장음표시 사용
341쪽
brata, aliam Synodum anno MCCCCXIII. Iam
laudatus Thomas Arundellius , Archiepissicopus Cantuariensis, habuit Londini contra Joannem OH- calueu , Virum nobilem & potentem, V viciessianae Sectae prosessorem , ac tautorem pertinacissimum , qui e Turri Londinensi, in qua Regia iusitione conciusus suerat, ad hanc Synodum adductus, haereseos palam convictus est, cumque eam nullo pacto ejurare vellet, ceu contumax puniendus saeculari judicio relictus est . Hujus Synodi Acta resert Malptabamus in Historia Anglicana in
Henrico ad hunc annum MCCCCxI II. Denique . Joannes XXIII. Romae eodem anno MCcCcXIII.
Synodum habuit, in qua doctrinam confixit , & ab ordinariis locorum , adhibitis Censuris Ecclesiasticis, conquisitos hujus Haeresiarchae libros igne concremari jussit, eos vero, qui ejusmodi libros retinerent, legerent, exponerent, do .cerent, laudarent, tanquam suspectos de fide puniendos este statuit. Haec sunt Concilia Nationalia. , quae Saec. XV. ad exscindendam pestiferam Haeresim V viciessanam fuerunt convocata, quihus authoritatem adjecit Synodus Generalis Constantiensis anno MCCCCxv. indicta, quae, sicut in superiori Colloquio observavimus, quadraginta quinque propositiones Ioannis damnavit, omnes illius libros ac Tractatus ignibus publicdtradi jussit,sicut in Concilio Romano statutum fue arat, ipsumq; uussum,in lis re si pertinacem demo tuum,diris Christiano ritu devovit,illius damnavit memoriam , & ejus corpus exhumari, proculque ab Ecclesiastica sepultura projici mandavit. Cum Ecclesialtica authoritate in exterminium Vulclai fianae
342쪽
Haereseos concurrit Regia potestas. 'ebadidus siquidem hujus nominis II. Angliae Rex, anno MCCCLxxxv II I. solemni Edicto libros & Scripta omnia Ioanais meus, Nicolai Hemordit, &Voannis iacinon, ubicumque in Regno & ditionibus
suis inveniri possent, diligenterr conquiri, & ad Consilium suum deferri jussit, ignibus tradenda,& illa a quovis subditorum suorum servari, legi , describi, vendi, aut emi, districte prohibuit, vel proscriptos Wicles errores propugnari sub poena
carceris. Extat hoc Regium Edilium apud Henrieum de Knuton lib. s. de Eventibus Anglia. V vi-elessistas Edictis suis pariter insectati sunt, & in iordinem redegerunt Henricus IV. de Henricus
Angliae Reges, sicut testatur Nicolaus Harpsfeldius in Historia Vvictessiana capite xv I I. D. Fueruntue aliqua Concilia Saeculo E clesiae decimo quinto celebrata ad abolendum funestum illud Schisina , quo ad electionem usque Martini V. Pontificis Maximi scissa fuit Ecclesia tM. Praeter Concilia Generalia Pisanum, &Constantiense, quae Saeculo XV. ad extinguendum dirum istud Schisma habita sunt, de de quibus in praesenti nostro Colloquio sat copiose diximus , tria alia celebrata sunt Concilia, si tamen Concilia appellari debeant ,& non potius Conciliabula, cum ex his duo fuerint convocata a Petro de Luna, qui in sua obedientia dicebatur Benedictus XIII. tertium vero indictum sit ab Angelo Corario, qui in
sua Obedientia Gregorius XII. appellabatur . Primum Concilium,seu Conciliabulum Perpinianum, Petrus de Luna , dictus Benedictus XIV Kal. mensis Novemb. anni Mccccv III. congregavit, eo potis-X a timum
343쪽
1imum fine, ut Cardinalibus, qui, ad tollendum . Schisma , Concilium Generale Pisanum mox ce- sIebraturi erant, fraudem faceret, & in sui gratiam tanquam Legitimi Pontificis & Christi in terris Vicarii,Synodicam declarationem obtineret. Hoc Conciliabulum in Aragonia Alpbonsus Patriarcha' Constantinopolitanus, de Hispalensis Ecclesiae adjministrator, aperuit eleganti gratissimaque concione . Dein, Petrus de Luna, dictus Benedictus XIII. sanctioris aerarii Magalonensiis Praesectum, Ecclesiae Astensis administratorem, Patriarcham Antiochenum, & Franci cum ordinis Minorum , Virum magna & multiplici doctrina, ac diffusa Scriptorum copia clarissimum Hieroso mitanum Patriarcham creavit, qui ab Auxitano Episcopo Cardinali die xx. mensis N Ivembris fuerunt consecrati . In septem prioribus huius Conciliabuli Perpiniani, Sessionibus nihil actum est observatione dignum. Sed in octava . . Sessione cum Benedictus XIII. Patres consuluisset , quid ὀ Republica Christiana esse censerent, &quam viam ad procurandam Ecclesiasticam con- icordiam, abolendumque Schisma, expeditiore esse judicarent i in contrarias partes Patrum opiniones in deliberando distractae sunt: quibusdam
