장음표시 사용
31쪽
dividitur in principium per se, & principium per aceidens . Principium per se dividitur in principium rei , di principium
Cognitionis. Principium rei dividitur in principium rei in fimri, & rei in esse. Principium rei in esse dividitur in principium quod, & principium quo Qtque hoc rursus dividitur in principium quo remotum, & mncipium quo proximum. Principium tandem cognitionis dividitur in principium cognitionis speculativae , seu principium discurrendi, & principium cognitionis praeticae, seu principium operandi.
q. Rincipium per se fignificat id , quod ita est prius alio& coiineetitur cum alio, ut hoc aliud consequatur, sive originem habeat ab illo . Desinitio est juxta communem acceptionem, ut docebit SuareZ a , & paulo iusta distinctius suadebitur. DEFINITIO III. 8. Rincipium per accidens significat id , quod ita est, & co nectitur cum alio, ut hoc aliud non trahat originem ab illo . Exemplum hujus principii habetur in extensione, cujus prima pars dicitur reliqnarum principium in eo quod ea ad alias praesupponitur ; in unitate, quae dicitur principium numeri : in fundamento, quod dicitur principium domus ; tandem in dispositione plurium rerum casu vel arbitrario lacta, quarum quae prima est, aliarum est principium. DEFINITIO IU. 9. Rincipium rei significat rem, quae non est eognitio aliqua , ita priorem alio , ct cum hoc ita connexam , ut hoc originem aliquo modo habeat ab illa . Atque si hanc originem habeat per positivum influxum principii, illud dicitur principium rei in esse: cujus exemplum habetur in causa effi- Ciente materiali, & formali. Sin autem hanc originem habeat sine positivo influxu per praesuppositionem unius ad esse alterius, dicitur principium rei in fieri. Hoc modo privatio dicta est principium rerum naturalium, quia nequit intelligi productio rei naturalis sine illius praevia non existentia; explicatur enim
32쪽
enim productio per hoc quod sit transitus de non esse ad esse. Similiter ad principium rei in figri pertinet principium motus. ct cujuslibet rei successivae; nam haec habet ilium eo in fieri. Das INITIO U. io. Rincipium quod significat ipkm suppositum , a quo aliud originem habet. Ita homo in generati ne hominis, vel in cognitione,quam sibi faciat est principium quod DEFINITIO UΙ. xi. Rincipium quo sgnificat rationem illam a lapposito per nostrum modum cogitandi abstractam, per quam ip1um proprie dicimus agere . Principium quo remotum, quod alii, ut Floravantius ci dicunt primum, & radicate, significat ipsam essentiam seu naturam 'incipii quod . Ita natura hominis est principium quo remotum in hominis generatione, & similiter anima hominis ι est principium quo remotum cognitionis. Principium q'o proximum, quod alii, ut Maurus ca dicunt principium formale, & immediatum, est ipsa potentia activa seu produetiva, quae in creaturis producentibus, prout saltem proxima est, adeoque expedita ad agendum . est aliquid distinctum ab ipsarum essentia; Nam non semper essentia alicujus rei conjungitur cum hac potentia producendi aliam. Sic Potentia illa animae, quae dicitur intellectus est principium quo proximum cognitionis ἔ quod a S. Thoma dicitur etiam abs Iute principium proximum 3 Potentia, inquit, anima nihil aliados, quam proximum principium operationis anima. Das INITIO UII.
ra. Rincipium cognitionis significat cognitionem priorem alia , ct cum hac ita connexam , ut haec Ori
33쪽
ra. A D definitionem principii pertinent tres notae , Va Lx rum una est distinctio ab eo , cujus est principium: altera est prioritas in eo . quod est principiam respectu alterius: tertia est consequutio alterius ab illo , quod est principium . Prima, di secunda nota suadetur, quia imbibitae sunt in ipso nomine principit. Et pro prima confirmatur ex S. Thomana 1 dicente Potentia significat prineipium e prineipium autem di nctionem importat ab eo , eusus est principium . Pro secunda quae obiiciuntur , inferius solventur .
t . Tertia suadetur, quia si ad rationem principii non requireretur consequutio unius ab alio, & s Ia sufficeret priori las, omne id quod est prius alio diceretur principium . Sic homo heri natus diceretur principium ejus, qui hodie nascitur,
quod est contra communem acceptionem .
