentur tamen nisi soli decem ex Italia Pontifices, hujusmodi, profecto Onodus non est cur Generalis videatur. contra , si necesse est , Episcopos omnes congregari: Primum,nullum forιὸ in Ecclesia tale adhue Concilium fuit , in quod Episcopi universi convenerint A Deinde psmus quisque Episcopus,dum non solum per negligentiam, sed per malitiam onodo adesse contempserit, Generalem non esse calumniabitur, o Princeps

in 'publica quilibet, si illi onodus displicuerit, in

terturbare eam minimo negotio poterit, causarique Episcopos suos, vel morborum,vel tumultuum causata concilio interesse non posse. Verum, quoniam omne

hujusmodi controversias persequi non est operis insi- tuti, bule quasioni breviter respondemus . 2Von satis est quidem ad concilium Generale, si evocatio Gene' ratis est, quando adeo pauci congregantur , ut major, meliorque Provinciarum pars relicta esse videatur ;praesertim si causa legitima sit cur Episcopi onodo non adfuerint. At si per malitiam hominum pessimo rum una O item altera Provincia desit, non propte rea concilii Generatis nomen amittit, sed nec si per negligentiam quidem, aut aliam occasionem quamlibet Episcopi aliquot desint, nominis sui jacturam Ge nerale Conciliuiu faciet , nisi in dubium vertimus, an concilia illa quatuor, Nicaenum, obesinum, Uan tinopolitanum , Chalcedonense Generalia sint i s uamobrem, ut fideles, ita nos hoe loco loquimur, ut Ono dum Generalem omnitum Episcoporum evocatione legitima Aniamus, licὸt non sit omnium congregatio . communi enim fidelium sensu agendum est , cum de rebu4 Ucibuiquis Escisse loquimur, idque cod min

336쪽

ECCLESIASTICA. 3IT

modo fecerunt sapientes. Nec satis es tamen ad Generale Concilium evocatio Generalis , nisi sit etiano Generalis congregatio , sed ad Generalem congrega tio nem omnium Episcoporum congregatio non requiritur . Episcoporuin itaque Ecclesiae Gallicanae absentia non magis obesie potuit auctoritati Oecumenicae Concilii Horentini, quam Synodi Nicaenae secundae , quam tamen non solum omnes Latini, sed etiam Graeci cum Orthodoxi, tun Schismatici, Synodorum Generalium numero accensent. Negare igitur non possunt Graeci Schismatici, Synodum Florentinam vere fuisse Oecumenicam, ac subinde fateri debent , eam damnari minime potui ite a privata illa Synodo Sophiona, quam dicunt habitam fuisse a Graecis,qui post Synodum Florentinam ad Ingenium & Schisma redierunt. Sed satis hactenus dictum sit de Generali Synodo Florentina, in qua Graecorum cum Latinis facta est unio, quam tamen cito abrupe runt Graeci Schismatici, quorum in Ecclesia a Romanam pertinax contentio,& aeternum Odium est. Sed non est , cur perfidam illam Gentem &Protheo mutabiliorem moremur .

D. Huic accuratae notitiae, quam huc usque tradidisti, Conciliorum Generalium , quae Saecu lo XU. fuςrunt celebrata, debes in praesenti adnectere brevem descriptionem rerum, quae in Conciliis Nationalibus, seu Provincialibus eodem Saeculo habitis gestae sunt, de ab his praeserti . Conciliis Nationalibus initium sumere, quae ad exterminandam grastantem 'Ticlesistarum Haeresim fuerunt coacta . M. Ad Haeresiarchae Ioannisi confiis Sendam

337쪽

gendam exitialem doctrinam Guillelmus courten 1κs,Cantuariensis in Anglia Archiepiscopus,Syn dum tamdini in Conventu FF. Praedicatorum anno MCCCLxxx I I. convocavit, cui decem Episcopi, & omnium ordinum Theologi, ac Iuris Canonici Doctores adfuerunt , & , post maturum ac , diuturnum Uiclessanarum viginti quatuor propositionum examen,declararunt,earum aliquas esse haretieas, aliquas erroneas ae determinationi Ecclesia contrarias. In eadem Synodo habita quaestio est in Nicolaum Hereford , Philippum Respingdou , α annem Athon , mictem Discipulos, quorum duo priores vocibus ambiguis praecipua Haereseos Capita damnarunt, quibus propterea concessae sunt induciae, ut fidem proscriptis articulis

oppositam clarius profiterentur, alioqui damnationis Sententiam excepturi. Tertius vero, ex cusso omni religionis jugo, petuIantius respondit, ac statim haereseos convictus atque damnatus est. Wielessus coram eadem Synodo sese sistere compulsus est a Lancastriae Duce & errores suos Scripto ejurare sub praescripta Formula, quam Λ glicanorum Conciliorum Compilator Spelmannus consulto suppressit. Fatetur tamen Guillemus Cave in Appendice Historia Literaria pag. 33. Ioannem Uiclessum, ut saluti suae consuleret, errorum suo rum palin uisam in hac Synodo Londinensii deca lasse, eumque mortis terrore adactum, brevem de Sacramento Altaris Syhodo obtuliste declar

tionem vernaculo sermone exaratam , quam ait extare apud Henricum Knubionem , natione A

glum, di Monasterii Leiceitrensis Canonicum Regularem, in suo Chronico de Eventibus Angliae libro