asserentibus a Benedicto XIII. Legatis mandata danda esse, ut ejus nomine Pontificiam dignitatem,nulla interposita mora,abrogarent. Aliis vero tempus ducentibus & maxime disiuncta atque contraria opinantibus.Ea opinionum & sententia- ixum, in quas abierunt Patres, discrepantia eo rem deduxit, ut e Concilio pene omnes discesserint, M in eo octodecim dumtaxat permanserint Praelatis
344쪽
lati, qui declararunt, Petrum de Luna , dictum Benedictum XIII. nec Schismaticuin, nec Haeretia cum esse, sed verum Christi Vicarium , ipsum t men monuerunt primo , ut, non obstantibus qui buscumque tribulationibus, persecutionibus Mimpedimentis, dignaretur prosequi essicaciter ne gotium unionis Sanctae Matris Ecclesiae per viam renunciationis , quam omnibus aliis viis praeserre debebat, nulla tamen alia via exclusa. Secundo, ut oblationem , quam secerat intruso de renunci tione , in casu renunciationis, vel mortis dicti intrusi, dignaretur extendere ad casum deiectionis ejusdem intrusi, si fieret secundum fidem Mobedientiam partis suae . Tertio, ut mitteret cer tos Nuntios , probos Viros, Deum timentes, ad
hoc idoneos, nomine & pro parte Sanctitatis suae ad intrusum, & suos Anti-Cardinales cum ipso Pisis & alibi degentes , necnon ad illos DominoSCardinales Pisis existentes, & ad alios, qui in hoc
sancto unionis negotio proficere possent, cum plς na ac libera & suffcienti potestate tractandi, con cordandi omnia, & locum idoneum ac securum assignandi, in quo Petrus de Luna, seu Benedi ctus XIII. omnia, quae concordata & firmata essent Per illos , essicaciter exequeretur personaliter.
vel si personaliter ire nollet, vel infirmitate cor Poris impeditus non posset, per alium, seu alios habentes plenariam & liberam potestatem ad Omnia, quae ipse Benedictus XIII. facere posset, visque ad renunciationem inclusive . Quarto, ut mandaret fieri formam procurationis in praedictis casibus executioni committendae, pleniori di me
aiori modo, quo fieri & ordinari poterat. Quintos
345쪽
ut, si ante obtentam unionem contingeret eum
mori, posset ad unionem debitὰ & Canonice pro- 'cedi taliter, quod post ejus obitum propter defectum provisionis non differretur , seu non impedi- .retur unio, ne scandala, aut nova Schismata orirentur in Ecclesia. Denique,ut in casu, quo alb qui scandala , seu Schismata suscitare vellent, per debitas Constitutiones, seu remedia prohiberet 'ipse & provideret, ne ad similia perpetranda procederetur , sub poenis, & Decretis & prohibitionibus ad hoc necessariis & opportunis.Haec omnia Monita scripto mandata Petro de Luna, seu Ben dicto πια fuerunt exhibita, qui his lubenti animose acquiescere innuit, & omnes propositas conditiones impleturum se fideliter promisit, sed ver- iba dedit, nec adduci unquam potuit, ut Pontificatui renuntiaret. Acta hujus Conciliabuli Perpiniani describit Theodoricus d Memo libro 3. Schise
Cardinalis de Aguime De Conciliis Hispaniae pa-gin. 637. & sequentibus. Aliud Conciliabulum ,
seu Salmanticeiise,anno MCCCCx. celebravit idem Petrus de Luna, dictus Benedictus XIII. in quo concordibus votis tanquam verus totius Ecclesiae Pomti sex fuit acclamatus. Titulus Synodi in mem-- branis Salmanticensibus hic est: Liber Onodalis editus per Dominum Fr. Gundisalvum, Dei gratia Episcopum Salmanticensem, Magistrum in Theologia . ;Ordin. Praedicatorum, sub A.D.ΜCCCCx. Pontificatus D. Benedicti Papa XIII. anno II. Fuit publieatus eo- 'dem anno 'in Ecelesia Cathedrali Salmantina in Onodo. In hoc tamen Titulo corrigendum est , ut eru- ,
346쪽
ditd observat Card. de is uirre Tomo III. COnc. Hispaniae pag. 6 s. mendum , quod reperitur circa Petri deLuna,diciu Benedicti XIII. praetensi Pontisficatus annum. Non enim Petrus denuna an. Mccccx.
