장음표시 사용
351쪽
perdoctis Notis illustravit Cardinalis de Aguirre Tom. 3. de conciliis Hilbania a pag. 648. usque ad PM. 67o. D. Haec sunt igitur omnia Concilia Nationalia, quae ad resormandos mores , & resarciendam Ecclesiasticam Disciplinam Saeculo decimo quinto fuerunt celebrata. M. Praeter haec Concilia Nationalia , quae hactenus percensui, quaedam alia in rem Ecclesiasticae Disciplinae habita sunt, a quibus impraesentiarum me breviter expediam . IUdulphur Ityulselius Rothomagensis Archiepiscopus, Concilium anno MCCCCxLv. in sua Metropoli indixit, in quo ad rectae fidei propugnaculum, & Ecclesiasticae Disciplinae munimen, Canones xL. editi sunt
contra magicos Libellos,Daemonum invocatores, Ariolos, incantatores, & eos, qui cum ipsis consuetudinem habent, aut ad illos recurrunt ἰ contra superstitiones recens invectas aut usurpatas; contra Clericos concubinarios, contra Sacerdotes, qui pro Missis celebrandis turpes aliquas pactiones faciunt. Praecipit etiam idem Concilium . Rothomagense, ut Beneficia Ecclesiastica personis idoneis & benemeritis tam ex parte patronorum Ecclesiasticorum,& Laicorum, quam collatorum, di ordinatorum, liberaliter & absque ulla illicita pactione conserantur,& ad illa praesententur.Item
jubet, ut hi, qui ad Sacros ordines sunt promovendi, Episcopo Dioeceiano, aut ab eo deputandis examinatoribus se praesentent, & ab illis bene demature examinentur, nec ad Sacros ordines reincipiantur , nisi reperiantur aetatis & qualitatum
352쪽
praeeipit istud Concilium Rothomagense omnibus Clericis, ut in suis Beneficiis, juxta eorum fundationes, habitibus decentibus resideant, ut nullas mulieres, nisi de illis sint, in quibus naturae foedus nihil permittit serui criminis suspicari, secunia, retineant, & ut Ecclesiarum Parochialium Rectores Dominicis saltem diebus de aliis solemnibus Parochianos suos in fide di moribus instruant. Τuronentis Provinciae Concilium Ioannes Archie piscopus Turonensis una cum suis Sustraganeis habuit Andegavi anno millesimo quadringentesi mo quadragesimo octavo, & in eo ad reiarmandos Cleri populique mores septemdecim editi sunt Canones, de temporibus ordinationum; De Vita, & honestate Clericorum; De Clericis non
residentibus De silentio in Choro; De Ludis illicitis & prohibitis; De Concubinariis, qui post
canonicam monitionem a s Communione arceri
debent; De Matrimoniis clandestinis; De secundis nuptiis; De Reliquiis Sanctorum, quas causa quaestus circumferri non debere decernitur &c. Compendium septemdecim Concilii Andegavensis canonum protulit Possevinus Tomo II. ratus Sacri, sed integri, ex docti*imi Iacobi Sir-mondi apographo descripti', habentur ramo XII. Conciliorum Editionis Labbeanae pag. I 332. Pro vinciae Remensis Concilium Joannes Iuvenalis De Ursinis Metropolita Remensis anno MCcCCLv. ita orde Suessionensi convocavit, in quo abusus, qui, hellis id temporis flagrantibus, in Ecclesiam irrepsetant,sublati sunt; Cultui divino suus restitutus decor; aliaque salubriter constituta circa Ecclesiasticam immunitatem, Clericorum vitae hone
353쪽
1tatem , & resormationem Monasteriorum tam Religiosorum , quam Montalium. Aliud Concilium in Galliis eodem Saeculo decimo quinto ilia causa Disciplinae Ecclesiasticae reformandae cele-hratum est, Senonense videlicet, quod a Tristando de Salazar Archiepiscopo, ejusque suffraganeis anno McC Lxxxv. habitum est & in eo Constitutiones alterius, quod praecesserat, Concilii Senonensis coacti anno Mcc Lx II. cui praefuerat Lu