1 f. Obiicitur : in Divinis Pater dicitur Principium Filii, &Pater & & Filius dicuntur Principium Spiritus Sasseti, quin tamen dici possit, Patrem esse prius Filio , & Patrem ac Filium esse prius Spiritu Sancto k juxta illud Symboli , quod dicitur S. Athanasii , In Trinitate nihiι prias posteriur : ergo ad rationem principii non pertinet prioritas. Confirmatur quia S.Thomas dixit quidem in Divinis dari ordinem originis, non vers prioritatem : A fibi non semel obiiciens ab nomen principii derivatum esse a prioritate, adeoque prio ritatem admittendam esse in Trinitate , respondet in nominum significationibus standum esse non derivationi, sed usui, quem dicit esse, quod principium importet solum originem, non ve
Resp. distis antecedens . Non potest dici in Divinis Patrem esse prius Filio prioritate existendi, vel alterius perfectionis, quae importet imperfectionem in Filio, conc. antecedens, non potest dici Patrem in Divinis esse prius Filio prioritate originis , quae in hoc consistit, ut reipsa Filius a Patre procedaa , quin id imperfectionem ullam imi ortet in Filio, nego antece dens. Atque de hac Prioritate in existendo loquitur Symb Ium, eamque solum excludit: & simili modo dist. consequens concedendo ad rationem principii non pertinere prioritatem ,
ex S,Tho, p. qu. r. art. .pas. mibI ca S. Thom. de Potent. qu. 3ο.ar. I. ad Io, Et I. a. 43.
34쪽
ex qua inferatur imperfectio in eo., quod a principio proeedit, negando vero non pertinere prioritatem aliquam ut originis, ut fusius Mihi ci dico. Quod pertinet ad confirmationem , dico S. Thomam ibi negare 1blum nomen principii importare prioritatem absolute Rsimpliciter sumptam, quod idem est ac negare prioritatem, ut ait SuareΣ a) quae imperfectionem aliquam in re, quae postemrior dieitur, indieare videt r, non vero negare prioritatem originis, quod eodem Sualeae ibidem observante. nunquam fercit S. Thomas.
Nefinitiones ta Divisiones quae ad patentiam amsam spinom,
ris- II Otentia activa , seu potentia agendi significat prim. L cipium , quo agens producit aliquid a se distinctum'.
Sic potentiam activam ostendit Artifex , qui machinamenta conὶ- ponat, cum haec a se non s olum distincta sint, sed etiam sep rata : similiter potentiam activam ostendit mens nostra, dum sibi has, vel illas cognitiones efficiat ; quae utpote modi ipsius etsi separabiles a mente nou sint, ita ut perseverent esse, dis stinctae tamen ab eadem sunt. 17. Potentia activa dividitur in potentiam proximam , stremotam. Rursus potentia proxima dividitur in illam, quae est in actu primo, ct illam , quae est in actu secundo. Ad horum nominum 'definitiones spectat etiam explicatio conditionis sine qua nos . De his mox dicam fingillatim . 18. Thomas Hobhes putat potentiam activam dici, non per respectum ad caussam, sed per respectum ad essectum qui erit, atque hoc modo de medio tollit divisionem omnem potentiae activae 3 Poteatia , inquit, reeuris dieitur respectu effectu=producendi , ita ut eausa praeteritam, potentia futurum respiciat, po tentis autem agentis asilva diei folet. Sed in hoc non selum abutitur libertate definiendi, dum commutat significationem communiter receptam potentiae activae, verum etiam videtur
vella decipere, dum ita loquitur,. ut insinuet se dicere de potentia activa, quod dici solet.