quo habitum est Salmanti cense Conciliabulum,decurrebat praetensi sui Pontificatus annum secundum , sicut legitur in hujus Synodi Titulo, sed decurrebat annum decimum sextum. Electio quippe Petri de Luna, seu Benedicti XIII. facta fuit anno MCCCxCI v. sicut ostendimus in Colloquio secundo . Dum rebus suis sic consuleret Petrus de Luna , dictus Benedictus XIII. sibi etiam non defuit . engelus corarius, dictus Greiorius duodecimus . Hic quippe Concilium, seu potius Conciliabulum ad Utinum, Urbem Dioecesis Aquileiensis , in Festo Pentecostes anni MCCCCX. congregavit, in quo verus Eccletiae Pastor, S unicus Christi in terris Vicarius fuit declaratus. Ve rum,his Conciliabulis nec Petrus de Luna , seu Benedibus XIII. nec Angelus corarius dictus Grego rius XII. res suas promovere potuerunt, sed post electionem Alexandri V. Pontificis Maximi factam in Generali Concilio Pisano anno Mcccc λπα habiti sunt ab Ecclesia tanquam pseudo-Pontifices,eorumque depositio confirmata suit in Concilio Generali Constantiensi coacto anno MCCCCxV.an qtio, ut superius diximus, trium Summo Pontificatui inhiantium Benedicti XIII., Gregorii XII.& Ioannis XXIII. Schisma extinctum fuit, & electus Martinus V. quem,ceu legitimum Pontificem Romanum, & verum ac unicum in terris Christi Vicarium , universa agnovit, coluitque Ec elesia.
347쪽
D. Superest, ut iub finem hujusce nostri Colloquii in medium producas Leges , seu praecipuas Conciliorum Nationalium Sanctiones , quibus Saeculo decimo quinto firmata est Ecclesiae Disciplina. M. Aliquot Concilia Nationalia variis in
locis pro reformatione morum, & restauranda Ecclesiae Disciplina Saeculo decimo quinto habita sunt, quae juxta ordinem Chronologicum hic indicare abunde iussiciet. In primis, anno circiter millesina o quadringentesimo vigesimo Eberbam das , Archiepiscopus Salt2burgensis, Sedis Apostolicae Legatus , Provinciale Concilium in sua Metropoli celebravit, in quo xxx I v. condita sunt Decreta, Ecclesiasticae Disciplinae apprime utilia, quorum ultimum prohibet inhonestum habitum mulierum, caudas, monstrosa capitis ornamenta, inandatque sub Excommunicationis Sententia universis di singulis Laicis, ut uxores suas, & filias vestium, ac mundi muliebris luxum , immodestiam, superfluitatem resecare, aut moderari co-gahi, ipsisque mulieribus, sub eadem poena praecipit, ut in hoc maritis suis morem gerant; Epia scopis vero & Parochis, ut rebelles ac pervicaces hac in re mulieres arceant a Communione: Sae- . cillaribuS tandem Potestatibus, ut ad executionem hujus saluberrimi Statuti poenales etiam Leges ferant, alioquin eadem Censura percellantur. Paulo post celebrationem hujusce Saltetbursensis Concilii, Theodoricus Coloniensis Archiepiscopus Synodum Provincialem anno millesimo quadringentesimo vigesimo tertio convocavit, in qua
undecim publicata sunt Decreta c0ntra Clerico
348쪽
ConcubInarios , contra Ecclesiasticae libertatis
hostes, eorumque fautorea, contra Canonicos.