dovicus de Melidano Archiepiscopus Senonensis fuerunt renovatae, hisque accessere nova hujus posterioris Synodi Senonensis quatuor Decretorum Capita, quibus reformata est Ecclesiae Disciplina. Primum spectat devotam ossicii divini celebrationem . Alterum, multa circa Virorum Ecclesiasticorum reformationem statuit de Episcoporum conversatione & moribus; de ordinum celebratione ; de Visitationibus, & Collationibus Beneficiorum et de Concubinariis; de vestium honestate & modestia; de Clericorum honesta conversatione & prohibitione a tabernis, ebrietate, negotiationibus, mercimoniis, a saeculariuin negotiis & procurationibus, ab aleis, taxiIlis, &aliis Iudis cum violentis corporis exercitiis conjunctis;de jurisdictionis Ecclesiasticae Administris
reisrmandis, S de emendatione Quaestorum, qui per diversas plagas & regiones , quas peragra hant, non istum praedicationis ossicium sine ulla canonica Vprobatione quandoque usurpabant; sed etiam sepe numero talias litteras & Bullas
circumferebant, ut credulorum & simplicium emungerent marsupia, & ab illis titulo eleemosynarum pecunias extorquerent. Tertium Decre-
354쪽
tor um caput spectat Virorum Religiosorum reformationem Militer alia prohibet, ne aliquid ex pacto recipiatur pro ingressu Religionis.Quartum caput versatur circa Laicorum, & omnium Fidelium reformationem, multaque decernit de 'Festis pie celebrandis, de puniendis blasphemis, de solvetidis Decimis, de Matrimoniis polam in
Ecclesia contrahendis , de libertate, & immunitate Ecclesiae adversus Laicos propugnanda . dc de promulgatione atque observantia Decret
lium ad Sanctimonialium statum pertinentium. His quatuor Conciliis Provincialibus , quae pro Ecclesiasticae Disciplinae reformatione Saeculo x in Galliis habita sunt,duo alia Concilia adjungere placet, quae eodem Saeculo ad restaurandam pariter collap sam Ecclesiae Disciplinam in Hispania fuerunt celebrata. Primum, est Concilium Matritense , quod a Miarico de Borgia Cardinali α. Sedis Apostolicae Legato anno Mc CLxx I I .con. vocatum est , occassione pudendae inscitiae, quae sub Henrico In Hispaniarum Rege , sicut jam ex Mariana observavimus in primo Colloquio , S cerdotes Hispaniae adeo invaserat, ut pauci Lat, ne scirent, & omnes ventri, gulae,suisque propriis eommodis inservirent. Ad tollendum praedictum illud inscitiae malum , Episcopi in hoc Concilio Matritensi congregati impetrarunt a Pontifice Romano, ut in singulis Ecclesiis Cathedralibus bini Canonicatus instituerentur , sufflagiis Episcopi, & Collegii, quorum alter Theologo, alter jure consulto obveniret. Hujus impetrati Pontificii diplomatis praecipuam partem inseruit m riana Cap.xv III. Libri xxvii. De ubus Hispan
355쪽
Neminit istius Concilii Matritensis Cardinalis de
terum Concilium ad corrigendos Cleri populiquo
mores in Hispania eodem anno MCCCCLxxI II. in
oppido Aranda, Dioecesis Toletanae, indeque dictum Concilium Arandense , Praeside Alphonfiscurrilis Archipraesule Toletano, celebratum est. αIn eo pro resarcienda Ecclesiae Disciplina viginti novem publicata sunt Decreta, quorum primum statuit, ut Archiepiscopi Synodos Provinciales in biennio, & Episcopi Synodalia singulis annis Concilia celebrent. Secundum , decernit ut Rectores Ecclesiarum praecipua Christianae Doctrinae Capita habeant in scriptis , eaque populo tradant. Tertium , prohibet ne ad Sacros ordines promoveantur hi, qui latine loqui nesciunt. Quartum, praecipit Episcopis, ut non admittant Clericos aliarum Dicecesum absque. litteris commendatitiis. Quintum, sancit, ut Archiepi- .scopi,& Episcopi veste linea superiori, vulgariter nuncupata, in publico seniper utantur, ipsisque prohibet vestes sericas qualescumque,