35쪽
DE CAUSSA EFFICIENTE PROPOSITIO II.
ty Dotentia activa, quam habet essentia alicuius rei,1 non distinguitur nisi per rationem nostram ab ipsemet elientia 4 Haec propositio evidens est in Deo, qui cum sit omnium , quae extra se sunt, caussa em ciens, habet utique potentiam activam: at cum sit ens simplicissimum, nequit profesto habere inter suam potentiam agendi, vi sitam essentiam distincti
go. Idem ratione universali sic etiam suadetur. Si distinetici plusquam per rationem intercederet inter essentiam rei, di potentiam agendi, non esset revera res quae posset agere, sed aliquid aliud distinctum ab ipsa , quod simul esset id, quod habet potentiam agendi, ct ipsa potentia agendi rergo de ipsa rei essentia falso omnino assirmaretur eam habere potentiam agendi . Ita defacto de homine una cum adiutorio Gratiae Divinae dicitur tincta Fidem Catholicam habere illum potentiam salutaritet operandi, sed de solo homine sine hoc adjutorio dicitur non habere potentiam sic operandi. i. Cum autem nos deessentia rei cogitantes, eam dispertiamur in multa attributa, ut in genus , differentiam specificam& alias proprietates, quas dicimus essentiales, quia ab ipsa re non sunt distinctae nisi per rationem nostram: in quibuseam rei attributis consistat ipsius potentia agendi, seu quaenam ex illis praecise lassiciat intelligere ad intelligendam hujusmodi potentiam, quaestio est pro singulis rerum generibus diversimode docidenda.
Davi NI Tio IX. at. onditio sne qua non , hoc est conditio necessaria L a ad agendum significat id, quod comparatum cum altero non invenitur continere vim ullam ad illud producendum , sed solum prae requiri, ut vis agendi, quae in alia re ce te habetur, possit illud emcere. Definitio est juxta aliorum etiam acceptionem . Sic Cardinalis Ptolemaeus i Guditio in quit, es, es quidem prior, sed non virtuose in ordine ad effectum . Observat Suarea ca Coxditiones neeessarias , sicut etiam
36쪽
oeessiones quaseumque vulgari modo diei etiam causas, quem modum vulgarem sequutus est etiam Aristoteles , quando privationem rei naturalis, quae certe nihil proprie influere potest in ejus existentiam , appellavit ejusdem causam ci), quam me lius proinde alibi ca vocavit ejus principium. Exemplum conditionis hujusinodi est in approximatione ignis respectu caloris , quem aqua concipit; ad effectionem enim caloris vis apta invenitur quidem in igne , non vero in ejus approximatione praecise considerata, in qua invenitur solum id, sine quo vis ignis carebit certe ei sectu excitandi calorem in aqua. Illustrius exemplum suggerit Philosophia Nevutoniana in mutua attractione universali, hoc est tendentia uotus corporis in aliud, quam vel solius Dei actione, vel ex causa secunda n his ignota ostendit accidere determinato quodam constantique modo pro diversis corporum inter se distantiis diversio . Quod enim si lapidem quis ferret procul a Terra ad distantiam triginta ipsius semidiametrorum , ille sibi relictus in terram revertatur di sin autem ad ulteriorem distantiam ut quinquaginta semidiametrorum transferat, in Lunam commigret, non potest tribui distantiis illis, quae certe non sunt vis aliqua opportuna ad hujusmodi motus, neque tribui potest ipsis corporibus Te rae & Lunae: non enim datur actio in distans : ergo distantiae illae sunt dumtaxat conditiones , quibus habitis fiunt illi essectus vel a Deo solo, vel ab aliqua alia causa, de qua alii viderint . Eodem modo conditio sine qua non, ostenditur plautatio ct irrigatio respectu productionis plantarum. Quare dicit Apostolus neque qui plantat est aliquid , neque qui rigor, sed qui ἐnerementum dat Deus . Similiter loquutio aliqua, quae manifestet veritates divinas non est causa illarum intellestionis; est tamen conditio sine qua non, quod expressit pariter Apostolus dicens , quomodo credent si non audierunt: quomodo autem audient sue praedicante Z Similiter sumptio , seu usus Sacramenti est conditio sine qua non confertur gratia, quam solus Deus Confert. Similiter omnia , sine quibus enectus fieri non potest , ut tem Pus , locus , ct aIia, nec aliunde ne nomen quidem generi cum causae participant, quia nihil influunt in ectuum in hujusmodi conditionum numero relinquuntur.
