장음표시 사용
71쪽
se er gravissiinis periculis expedire,& a negotiorum dissicillimorum ambagibus explicare solebat . Enim vero , sub exordium Regni sui ad Regis Ar goniae cum Aenrico CastellaeRege dirimendam Controversiam electus arbiter Ladoεicus XL suis ipse rebus semper intentus, Comitatus Ruscinonensem,& Cerdaniae Regno suo adjunxit . Nec iis contentus , quatuor ad Somonam urbes , Sanquilinum , Peronam , Ambianum , Abbavillam , cum Comitatu Pontinensi, & alia oppida , quae vi pacis Atrebatensis carolus GL Galliarum Rex , pretio quadringentorum millium aureorum Philippo Burgundiae Uuci oppignaverat, corrasis unde quaquα pecuniis , redemit. Id iniquo animo tulit Carolus
Comes Carolesti, Philippi Ducis Burgundiae filius , 'a quo Principes, di nobiles Galliae sollicitati, se
adversus Regem XL, quem oderant , paratos ostenderunt, & in eum conjurationem fecerunt , quae dicta est Factio boni publici, eo quod conjurati illi Principes, liceri peculiarem odii ca iam , & belli gerendi occasionem haberent, causam tamen boni publici praetexerent, & necessit tem tollendi vectigalia, quibus populus opprimebatur. Pugnam cum exercitu conjuratorum aciMontem Lebericum, qui ab urbe Lutetia octavo circiter lapide distat, commisit die xxv I I. Iulii anni MCCccLxv. Ludovicus XL sed cum neutri exercitui satis liquida victoria constitisset, & aliunde scede- τati Principes, magnas undecumque copiaS accipientes , bellum acrius instaurarent ; consultius visum est Ludooico XI. sequi saluberrimum consilium sibi datum a Franci co Uortia Duce Medio-
Ianensi, ut videlicet Principibus contra lipsuri
72쪽
foederatis omnia, quae peterent , in praesenti con cederet, distractos deinde a se invicem singulos data occasione opprimeret. Eo consilio tempestiud usus Ludovicus XL pacem cum Principibus coniuratis pepigit ad Confluentium prope Parisios die rimensis Octobris anni MCCCCLxv. cujus initae pacis
conditiones observationibus suis in Historiam , Philippi cominai inseruit Dion us Godestidas pag. o 3. Editionis Regiae. Hoc paci o dissipata est illa . Principum foederatorum in Ludovicum XI. Galliarum Regem Factio excitata potissimum a Carolo Comite Carolesti, Philippi Ducis Burgundiae filio , qui unde sibi ditionum sitarum incrementa pollicebatur , inde sibi ultimum excivit exitium. Nam cum esset natura ferox, amplis opibus superbiens,& novarum cupidus rerum,finitimos lacessere non destitit,praesertim fit enatum Lotharingiae Ducem , quem Principatu spoliatiim compulit in Franciam fugere. Postea, Helvetios aggressus, infelici marte cum eis pugnavit, duobus praeliis magna suorum internecione profligatus . c,o factum 'est, ut unisus Lotharingiae Dux opibus Ludovici XI. sitffultus, ademptum sibi Principatum recuperarit, quem,dum Carolus Comes Carolesii, Philippi Ducis Burgundiae filius, iracundia praeceps,denuo invadere molitur,& Nanehum obsidet,a Agnato Lotharin-giae Duce , Germanicis, & Helveticis auxiliis in structo,victus, in praelio cecidit die v. Ianuarii anni MCCCCLxxv I. unica relicta filia Maria, quae Maximiliano, Imperatoris Friderici filio, nupta est. Audita Caroli Ducis Burgundiae morte , Ludovicus XI. Galliarum Rex. Burgundiae Ducatum occupavit ,
veteremque in Belsio ditionem potestati suae
73쪽