necnon solutares, seu calceos albos. Sextum, vetat Clericis, ne induantur vestibus sericis, rubeis, vel viridibus, nec solutares, seu calceos albos, deserant. Septimum, jubet ut observentur dies Dominici & Festivi. octavum. Clericis lugubres Vestes prohibet. Nonum, Clericos Concubinarios P vis canonicis coercendos ac plectendos decernit. Decimum, Parochialium Ecclesiarum regimini eos praefici vetat, qui latind loqui nesciunt, idemque de Canonicatibus &Dignitatibus Metro politanarum & Cathedralium Ecclesiarum decer
356쪽
nit. Undecimo , ludus taxillorum Clericis inhibetur sub gravi mulcta pecuniaria piis utibu s applicanda. Duodecimum, praecipit Episcopis ut ter,de Presbyteris ut quater saltem in anno Millam celebrent. Decimum tertium, statuit ut nulli praedicent sine licentia Praelatorum, & ut inaestores legant dumtaxat litteras , quas ipsis concesserint Episcopi Dioeceiani, nihilque aliud proponant. Decimum quartum , poenas decernit in Clericos minores, qui Clericalem habitum, dctonsuram non deferunt. Decimum quintum , districte praecipit Clericis in Sacris Ordinibus coninstitutis, aut beneficiatis, ne cum dominis Saecularibus , cujuscumque gradus, status , ordinis, seu conditionis existant,exceptis Rege, de Regiis personis, vitam militarem, ad auxilia armorum praestanda, ducere audeant dissolutam, seu ab eis accipiant terras, stipendia& salaria,vel pecunias quascumque , ut armis per se, vel per alios deserviant. Decimum sextum, vetat nuptias, choreas,& convivia his temporibus fieri, quae a jure prinhibentur , sub poena Excommunicationis. Decimum septimum, Sponsalia clandestina , & sine quinque testium praesentia contrahentes excommunicatione ferit, de Clericos , qui clandestinis hujusmodi desponsationibus interfuerint, aut sic desponsatos Benedictione nuptiali donaverint, ad tres naenses ab Ossicio,& Beneficio suspe adit. Decimum octavum, declarat eos esse ipso facto excommunicatos, qui possessiones Beneficiorum vacantium Occupant, vendunt, Vel emunt, aut de ipsis illicite paciscuntur. Decimum nonum, Iu-dos theatrales, larvas, spectacula, carmina Tom.VI. Υ . Iur-
357쪽
turpia, sermones illicitos, & quascumque repraesentationes inhonestas fieri in Ecclesiis prohibet. Vigesimum mandat , ut hi , qui moriuntur in singulari certamine, sive, ut ajunt, in duello, etiamsi
ante obitum receperint poenitentiae Sacramentum,
priventur Ecclesiastica sepultura,& divina officia
pro eis non dicantur, nec recipiantur Oblationes. Vigesimum primum, a Primitiarum,Decimarum,
di aliorum Ecclesiasticorum reddituum fruitione impedientes , aut in his negotium Viris Ecclesi sticis facessentes, excommunicatione plectit. Vigesimum secundum, Raptores Ecclesiastica sepultura privandos esse flatuit, nec pro eis divina officia esse recitanda, aut oblationes admittendas . Vigesimum tertium jubet, ut hi, qui in una Dioecesi excommunicatione sunt perculsi, evitenetur in aliis. Vigesimum quartum, Ecclesiasticaelibertati consulte, & civitatem, aut villam , e qua Clerici per vim fuerint expulsi, subjicit Interdicto . Vigesimum quintum, in ordinationibus aliquid ante vel post exigi vel recipi vetat, etiam pro sigillo aut cera. Vigesimum toxium , poenas contra Beneficiatos decretas, ad Parochos, & Dignitates quascumque etiam post Episcopalem majores extendi declarat . Visesimum septimum, Episcopis universis Toletanae Provinciae facultatem concedit absolvendi in suis Dioecesibus aCensuris in hac Arandensi Synodo latis. Vigesimum Octavum , haec Decreta infra duos menses in Synodis Dioece sanis , aut certe in Ecclesiis Cathedralibus promulgari praecipit. Vigesimum nonum , teites Synodales in qualibet Dioecesi per
Pralaros institui decernit, quorum citet officium inqui-
358쪽