338쪽

ECCLESIASTICA. 3Is

libro v.pag. I 647. Hujus Synodi Londinensis contra Wicussum coactae Historiam describunt iam citatus Henricus Knighton , Windefordus , I AAubamus . Eiusdem Synodi Londinensis Acta , Conclusiones , Interrogationes , & Responsiones,& alia huc pertinentia extant apud Henricam velinmannum in Collectione Conciliorum Britanniae pag. 6as. & seq. quibus subjunguntur Litteraecbardi, Regis Angliae, Cantuariensi Archiepist m, caeteriisque Episcopis permittentis, ut eos , qui vel haci elim praedicarent , vel de illa essent suspecti, in carcerem detruderent. Ad extirpandam eamdem Joannis isses Haeresim Thomas deuius, Archiepiscopus Cantuariensis, Synodum'

-Londinensem anno McC Cv I. congregavit, in

qua octodecim Articuli ex Joannis mutes Trialo- O excerpti, confixi sunt, quos recenset Guillelmus Vindefortas in Tractatu , quem edidit contrλ' errores. Extant etiam hi octodecim Wicles Articuli in hac Synodo damnati Tom. xI.CO

ciliorum par. a. pag. ao8o.cum prolixo Tractatu, quem justu Thoma o rundelliT,Cantuariensis Archi Piscopi, contra praedictos Articulos luc - bravit Guillelmus IV Gordus Ord. Minorum. Non multo post idem Archiepiscopus Cantuariensis Tho-- mas Arundellius alterum Concilium Oxonii anno MCCCCvI II. celebravit,in quo Decr. Synodale Articulos I 3.complectens adversus Haeresis iciem

nae seminatores editum est. Et primo quidem, lib. Ioannis istes , aliosque legi vetuit istud Ox niense Concilium , nisi ab Oxoniensi, vel Canta- Brigensi Academiis, aut a duodecim Theologis ab iisdem designatis, praevio dc accurato eaamino,

339쪽

deinde ab Archiepiscopo Cantuariensi fuissent approbati. Secundo, neminem ad praedicandum Verbum Dei admitti statuit,nisi prius facultatem ab Episcopo impetrarit, suaeque missionis fidem fecerit legitimis ac indubitatis documentis. Tertio , quia multi Oxoniensis Academiae Scholastici victe manae Haereseos peste erant afflati, injunxit Concilium omnibus Collegiorum Custodibus , ut singulis mensibus in doctrinam ac mores suoruin scholasticorum inquirerent, & in eos, qui suspicione vel infamia haereseos laborarent, Censuris Ecclesiasticis , si opus esset , animadverterent. Denique , cum Haeretici Wiclessitae novas Scriptura: Sacrae in linguam vernaculam Uersiones cuderent , sub majoris excommunicationis poena prohibuit Concilium , ne aliqua Scripturae Sacrae vulgaris fieret, aut legeretur Versio, quousque per loci Dioecesanum, idest Episcopum, seu si res exege- gerit, per concilium Provinciale, Ulla translatio fuerit approbata . contra Deerit, ut fautor ha- resis er erroris puniatur. Ita decernitur Canone T. hujus Oxoniensis Concilii. Unde obiter observare debes, quod licet scripturae Sacrae Lectio etiam in lingua vulgari secundum se bona sit, prudenter tamen Ecclesia,quae pia Mater est,non omnibus prinmiscue potestatem permittit legendi Scripturam sacram in linguam vernaculam translatam, tum quia saepius experientia compertum est , Haereticos, praesertim Waldenses, &Wiclesistas, scripturae Sacrae versiones in lingua vernacula in vulgus sparsisse , quo facilius rudibus & imperitis errores suos instillare possent; tum quia etiam propter hominum infirmitatem, temeri tatem, igno

340쪽

ECCLESIASTICA.rantiam, & malitiam, contingeret, multos hisce vulgaribus Scripturae Sacrae versionibus abuti, Segrave inde nocumentum accipere, unde utilitatem haurire deberent, cujus gravissimi mali exemplum cernere est in Haereticis nostri temporis. apud quos mulieres, quas lanam texere , vel apprehendere fusum magis expediret , & qui de setonarias, bovillas, pistrices, sutrices , de alias estoce vulgi, Scripturam Sacram, quam ob sacri Textus profunditatem intelligere haud possunt, impune lectitant, & de libris sacris opportune,importund , de semper inepte garriunt. De ea temeritate & audacia jure optimo conqueritur S. Hierondimus in Epistola adPaulinum sacris Bibliis praefixa, ubi haec habete Tractant fabrilia Fabri, sola Scripturarum Ars est, quam sibi passim omnes vendicant. Hanc garrula anus , hanc dilirus senex, hane sopbista verbosus, bane univeia praesumunt, lac rant, docent,antequam difiant. SapientisIMM itaque Ecclesia pro ratione circumstantiarum loci, temporis , personarum, non omnibus indi scriminatim permittit Vernacularum Scripturae sacrae versi num, etiam Catholicarum, lectionem, seque in hoc capite habet, sicut sollicita quaepiam mater , que infantulos adhuc teneros & imbelles non sinit

Ilecare panem, ne se laedant inter deiecandum , sed ipsamet concidit , immo saepd mandit ,& manum inserit in os pusillorum , qui , obgingivam adhuc inermem, ipsum frangere nequeunt . Sed redeamus ad Concilia Nationalia , in quibus damnata est Vsiclessistarum Haeresis. Praeter haec Concilia, quae hactenus adduximus, in Anglia contra Haeresiarcham Uiclessum cele- m. bra-

SEARCH

MENU NAVIGATION