37쪽
aa. o otentia agendi proxima significat potentiam agen- di, cui nulla deest conditio necessaria ad agendum q. et a. Exemplum ignis ab aqua non remoti, nec aliis ad agenia cum praerequisitis destituti suppeditat ideam potentiae proximae in igne ad calefaciendam aquam. a . Potentia agendi remota significat potentiam agendi. cui aliqua saltem deest conditio necessaria ad agendum . Exemplum ignis ab aqua remoti opportunum est ad coniaci piendam potentiam aliquid agendi , ut calefaciendi, sed re
PROPOSΙΤIO III. as. II Otentia proxima agendi consistit tum in ipsa res
essentia, tum in praesentia quodammodo omnium conditionum, quae ad agendum necessariae sunt. Ac de essentia quidem patet propositum , quia potentia agendi non distinguitur realiter c f. is. ) ab essentia rei : de requisito autem omnium Conditionum patet , quia una etiam ex illis deficiente, potentia habetur remota q. 24. non proxima
α6. ' Eque Actio caussae , hoc est ipsum exercitium age di, neque quicquid est posterius ipsa actione per tinent ad potentiam proximam agendi Probatur prima pars cum SuareZ i , quia ad potentiam proximam agendi pertinet id , quod se habet per modum principii necessarii antecedenter ad ipsam actionem : atqui actio non antecedit se ipsam , ut est evidens: ergo actio non pertinet ad proximam potentiam agendi. Probatur secunda pars quia quod pertinet ad potentiam proximam ageudi, debet ex dictis antecedere actionem
et . A D potentiam proximam agendi pertinet. I. Ut D. tus lassiciens agendi . ΙΙ. Indistantia caiissis a
38쪽
Ioco , in quo agit . II l. Remorio impedimentorum ad agendum IV. Praeparatio concursus divini, cum sermo est de causa creata Primum suadetur, quia ut causa agat, supponi debet, ut sit abiblute potens ad agendum . Secundum quoniam controvertitur, erit deinceps senar tim statuendum ,& fusius propugnandum. Tertium suadetur , quia nulla actio prodire potest ab ea causa , cuius virtutem retundat aqualis virtus op ta Quartum sic evincit SuareZ a J Virtus eaαμ seeundae Inste mirtute prima vel non es iotegro, vel si dieatur integra fiuialis in Do genere , indiget coriunt iisne omnis ea aer alterius necessariae in quoeumque genere vel rozione ea auri . Sed nomine praeparationis Divini concursus venit limusmodi conjuniactio primae caucte cum secunda ad concurrendum , quae aliter dicitur concursus aptitudinalis ἰ ergo praeparatio Divini concursus pertinet ad potentiam proximam agendi. ag. Sunt apud Suarea ca) , qui alias numerant conditiones necessarias ad agendum, quR proinde pertinent q. a . ad potentiam proximam agendi. Sed illae vel reducuntur ad iam dictas, vel innituntur fassis suppositionibus, qualis est conditio illa, quam ad motum localem corporis requirebant Per patetici , ut illiud non esset in termino . Quare dicebant corispus , quod ad centrum Terrae jam devenerit non amplius semoturum, nec elementa in propriis locis ut aquam in aqua& aerem in aere gravitare , quod apud Auctores a entes de
Hydrostatica ut Joannem M. de Turre, demonstratur c3 salsum
as. D Otentia agendi proxima in actu primo , significat
L potentiam agendi proli imam , quae non agit. Potentia agendi proxima in actu secundo , significat potentiam agendi proximam , quae defacto agit . Causae , quae libertate arbitrii praeditae sunt , exemplum praebent hujusmodi potentiae tum in actu primo, tum in actu 1ecundo. Ita homo valens pedibus, nec ullis impeditus vinculis ab ambulando, attamen sedens dicitur habere deambulandi potentiam proximam in actu primo : sin autem deam
1. num . . pag. mihi εII. ca) Idem ibi d. sea. I. a Rum. a. pag. 432 a
39쪽