subjecit.Tandem Ludovicus XLgravissimo ac diuturno mor .implicitus,mortisque horrore perculsus, omnibus Sanctis vota nuncupavit, ut valetudinem recuperaret, & longiori vita potiretur, cujus tanto desi4erio tenebatur, ut Medico suo singulis mensibus decem millia nummum donaret. Quin etiam ex Calabria S. Franciscum de Paula, ordinis FF. Mi- . nimorum Fundatorem, evocavit, a quo de volum, late Dei, qui ipsum ex hoc mundo vocare decreverat, admonitus, ejusdem Sancti precibus , de adhortationibus mortem tranquillo animo expectavit ,& omnibus Ecclesiae munitus Sacramentis obiit die xxix.Augusti anni MCccCLxxx I I I .ejusque Corpus in X de B. Maria de Cleriaco sepultum est . Filio suo Carolo,quem ex Carolu,filia Ludovici Sabau- diae Ducisinusceperat,egregia ante obitum suum d
cumenta dedit, quae legi possunt inter observiationes Dionysii Godefridi pag. 88.Legendus pariter est Philippus cominaeus, qui Ludovici. XL & Caroli UIR Gal- liae Regum Historiam Gallice scripsit , quam Iustus Lipsius in Notis ad primum libram Politicorum judicat esse dignam, quae ab omnibus Alexandris legatur , di quam sibi, veluti in Breviarium Imperatorium, assumpserat Carolus Caesar. ED. Mortuo Ludo.ico XL nullisne turbis agitatum est Galliarum Regnum ἰM. Moriens Ludovisus XL tutelam filii sui Caroli, qui tertium decimum agebat annum, commiserat iacinae sorori suae, quam Petrus Borbomus , Bellhoci Dominus , uxorem duxerat . Eam sibi Praelatam aegre tulit Ludovicus Aurelianensis Dux ,
qui ad Franciscum Britanniae Ducem fugiens ac belli rusςm praeserena, plerosque Regni Proceres in lacte
74쪽
societatem vocavit; sed commisto ad Fanum Albini in Aremoricis cum regiis Ducibus praelio, Dux Λurelianensis victoria pariter ac libertate cecidit anno MCcCCLxxxv I II. N a Galliarum Rege carolo hujus nominis V filio Ludovici XL per triennium tria carcere detentus est . . Supplici tamen Britanniae Duci ea lege venia concessa est, ut quod armis Regis Caroli VIII. partum erat, id in illius potestati maneret. Inter haec, Francisco Britanniae Ducideiancto, Annam , ejus filiam , Maaimiliano Rommanorum Regi pactam, matrimonio sibi copulavit Carolus VLI. repudiata Margarita, filia Maximiliani, quam . Patre Ludovico XL auctore , sibi desponderat. Id autem omnino necessarium es duxit Carolus Rex , ut Britannia, pro qua toties cruentis admodum praeliis decertaverant Galli , redemptis, ac conciliatis eo conjugio Britonum, animis, pristiua quiete frueretur, & ut praedicta Provincia, quae ad arcendas Anglorum Classes maxime opportuna erat, Gallico Dominio in perpetuum amico foedere uniretur. Hujus matrimonii Pacta Carolum VIII. inter & AMam , Britanniae Ducis filiam, inita die x III. mensis Decembris anni MCCCCxCI. publicavit Dion us Godefridus in suis observationibus pag. 611. eademque ex Argentrao Aremoricae Historiae Scriptore Latine inseruit in suis observationibus in Commentarios Philini cominaei pag. 318. Hoc Caroli Regis matrimonium haud parum movit Maximiliani Romanorum Regis stomachum, tum ob repudii filiae suae
garisa opprobrium, tum maxime ob sibi abreptam Britanniae praedam, quam ex matrimonio
Britanniae haeredissseipsum consecuturum sperabat.
75쪽
Sua itaque spe dehisus Maximilianus hellum Carolo VM. Galliarum Regi intulit, sed cum ei viribus
impar est et, pacem cum ipso, recepta filiae dote , inire coactus est. Hujus sancitae pacis Tractatum Silvanecti confectum die xxi II. mensis Maji anni MCCCCXCIII. refert saepe laudatus God
fridus in observationibus ad Historiam Caroli VIR pag. 64o. & ad Philippi ciminaei Commentarios, Pag. IO7. Eo Rustriaco bello feliciter confecto, paceque in Regno composita, Carolus Vm. Expeditionem Italicam magno animo suscepit, ad eam Praecipue instigatus a Ludisico Vortia Mediolani Principe , qui exitialibus odiis a Ferdinando Rege Neapolitano , & ab Alphonso ejus filio dissidebat.