reliquosve Clericos in Ecclesia vel Coemeterici deambulantes, quibus praecipitur sub poena pria vationis fructuum ad octo dies, ne stando vel se dendo confabulentur, dum divina peraguntur officia. Decernit etiam eadem Synodus Coloniensis, ut pulsentur campanae omnibus sextis seriis circa meridiem, quo Fideles memoriam Pasinsionis Christi majori cum devotione recolant,si gulis vero diebus circa Solis ortum, in memoriam Compassionis gloriosae Virginis Mariae, &certas preces ad hujusmodi campanae pulsum recitantibus Indulgentias xL. dierum concedit. Demum, Festum compasonis Beatae Virginis Mariae celebrari statuit. Ad sanciendam itidem Ecclesiae Disciplinam Ioannes de Nanton , Archiepiscopus Senonensis ,.Provinciae suae Concilium Paristis celebravit anno millesimo quadringentesimo vigesimo nono, in quo quadraginta constituta sunt Decreta, quorum alia reformationem divini Officii spectant, alia mores Praelatorum, Abbatum, Abbatis arum , Monachorum ordinis Sancti Benedicti, & Canonicorum Regularium Sancti Au .gustini, alia ad clericorum. vitae honestatem, de
Saecularium correctionem ordinantur. Eodem anno millesimo quadringentesimo vigesimo nono
habitum est in Catalonia Concilium Dertusanum apud Urbem, quae nunc Tortos dicitur, Praeside Petro de Fuxo, Cardinali, & Martini V. Pontificis Maximi Legato , in quo primum extinctae sunt iu- fausti Schismatis reliquiae per abdicationem asem usi de Munione , . qui clementis UM. nomine, post
349쪽
Petrum de Luna , dictum Benedictum XIIL Pontificatum invadere praesumpserat. Alpbonfus Arag num Rex in gratiam Martini R admissus est, eiusdemque Pontificis obedientiam professi sunt Epia scopi Hissipani, qui ab anno McccLxxv II I. hoc est, ab electione Clementis VII. tempore Schismatis
Avenione sedentis, usque ad annum MCccCXXIX.
pernicioso Schisinate fuerant ab Ecclesia divisi. Sublato illo Schisnate , Episcopi Hispani in hoc
Concilio Dertusano congregati , Ecclesiasticanus Disciplinam,Schismatis tempore scede prolapsam, viginti Decretis instaurarunt . Primum est de Vita& honestate Clericorum , eisque modestiam in vestibus servandam imperat. Secundum & tertium coercent Clericos , & Religiosos Militarium ordinum Equites concubinarios . Quartum sta
tuit, ut Clerici Beneficiati,vel in Sacris ordinibus constituti propria habeant Breviaria. Quintum prohibet, ne indigni & illiterati ad Sacros ordines promoveantur. Sextum, statuit modum instruendi populum circa fidem necessaria. Septimum vetat, ne in domibus privatis, vel capellis administrentur Sacramenta, aut Missae pro nuptiis vel sepulturis administrentur. octavum cavet,ne
sine auctoritate ordinarii, & absque dote sufficienti Beneficium Ecclesiasticum instituatur. No- num praecipit, ut Neophyti per Censuram Ecclesiasticam districtd compellantur infantes suos in fra octo dies a nativitate deferre ad Baptismum . Decimum sancit, ut ricarii, & Principales officiales Episcoporum Sacris ordinibus sint initiati. Undecimum est contra illos, qui litteras Regiae
iliaritatis, idest , ut in Regia familiam admi
350쪽
tantur, per subreptionem impetrant. Duodecimum est adversus illos, qui Clericos ad Saeculare judicium trahere moliuntur oppressionis praetextu. Decimum tertium excommunicatione illos ferit , qui animos Principum, aut Dominorum temporalium accendunt contra Ecclesiam & Ecclesiasticam libertatem. Decimum quartum Prae Iatos Regulares admonet, ut subditorum vitia atque excessus diligenter corrigant. Decimum quintum denuntiat excommunicatos judices delegatos metas sui officii excedentes. Decimum sextum excommunicat Quaestores , qui absquci litteris Diceceiani Episcopi quaesturam , aut pra dicationis officium exercent. Decimum septimum providet adversus excessus Clericorum, aut Religiosorum, ut sine litteris ordinariorum ad ex- cipiendas Consessiones non admittantur. Deci: mum octavum prohibet, ne Ecclesiarum Praelati bona deeedentium seligiosorum, quibus seeundi.η statuta , .el laudabiles consuetudines permissum est de bonis sibi d Deo collatis disponere, ullatenus oc-
. cupent . Decimum nonum innovat Decretum Lateranensis Concilii Iri circa Medicos, quibus praecipitur ut non visitent infirmum ultra tertiam
vicem, qui in illa infirmitate non fuerit consessus. Vigesimum denique, Clementinam De Iudaeis, in Saracenis, jubet inviolabiliter observari. Haec viginti istius Concilii Dertusani Decreta, seu Capitula, nec non illius Acta,quibus iamidii de Muniο- ne Antipapae, dicti clementis GL Bulla cessionis.& octo Litterae A bonsi Aragonum Regis Litterae datae pro asserendis immunitatibus, privilegiisi & libertatibus Ecclesiae subnectuntu , inseruit, ac