inquirere diligenter, quae corrigenda & reformanda viderent, eaque postea in sequenti Concilio nuntiarent. Haec viginti novem Concilii Arandensis saluberrima Decreta, seu Capitula is, summatim perstrinxisse lassiciat, quae si integra lectitare aveas, lege sis Cardinalem de Aguirre Tomo III. Conciliorum Hispania , ubi a pag. 673. usque ad pag. 682. praedicta Decreta, seu Capitula, moribus resormandis aptissima , accurate descripsit. Nonnulla Concilia Nationalia Saeculo Ecclesiae decimo quinto in negotio reformationis Disciplinae Ecclesiasticae in Λnglia celebrata memorat Henricus Spelmannus Tomo II. Conciliorum Britannia. Verum, cum eausmodi Concilia initiadem pene argumentis versentur, eademque decernant Ecclesiasticae Disciplinae capita, quae in aliis jam a me laudatis Conciliis Nationalibus sancita sunt, consultius esse duxi, ne te intempestiva prolixitate, & frequenti repetitione defatigarem , ea silentio praetermittere, & praesenti Colloquio nostro de conciliis tam Oecumenicis, quam Nationalibus Saeculo Ecclesiae decimo quinto habitis finem imponere. Tu interi in ea para, meditare, & quotidiana ruminatione cogita, quae hactenus diximus de Historia Ecclesiastica Saeculi decimi quinti, ne te imparatum offendam in proximo Colloquio, quod postridie habituri sumus de Viris illustribus, qui eodem Saeculo in Ecclesia
D. Laudabilem sane, & universae rei Litterariae utilissimam operam illos impendere semper arbitratus sum , qui inter varia illa , quae hodie habentur, litterarum adjumenta, doctrinaequo Y a ele-
359쪽
elegantioris subsidia, Virorum illustrium libros recensere, di genuinos a spuriis,juxta accuratioris Criterii regulas, secernere aggrediuntur. tanta quippe multitudine librorum, quos singulis Ecclesiae Saeculis lucubrarunt viri illustres , nisi iuvenes, Historiae Ecclesiasticae studiosi, Ducem aliquem habuerint, qui in quavis Lingua, arte seu scientia illustres Scriptores singulis aetatibus floruere , eorum scribendi rationem , tum& genuinos illorum libros ipfis indicaverit, ad solidam perfectamque eruditionem aditum nancisci nunquam poterunt, haerebuntque ad aquas , nescit qua ex parte vadum tentare possint. Ut igitur Ipse ex omnibus scopulis, seu difficultatibus, quae passim in studio Historiae Ecclesiasticae occurrunt, teliciter emergere valeam, te ducem lubentissime sequar , & ad ea, quae in proximo Colloquio do iris Illustribus, qui Saeculum decimum quintum doctrina & pietate illustrarunt, deque eruditis eorum operibus dicturus es, aures erigam s& animum, quana diligenti Time potero , in tendam . C9L
360쪽
De viris illus ibus, qui Saeculo XV. tama in Oriente, quam in Occidente, doctrina, vitaeque sanctimonia soruerunt.
MAGI- in Raeter veteres bener multos Scripto- STERN res , qui virorum Illustrium , & li-L brorum , quos ediderunt, distinctam accuratamque notitiam tradiderunt, complures moderni viri eruditi, maiori apparatu doctrinaeque iubsidiis iii structi, praesertim Sixtus Senenses , Possevinus , Beslarminus , Miraus, Labbeus, Gesae rus , Simierus , Per Uus , Scultetus, Teserui, Vossius , sudinus , Dupinus, Guillelmus Cave, & Tho- .mas Pope Blaunt, idem institutum susceperunt , ac istum latis ne patentem Scriptorum Ecclesiasticorum , in quo sese exercere pollent, studiis ac iudustriae saae campum elegerunt. De illustribus etiam Scriptoribus, qui regularem vitam proseisi sint, plenius disserunt Ioannes Mabillonius de Scriptoribus ordinis S. Benedicti in Saeculis Benedictinis, Wadlubus in libro de Scriptoribus ordinis Minorum,Antonius Senensis, & stamura in Bibliotheca Scriptorum ordinis FF. Praedicatorum, &Iacobus Ecbardus ejusdem Ordinis, qui novam is Bibliothecam illustrium Virorum ordinis Praedi-Catorum multo auctiorem confecit, & tum antiquis , tum recentioribus scriptoribus instructam, ac duobus voluminibus comprehensam nunc prae