장음표시 사용
361쪽
ad manus meas pervenit, sed, ut accepi a Viris eruditis , ea solertia, tamque diligenti Criterio concinnatum est , ut iniqui imus harum rerum is existimator fuerit, qui illud non omni plausu prosequendum putet, optetque ut eo quam primum ditetur Respublica Litteraria. Tot itaque Scriptorum , qui in percensendis ac secernendis Virorum illustrium operibus laudabilem operam posuerunt, vestigiis ipse insistens , de Viris illustriabus , qui Saeculo XV. floruerunt, in hocce Collo quio sermonem instituam, de omnibus tamen universim non disseram , hoc quippe nimis prolixum foret, sed de iis tantum , qui apud eruditos maximi aestimantur , & in summo honore ha
D. Saepius experientia comprobavi , ea , quae studiose perlegeram , oblivione deleri, aut invicem confundi , tum quia memoria mea, a,erum , quas recondidit, multitudine onerata, facile patitur ut multa in dies per oblivionem dilabantur & evanescant; tum quia etiam, reS, quae prolixiori stylo pertractantur , & in perspicuum ordinem non sunt distributae, diu citra confusionem aliquam labili memoriae inhaerere non possunt, nisi brevioris ac clarioris methodi beneficio altius infigantur, vel quae dudum memoria excide- runt, reparentur, atque in reminiscentiam facita revocentur. Hoc commodissimum memoriae subsidium omni procul dubio assequar, si in praesenta nostro Colloquio perspicuitatem cum brevitate Conjungas , omnesque illustres Scriptores , qui Saeculum Ecclesiae decimum quintum eruditione sua
nobilitarunt, in decem Classes distribuas , ita ut
362쪽
in prima reponas celebriores Orientis Scriptores; in altera Gallosun tertia Italos; in quarta Hispanos; in quinta Anglos ς in sexta Germanos; in septima Monachos;in octava Scriptores ex ord. FF. Praedis in nona insignes Theologos , qui alios Mendicantium Religiosorum ordines illustrarunt; in postrema peritiores Iurisconsultos . In hunc ordinem dispositi Ecclesiastici Saeculi XU. Scriptores memoriam meam nec multitudine librorum, quos ediderunt , onerare, nec aliqua confusione potarunt perturbare.
M. Tuae utilitatI, ut consulam, hunc in disponendis illustribus Saculi XV. Scriptoribus praescriptum ordinem sequar , & incipiam a Scriptoribus Graecis , quorum agmen ducet Simeon , qui ex Monacho Archiepiscopus Thessalonicensis Iactus, claruit ineunte Saeculo decimo quinto , MEcclesiae Latinae fuit acerrimus insectator . Inter multa opera, quae edidit hic Simeon, eminet Commentarius, quem lucubravit,de Div. Templo, de ejus Ministris , de sacris eorum vestibus, de Sacrosancta
M agogia , sive Milsa , ad pios quosdam cretenses ἀHunc Simeonis Commentarium latine vertit, Ne una cum textu Graeco Parisiis anno MDcxLVII. . vulgavit in silo Rituali Graecorum doctissimus no ster Iacobus Goar. Scripsit etiam idem Simeon alterum opus , seu Dialogum Eeesesiasticum adversissOmnes Hareses , de sola Domini nostri 'esu christide acris Sacrificiis,σ Usteriis omnibus Ecclesiae,ex. S. Scripturis in Patribus collectum , qui Graece MS. habetur in Bibliothecis Vaticana di Caesarea,eumq; Leo Allatius in Diatriba De Simeonibus appellavpium oe doctu dignumq;qui aliquando lucem videat.