Anno itaque MCCccxciv. Carolus Rex superatis Alpibus in Italiam descendit, eamque repentino Lerrore complevit. Pisis, Florentiae, & Romae magnifice exceptus, recta Neapolim duxit exercitum , totoque Regno, nemine obsistente, potitus est. Hic rapidus victoriarum, triumphorumque cursus timorem incussit Venetis, & Ludovico SDr-ria Duci Mediolanensi , qui adiunctis sibi Maxim
Bano Imperatore, di Ferdinando Hispanis Rege , clam etiam Alexandro Pontifice Maximo fa-Vente , conjurationem fecerunt, & carolum VIIL Galliae Regem , ordinatis in Apulia rebus, in Galliam redeuntem intercludere decreverunt. Erant in Venetorum castris millia quadraginta armatorum , carois vero Regi septem haud amplius millia militabant. Nihilosecius, commisso, apud Forum Novum non longὰ a Parma Civitate distans, praelio, ab exigua Gallorum manu perrupta sunt ho
76쪽
favente , liberatus , gloriar ac decoris plenus redite in Gallias anno MCCCcxcv. Hic fuit exitus illius Expeditionis Italicae, in qua, ut candidὰ fatear , bellica Gallorum virtus, quam prudentia magis emicuit, tanta siquidem incuria Galli , oblectationibus ac ludis de&ti,hoc administrabant Regnum ,
ut ad id dissipandum, non occupandum venisse viderentur . Hinc anno sequenti, seu MCcCCxcv I. Neapolitani, caeterique omnes ad Ferdinandum
defecerunt, & paulo post,mortuo Gilberto Mompe serio Prorege Neapolitano, Galli ex Italia excesse- runt, tam facile perdito Neapolis Regno, quam parto . carolus VIIL in Galliam reversus, obiit Ambasiae in Turonibus die septima Aprilis anni
MCCCCxCvIII. annos natus duodetriginta, repe
tina morte, seu Apoplexia sublatus, praevisa tamen, ac maculis conscientiae paulo ante detersis accurate per poenitentiam, & Consessionem Sacr nientalem. Fuit optimus Princeps, magnificus, comis, pius, ac liberalis. Waldenses Haereticos in Vallibus, aliisque Delphinatus locis adhuc degentes partim exterminavit, partim ad Catholicam Religionem cum summa sollicitudine revocarivit . S. Francibum de Paula maxima veneration in
prosecutus est, & ordinem FF. Minimorum recὀns ab eo institutum fovit, & Regia munificentia ipsis plura Coenobia fundavit, Plusiaci nimirum, Ambasia , & Ryma celebre illud Trinitatis de Monte , in quo statuit, annuente Romano Pontifice, ut Supe- Tior, quem Correctorem vocant , semper Gallus esset, nullique unquam Fratres in eo recipi possent, nisi e Galliis oriundi. -m legem etiamnum accuratissime observant ejusdem Coenobii Patres, veri
77쪽
veri filii S. Francisci de Paula, cuius sanctitatem arctissima, .sibique semper constanti vitae regularis disciplina aemulantur , & suavissilinum virtutum , Odorem longe laidque diffundunt. Nullum superst,tem filium reliquit Carolus VM. Galliarum Rex . propter ei ex lege successit Ludovicus, Dux Λurelianensis , agnatione proximus , qui Rhemis inauguratus, dictus est Ludovicus XIL Rex sine scontroversia magnus , fingulari sortitudine , prudentia , & clementia nulli secundus, tantaque erga suos subditos charitate praeditus , ut dulce, ac Principibus perhonorificum Patris Populi cognomen promeritus sit. Adeo a vindicta alienum gerebat animum , ut a nonnullis incitatus in eos, a quibus sub Carolo VIII. offensus fuerat ac vexatus , incunctanter responderit: non esse mis Francorumswindictam sumere de injuriis Duci Aurelianensi i latis . Ut primum Galliarum Rex salutatus est Ludovicus XII. se utriusque Siciliat, ac Hierosolymorum Regem , & MedioIanensem Ducem appellari voluit, ad Expeditionem Italicam animum appulit , totusque in eam incubuit. Sed de hac Expeditione Italica, e qua magni prodierunt tumultus, qui totam Italiam, ac prope Galliam concusserunt, sicut & de aliis Gestis Ludovici ML Galliarum Rogis, commodius agemus in primo Colloquio in Historiam Saeculi decimi sexti , quo ineunte abiit evivis Ludovicas Rex, seu anno millesimo quingentesimo decimo quinto. D. Galliam irruptionibus Anglorum Saeculo decimo quinto fuisse infestatam, ac tandem, . su Premo favente numine,excusio illorum jugo, pristinam libertate recuperiae,satis hactenta talosuisti.