,uIet, dicitur habere potentiam illam proximam in actu secundo . Atque cum causis libertate arbitrii praeditis conveniat non solum potentia proxima agendi, sed etiam non agendi, hinc ea, quae ipsius inest potentia proxima agendi vel non agendi in. actu seeundo, dicitur significare potentiam quae de falio agit, vel defacto non agit , quia non vult. 3o. Nomina potentiae in actu primo S secundo sunt comis muniter Nsitata. Quare nullus potest esse , qui illorum usum reprehendat , quasi , quaedam contradictio sit in istis terminis potentia in actu . Rationem autem hujus conjunctionis potentiae & actus equidem dixerim esse , quod potentia concipiatur tamquam proprietas inhaerens essentiae ; proprietates autem, quia essentiam perficiunt, dici etiam solent actus ; sed quandoquidem nomen actus respicit etiam exercitium potentiae, hinc ad distinguendos duos istos actus, alterum qui pertinet ad formalem rationem potentiae, alterum qui extra hanc rationem est . facta sunt duo haec nomina actus primus & actus secundus. Benedictus Pererius aliam sequutus i est elimo. logiam cum . Aristotele ca) , quem citat. Dicit itaque potentiam primo usurpari pro naturali quadam habilitate : sic dicimus puerum adhuc rudem, potentia esse grammaticum, quia aptus est ad Grammaticam discendam : secundo vero usurpari pro habitu , quo potest quis bene prompteque operari, etiamsi vel quia non vuIt, vel quia ad alia intentus est , n
quaquam operatur. Atque hanc tar modum nostrum cogitandi & loquendi duplicem potentiam ipsi Deo tribui posse existimat, quatenus potentia sumpta pro habilitate sit virtus illa divina, quae ne per intellectum quidem distinguitur ab ejus
natura: potentia vcto sumpta pro habitu si virtus illa , secundum quam facillime promptissimeque Deum extra se operari intelligimus, quando vult . Jam vero potentia sumpta
pro habitu, est quidam actus respectu potentiae sumptae pro h hilitate ; Potentia enim ut habitus praesupponit & perficit quodammodo potentiam ut habilitatem. Quare potentia ut habitus dicitur actus primus ad distinctionem illius actus , qui ab eadem simul cum praedicta habilitate proficiscitur, & qui consequenter appellatur actus secundus. Atque cum postet potentia sumpta pro habilitate dici potentia prima , sumpta vero pro habitu dici potentia secunda, usus invaluit , ut utra lite simul
40쪽
simul sumpta diceretur potentia in ama primo , & etiam actus primus , cui deinde respondet potentia in actu secundo juxta datam definitionem . Alibi ostendo i Deo etiam tribui posse potentiam activam in actu primo & secundo sine ulla falsitate.
si . Aussa essiciens dicitur id , quod dat alteri essen. tiam distinctam a suamet propria. Definitio est juxta aliorum mentem . Sic SuareZ et . Causa, inquit, sciens semper dat esse distinctam ab esse proprio , quo In se habet, O hoe es proprie causare or emere , ct infra dicit, 3
hane esse eommunem notionem, usum hujus voeis eansa maxi
me apud Latinos. Hinc factum est ut Theologi Latini negent q.3. unam personam divinam esse alterius causam , quia juxta Fidem Catholicam Divinae Personae , quae ab aliis procedunt, non recipiunt esse distinctum a producentibus Personis ; nam Ipsummet numero est in omnibus: ergo non causantur . - 3 a. Causa essiciens dividitur in causam emcientem in actu primo, & emcientem in actu secundo, ad cujus notionem spe istat explicatio alterius nominis, quod dicitur Actio. Caula emciens in actu tam primo quam secundo dividi-ditur in causam essicientem per se & essicientem per accidens. Causa emciens tam per se , quam per accidens dividitur in causam physice emcientem seu physicam, & moraliter em-
Causa tam physica quam moralis dividitur in causam principalem , instrumentalem , & administram, quae est causa primcipalis simul & instrumentalis . Causa principalis dividitur in causam liberam , ct non liberam . Causa vero instrumentalis dividitur in causam instrum e talem conjunctam, & instrumentalem separatam . Causae vel principales vel instrumentales vel administrae ὸi-