363쪽
Insigne hujus Dialogi fragmentum de poenitentias
excerpsit , & Graeco- Latinum edidit eruditus P.Joannes Morinus in Appendice adjecta ad calcem libri sui de Poenitentia. Extant adhuc ejusdem Simeonis alia opera MSS. in Bibliotheca Vaticana, quorum sequentes Titulos exhibet Leo Allatius , videlicet seponsiones Lxxxv. ad interrogata Gabrielis Metropolita Pentapolitani . Liber de Sacerdotio ad Monachum quemdam. Expositio compendiosa Symboli orthodoxae O inculpata nostra fidei christianorum. Expositis necessaria sententiarum Sacri Omboli, unde collectae sunt, O adversus quos dictata. Capita x M. quae solam Christianorum fidem seu Articulos omnes Fidei continent, quod Ombolum Apostolicum eos contineat, deque Virtutibus comprehensivis . Libellus de iis , circa qua Latini innovant. Floruerunt in Ecclesia Orientali eodem circiter tempore, hoc est , sub initium Saeculi XV. Script res Graeci, 'osephus B ennius, Demetrius ch sol ras , Macarius , & Effas , quorum primus , seu Iosepbus B Uennius , patria Constantinopolitanus, di vitae instituto Monachus , multa adversus Latinos scripsit Opera , praesertim adversus eorum is dogma de Processione Spiritus Sancti octodecim orationes composuit, quae manuscriptae in Bibliotheca Vaticana asservantur, quarumve titulOS, argumenta, initia S loca , in quibus habitae sunt , ordine recenset Leo Allatius lib. a. de Consensu Ecelesiae Occidentalis O Orientalis parag. Iq. Duas ejus dem Josephi B ennii orationes de futuro judicio , & de sempiterna Beatitudine citat idem Leo Allatius. Eidem Iosepho B ennio tribuuntur Dialogi se Processione viritus Sancti: Disputatiρ de Ortodoxa
364쪽
Ecclesia r atque alia Disputatio de Fide , quae ut teis latur Guillelmus cave , habetur MS. in Biblio,. theca Ambrosiana. Alter Scriptor Graecus, quem mox laudavi, Demetrius ch soloras, summus fuit Philosophus & Astronomus, atque Manueli Pauo logo , Graecorum Imperatori, apprime charus. Scripsit adversus Latinos orationem Onopticam , excerptam ex operibus Nili Thessalonicensis, Dialogum , quod fas non sit Oribodoxis alios Orthodo
xos de re aliqua accusare et Dialogum contra oratis
nem , quam scripsit Demetrius Odonius ad-rfils N lum Cabolam Thessalonicensem. Latinos acerrimo odio prosecutus est Macarius, cujus extat Opus ineditum contra pravas Latinorum opiniones , & ad
ejusdem operis calcem impugnat ille Scriptot
Graecus Bartiamum, Aetnonum , eorumque Asseclas . Hoc Macarii opus, quod centum viginti capitibus constat, memorat atque perstringit Leo uatius lib. a. de Consensu Ecelesia Occidentalis in Orientalis cap. I 8. parag. I s. In Latinos propensis . simus, eorumque amicus fuit Maias, patria CP, prius , qui librum , quem Nicolaus Selengia , Scris pior Graecus , de Processione Spiritus Sancti adsversus Latinos ediderat, datis ad illum Litteris , strenue oppugnavit, ineptiarum, & impietatis ipsum redarguit , atque Spiritum Sanctum a Patre. Filioque procedere multis solidissimis evincit asegumentis . His eruditis Scriptoribus Graecis jur merito addi debent Georgius Phranea, & Macarius Macres. Primus, patria fuit Byetantinus, ex ill stri prosapia oriundus, bello variis ad Principe Legationibus , atque Litteris clarus; Monasticam
vitam amplinus , scripsit Historiam tirum
365쪽
Dzantinarum ab anno MCCLX. usque ad annum , MccCCLxxv. libris quatuor comprehensam, quam latine vertit, & amputatis crebris digressionibus in tres libros contraxit, ac publicavit yacobus Pontanus Ingolstadii anno MDCax. Alter Scriptor Graecus , seu Macarius Macres , fuit Montis Atho Hieromonachus , Georgii Phrangae amicus , & L, tinorum hostis insensissimus, a Ioanne Pavologo , Graecorum Imperatore , una cum Marco I gro , ad Martinum V. Pontificem Maximum Lega,
tus missus est, in qua Legatione e vivis excessit . Scripsit contra Latinos opus de Processioneis Spiritus Sancti. D. Inter peritos Graecos , qui pro unione Ecclesiae Graecae cum Latina ad Concilium Generale Florentinum accesserunt, alii fuerunt, qui, uti in superiori Colloquio observasti, Latinorum Dogmata approbarunt , ac perdoctis suis Scriptis egregie vindicarunt; alii vero, qui in Schismate pertinaces , Latinorum Dogmata semper oppugnarunt, & contra unionem Ecclesiae Graecae cum Latina in hoc Concilio Oecumenico factam calamum acuerunt . Optarem igitur, ut primum eos hic percenseres eruditos Graecos, qui in Concilio Florentino Ecclesiae Latinae Dogmata ultro amplexi sent , eaque suis Scriptis propugnarunt; deinde illos proferres Graecos, qui obstinatis animis Schisinati adhaerentes,Concilii Florentini Deci eta, & Ecclesiae Latinae Dogmata suis Scriptis
M. Inter Graecos , qui unionem Ecclesiae: Graecae cum Latina in Concilio Florentino maxi
366쪽
Constantinopolitanum , qui, sicut in superiori . bus Colloquiis ostendimus,Latinis impensὰ favit,& paulo antequam Florentiae migraret e vita omnes Concilii Florentini definitiones confirmavit ;quinque alii peritissimi celebrantur Scriptores Graeci, qui pro Ecclesiae Graecae cum Latina unione, & Latinorum Dogmatum defensione eruditas lucubrationes ediderunt, videlitet Bessarion, didρ- rus Pthenus,Gregorius Mammas,Andreas Myodius ,& Iosephus Metbonensis, de quibus hic pauca dicemus . In primis, Bessarion, patria Trapezuntinus , ex Monacho S. Basilii Nicaenus Archiepiscopus, ad perficiendam unionem Ecclesiae Graecae cum LM tina omnes suas curas in Concilio Florentino contulit,quo absoluto,Cardinalitiam dignitatem,&Episcopatum Sabinensem, &postea Tusculanum adeptus, multis Legationibus, Germanica , Veneta & Gallicana praeclare functus est . Sed dum e Gallicana Legatione reverteretur, obiit
Ravennae die xv I II. Novembris anni MCςCCLxxI I.