78쪽
Nunc vero, quo loco Res Ecclesiae in Anglia essent, breviter Ostendere debes , exhibendo seriem , Gestaque Regum , qui Saeculo decimo quinto tan-ma rerum in Angliae Regno potiti simi. . M. Regnadat in Anglia iub finem decimi quarti Saeculi Aiebardus hujus nominis II. sicut ostendimus in Colloquio I. in Historiam Saecul. XIII. & XIV. At Rebardo Rege anno millesimo trecentesimo nonagesimo nono injustὰ exauctorato& abdicare coacto, Henricus, filius 'oannis Ducis Lancastriae, Regnum Angliae usurpavit, sibiquo parricidio firmavit, siablato e vivis Mehardo legitimo Rege , quem detrusum in Turrim Londine sem captivum detinebat. occiso itaque Mehardo , Regno Angliae potitus est Henricus hujus nominis IV. qui tamen eo Regno parto tam grandi sceleri
usus non est. At enim, praeter varios motus , co
jurationesque Procerum, Henrici Peresi, & Du-
glassi Comitis Scoti , bellaque civilia, quae inis
allia excitata ejus Regnum turbulentum, & i
quietum reddiderunt; nihil propius fuit, quam ut acerrimo bello, eoque justissimo a Gallis impeteretur ob dotem Isabella filiae Caroli Galli rum Regis, quam Mebardus II. Angliae Rex uxorem duxerat. At Isabella cum dote, & suppellectili in
Galliam remissa, pacem cum Gallis composuit Henricus IV. Turbas etiam in Regno Λngliae excitarunt Haeretici Wiclem stae, quos Rex Henricus In semper execratus, & insectatus est, cumque , Pa lamento Conventriae Congregato, Proceres quidam Uictessianae haereseos veneno insecti ei suaderent, ut, exhausto Regni aerario, in Ecclesiae hona manum mitteret , de huic pravo consilio animosd
79쪽
resisteret Thomas Arundellius Archiepiscopus Canis tuariensis, respondit Rex, sibi propositum esse Ecclesiae Iura, libertatemque servare . Ecclesiae leges perutiles tulit Henricus IV. Λngliae Rex , iliter quas edixit, ne Clerici ad Saeculare Tribunal raperentur,& ne pueros infra annu qtatis decimum quartum Religiosi Mendicantes Monastico habitu
induerent, absque parcntum , vel Tutorum consensu. obiit Henricus In dum Expeditionem is Hierosolymitanam cogitaret, die xx. mensis Martii anni MCcccx ID. Londini in AEdibus Abbatis estmonasteriensis, in Cubiculo, cui nomen syerusalem, ex quo statim intellexit Rex , sibi ultimum vitae terminum imminere, impletum quo illud vaticinium, quo praenunciatum fuerat,
silem sibi fatalem fore. Collegium Uvinde riense magnificis AEdibus, possessionibus, privilegiis , &praesertim , delato illuc S. Georgii Martyris, ordinis Periscelidis , & Militiae Anglicanae patroni capite , ornavit, & alia praeclare gessit, quae legi possunt apud Pobdorum Virgilium in Historia Anglicana, & Nicolaum Harpineidium Saeculo xv. Hiβο- νω Ecclesiastica Anglorum. Mortuo Henrico IV. In Angliae Regnu successit Henricus V.ejus filius,annos natus xxv I. Princeps bellicosus, qui suo non contentus Regno, aestu ambitionis abreptus Galliae Regnum invadere , armisque subigere pro viribus
tentavit.Hinc,ut paulo ante diximus,captata occasione aegritudinis Caroli PTdeliri Galliarum Regis,& feralium dissidiorum , quae inter Principes servebant , Galliae bellum intulit, Gallisque Λχincurtio Praelio victis, occupata Normannia, & aliis captis
Proviliciis, ipsum carolum ra Galliarum Regem in suam
80쪽
ssiam potestatem redegit,citharinant,ejusdem Caroli Regis filiam,duxit uxore,ac tandemParisios veniens ingenti laetitia a stulto populo exceptus est, Regnique Galliarum Rector , ac Haeres fuit renuntiatus anno millesimo quadrigentesimo vigesimo. Uerum , tot victoriarum Henrici Regis Angliae curium cito abrupit Deus rebus Gallicis maxime propitius. Anno siquidem millesimo quadringentesimo vigesimo secundo, die ultima Augusti obiit in
cattro Saltus Vincennarum prope Parisios Henricus V. Angliae Rex, & moriens testatus est, votum
se concepisse petendi Hierosolymam ad sanctam Civitatem de manibus Infidelium eruendam. Qua profecto Expeditione sacra majorem gloriam consecutus fuisset, quam Christianos sine causa invadendo,& carolum Delphinum, legitimum Galliarum Regni haeredem , proscribendo, eumque judicando indignum, qui in Regnum succederet. Undd non mirum, si Carolus Galliae Delphinus , ab hac iniquissima Sententia ad Deum provocans, eum auxiliatorem suerit expertus, ejusquetissimo adjutus praesidio , non solum Anglis, ted &aliis hostibus in ipsum conspirantibus par, Immo
superior extiterit, sicut superius ostendimus. Caeterum , pie ex hac vita migrasse Henricum V. Angliae Regem, eumq; magnanimitate, prudentia, sortitudine,scientia militari,aliisq;virtutibus inter omne Ssui temporis Principes eminuisse, testantur HiiiOrici Polydorus Virgilius, Harpsfeldius , &gbamus . Inter ejus pietatis opera, haec potissi mum a laudatis illis Scriptoribus celebrantur. quod videlicet seb exordium Regni sui solutiorem Adolescentiae suae vitam, ejectis ex Aula volupta