Scripsit quaedam opera Philosophica, sed potissimum in defensionem Dogmatum Ecclesiae Latinae edidit Tractatum De Sacramento Euebaristiae, σ de verbis, quibus tarisi Corpus escitare librum da Spiritu Sancto adversus Mareum Ephesium: quandam Epiuolas, & Orasiones . Concilio Florentino interfuit etiam Isidorus , patria Thessalonicensis , dictus Ruthenus, eo quod Ruthenorum Archiepiscopus esset . In Latinorum partes manibus pedi
busque transivit, ut liquet ex ejus Disputationibus de Processione Spiritus sancti, quae in Actis Concilii Florentini leguntur. Scripsit inmianis i Lugubrem de capta a Turcis conmatinopoli , B: O -
367쪽
tiones in Natisitatem, Prasentationem, Annuncia
tionem, O Assumptionem Deissara Virginis, quas Matthaeus car philus latinitate donavit. In praemium virtutis, doctrinae, ac operae, quam pro utriusque Ecclesiae unione in Concilio Florentino navaverat , Cardinalis primum , deind8 Episcopus Sabinensis creatus est, atque in Fide Latinae Ecclesiae jugiter perseverans, obiit Romae die xxv II. Aprilis anni MCCCCLxI I I. Gregorius Mamismar,Ιmperatori Joanni Pataologo a Conseisionibus, di Protosyncellus, ac postea Patriarcha constantinopolitanus, Partes Latinorum, quibus in Concilio Florentino aperte patrocinatus fuerat, strenue tuitus est in Apologia, quam adornavit, proisnodo Florentina adversus Marci Ephesii Episto-Iam Encyclicam δε in Oratione, seu Epistola ad λeaium Omnenum Imperatorem Trapezantinum Proce ne Spiritus Sancticium qua commonstrat,hac ad Symbolum addutione silioque, nihil plane fuis- se innovatum. Extat haec oratio seu Epistola
Gregorii ad Auexium Omnenum Imperatorem apud Leonem Allatium ram. I. Graciae Orthodoxa.
Latinorum Dogmata pari animi sortitudine &eruditione propugnavit Andreas, natione Graecus, & Rhodi Archiepiscopus, qui ab Eugenio IV. Pontifice Maximo ad Concilium Basileense Legatus, Episcopos,ut Eugenio Papae morem gererent, ac nullum in Ecclesia Schisma excitarent, prolixa oratione habita, inducere conatus est, ac deinde Contra Marcum Ephesium de Processione Spiritus Sancti tam in Concilio Ferrariensi, quam in Florentino disputavit. Extat illius oratio in Syn
368쪽
Annal.Eccles. ad ann.MCCCcxxx II. ejusque o semtiones in concilio Ferrariensi adversias Graecos proposita ibidem ad annum McCCCxxxv I II. Sed de hoc Scriptore Graeco, ordinis Praedicatorum, iterum redibit sermo, dum Scriptores hujus ordinis referemus . Postremus Scriptor Graecus, qui Concilio Florentino interfuit,& Latinorum Dogmata
constanter defendit,est Iosephus Methonensis Episcopus,qui librum edidit, ita quo diluit omnes c Iumnias Marci Ephesii contra Synodum Florentinam , & Catholicum Dogma de Processione Spi-xitus Sancti a Patre,Filioque,omni argumentorum genere tutatur . Extat hic liber Graece & Latindpost Acta Concilii Florentini. Lubenter assentior Leoni Asiatio, qui in libro 3. de Consensu Eccles Occid. O Orient. cap. 3. probat, hunc Iosephumo , Methonensem Episcopum, eumdem esse cum anne cognomento Plutia no, eo quod liber Apologeticus Iosepbi, Methonensis Episcopi, pro synodo Florentina adversus Marcum Ephesium ista, Codice MS. Bibliothecae Ambrosialiae Ioannis Pluvmdeni nomen in fronte gerat . Λt mihi non pro Dantur ejusdem Leonis Allatii conjecturae, quibus Persuadere conatur, Georgium Scholarium , Grae cum, qui interfuit Concilio Florentino, & ad promovendam unionem Ecclesiae Graecae cum Latina totus incubuit, esse omnino diversum a Georgis Scholario Patriarcha Constantinopolitano,qui Romanae Ecclesiae perduellis sacram utriusque Ecclesiae unionem multis editis libris acerrime & pertinacissime post Concilium Florentinum oppugna vit . In hanc, inquam, Leonis Allatii sententiam ciescendere non postum, quia, ut ostendi sub fi
369쪽
nem nostri secundi Colloquii, Georgius Sebolarius, Patriarcha Constantinopolitanus, idem est cum S Georgio Scholario, qui interfuit Concilio Florentiis no, & ad perficiendum utriusque Ecclesiae unionis negotium curam omnem aliquandiu adhibuit, sed a priori proposito Graeca levitate postea resiliens, ab eodem Concilio animo Schismalleo recessit, &ad natale Solum reversus, atque, post captam a Turcis Constantinopolim, Patriarcha ejusdem urbis creatus, in Synodum Florentinam aperto lmarte vexillum erexit,Latinorum Dogmata Scriptis impugnavit,& Schisma postliminio revocare, lateque propagare totis viribus studuit . D. Quinam sunt illi Scriptores Graeci, qui
in Concilio Florentino unionem utriusque Eccl siae approbare detrectarunt, & Latinorum Dogmata Scriptis impugnarunt ἰM. Graecorum , qui unioni utriusque Ecclesiae in Concilio Florentino factae .assentiri renuerunt, facile omnium Princeps & Αntesignanus lfuit Marcus Eugenicus , Metropolita Ephesius , qui hostis Latinorum juratissimus immenti fervoretas, S immoderato animi ardore in Concilio Florentino disputans . in Latinos acerrime invectus est , nec unquam hujus Concilii Decretis subscribere , voluit, sed in Schismate pertinax, Constantinopo- Iim post Concilium solutum reversus, Epistolas , i Tractatus, & varia opuscula contra Latinorum Dogmata scripsit , quorum quaedam edita sunt ,
quaedam vero adhuc manuscripta asservantur inta, lBibliotheca Vaticana , & in Bibliotheca Regis Christianissimi. Huic Mareo Eugenico in Latini Soppugnandis opem subsidiariam in concilio Florentino
370쪽
rentino tulit Ioannes Eugenicus, ejus frater germanus , qui scripsit Antirrbeticum adversiis Duodum Florentinam, cujus Fragmenta quaedam Graeco Latina exhibet Leo Allatius tin libro de Purgatoris .
His duobus Scriptoribus Graecis , capitalibus Ecclesiae Latinae hostibus, duos alios ejusdem farinaedi nationis homines adjungam, Olvestrum Oropulum, & Georgium Gemistum Pistbonem, quorum primus ad Concilia Ferrariense & Florentinum cum Iosepho Patriarcha Constantinopolitano pro factus , unioni utriusque Ecclesiae pro viribus intercessit, ei tamen postea subscriptit, sed ficte &simulate. Domum quippe reversus, scripsit Hi-soriam concilii Florentini, mendaciis & injuriis contra Latinos scatentem, quam haereticus Anglus, Mbertus Crenthonus , pessima Fide a se Latin8 translatam protraxit in lucem, de cum Notis edidit Graec. Lat. Hagae Comitis anno MDCLx. ΑΙ- ter Scriptor Graecus , seu Georgius Gemistus Pletho , nobilissimus quidem Philosophus Lit, sed
in Concilio Florentino acerrimum sese prodidit Latinorum adversarium , & in Graeciam redux multa contra illos scripsit opuscula, in quibus Graecorum dogmata philosophicis rationibus probare satagit. Extant adhuc multa inedita ejusdem Georgii Gemiui Pistbonis opera, quae praecipue sunt Historica, Rhetorica, & Philosophica,de quibus legesis Leonem Allatium in Diatriba de Georgiis , O eorum Scriptis. D. Hi sunt igitur omnes Scriptores Graeci, qui Saeculo XU. in Ecclesia Orientali floruerunti