De caussa efficiente dissertatio Andreæ Spagnii Florentini e Societate Jesu

발행: 1764년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

PARS SECUNDA

agunde pendet: Causam vero instrumentalem dici ilIam cujusinio proficiscitur a vi aliunde pendente.

Tandem nulla melior definitio affertur, ut mox ostendam 8 . Obiiciunt Peripatetici . Desinitio causae principalis dicens esse illam, cujus actio oritur ab ipsamet causa , & non ab extrinseca vi, convenit etiam causis instrumentalibus , non quidem trulis , quae sunt instrumenta artis, sed illis , quae sunt instrumenta naturae. Sic docent calorem ignis , qui est juxta illos quaedam ipsius ignis qualitas absoluta, esse instrumentum naturae ad generandum alium ignem , hoc est ad producendam similem forinmam substantialem ignis in corpore aliquo sibi debite approximisto , quod aiunt calorem facere per virtutem ita sibi innatam , ut manuductione externa non indigeat in illius productione . igitur etiam causa instrumentalis potest agere sine extrinseca vi, sive ut ait SuareΣ i) per virtutem sibi innatam . Similiter dicunt ab homine non moveri baculum nisi movendo manum : ct quamvis hac ratione soleat dici manus instrumentum, vel potius instrumentum instrumentorum, seu instrumentum ante instrumentum , ut Aristoteles ca) dixit , nihilominus manum ipsam esse in se causam principalem partialem illius motus in bacuIo , quia in se habet partialem virtutem trahendi, ani impellendi, aut sublevandi, vel saltem esse talem causam instrumentalem , quae agit virtute sibi innata. Respondeo, haec omnia quae obiiciuntur, peccare falsis suppositionibus, utpote quae innituntur systemati Peripatetico, quod alibi a falsum demonstratur. Falsae autem suppositiones sunt

de existentia qualitatum absolutarum , inter quas est calor per ignem excitatus , sicuti etiam de productione aliarum entitatum nobiliorum , quas Peripatetici vocant formas substantiaIes , inter quas numerant formam novi ignis producti. In vera igitur Philosophia manus est instrumentum animae, d nna ad ipsius imp rium movetur, sicut ignis est instrumentum naturae; Nam dum in ignem convertit lignum aliquod , nihil aliud facit, quam caeco modo obedire Iegibus naturae a Creatore in materia stabili iis, quibus tenuillimae materiae particulae , quae ignem constituunt, vehementer commotae obviis ligni partibus similem agitationem& motum communicant.

8s. Venio ad examen quarumdam definitionem , quas alii

suar. Metaph. disp. 27. see. a. eap. Io. S lib. a. de Anim. tex I3. nu. s. pag. mihi ιεν. Dissi de Principiis corporum

62쪽

,s DE CAUSSA EFFICIENTE

tradunt de causa principali . Prima sit, quae dicit esse illam , cui proprie & simpliciter actio vel effectus tribuitur . Haec placuit inter alios Hurtado G . Reiicitur primo: Quia tribuere simpliciter cauis principali actionem vel estectum est aliquid, quod consequitur ipsius rationem a nobis stabilitam , non vero ia , in quo consistit ratio principalis caussae.

Nec uirdo: Quia ne omni quidem causae principali convenit ea definitio . Si quis enim de caussa moraliter sistum principali dicat illi proprie di simpliciter tribui posse essectum , jure falsitatis arguetur a recIam ante statim causa physica , dc contra. Rurius . ut advertit SuareZ ca , anima hominis est certe causa principalis operationum, quas facit homo , attamen illi non possunt tribui proprie di simpliciter multae ex operationibus hominum: anima enim, ut dixit Aristoteles , proprie non net. 86. Sunt qui arguunt etiam ex eo , quod Deus est causa principalis omnium , quae extra se existunt, ut quod homo ambulet, videat, intelligat; Deus enim est etiam horum caussa physica, quia ad omnes creaturarum actiones Deus physice ct immediate

concurrit, nec certe est horum caussa instrumentalis: attamen

dici nequit Deum proprie & simpliciter ambulare, aut alia hujusmodi, nec tribui illi hoc modo possunt taIes operationes . Verum hoc exempIum minus opportunum est et Nam in tantum Deo nequit tribui ambuIatio & similes operationes, quia haec nomiana non significant dumtaxat enicientiam hujusmodi operationum, sed significant etiam ac praecipue receptionem in ipso operante hujusmodi a stionum , ita ut si fieri posset, ut quid reciperet in se visionem aut intellectionem , eaque tamquam aliqua entitate, ut aiunt, informaretur, etiamsi lium non eniceret, videretur posse jure dici videns S intelligens . 87. Similiter arguunt alii ex eo, quod homini proprie tribuatur, quod panem in Sacramento Altaris consecret, quod a solvat a peccatis , &similia desumpta a revelatione Divina, cum nihilominus homo non sit horum caussa principalis, sed solum instrumentalis. Verum ne hoc quidem satis aptum argumentum videtur , siquidem sensus ilIorum verborum est hominem exercere & quidem principaliter taIes operationes externas , quibus positis illi enectus sunt a Deo: non vero sensus est hominem Tervera efficere ipsam conversionem substantiae panis in Corpus Chri

63쪽

Christi Domini , aut emundationem a peccatis . Nihilominus coisnatus ipse , quo Adversarii indigent ad se liberandos ab hisce etiam obiebionibus, satis suadet definitionem illorum esse satis obicuram . Quod , ceteris etiam deficientibus. satis est ad illam reiiciendam . 88. Secunda sit. Causa principalis est illa , quae semcienti virtute influit in effectum. Sunt apud SuareZ i qui eam proponunt.

Reiicitur Primo . Quia inter causa, vere principales dantur illae , quae partiales caussae sunt alicujus essectus. ita homo adjutus ab ilio homine ad asportandum pondus est causa partialis quidem illius delationis, attamen sine controversia principalis, non instrumentalis causa est, qui aliunde ex admilsa horum definitione cum sus icientem virtutem ad hujusmodi effectum non habeat , Iocus illi non restat inter causas principales . Secundo. Vox ista virtus susticiens vel appellat efiicientis caussae suis cientiam in suo genere ad illum essestum, S hoc modo etiam causa instrumentalis est cum sufficienti virtute : vel a pellat efiicientis caussae sufficientiam absolutam , seu in omni genere , ct hoc modo nulla caussa secunda erit Caussa principalis , immo ne Deus quidem , quando concurrit cum Causa creata , esset causa principalis, ut arguit Suarea et , quia tunc non operatur ut causa per se sola suffciens absolute ad illius effectus existentiam . 8s. Tertia sit. Causa principalis est illa, quae quid realiter es scit sine subordinatione ad aliam causam . Sunt apud SuareZ 3 qui hanc approbant. Reiicitur, quia hoe pacto soIus Deus erit causa principalis, &omnes creatae caussae erunt instrumentales dumtaxat, utpote quae omnes essentialiter subordinatae sunt Deo etiam in operando . 9O. Sunt quidem graves A uctores , inter quos S. Thomas qui quascunque causas secundas vocarunt instrumenta Dei. Verum haec ipsbrum loquutio non potest universaliter accipi , nisi in sensu metaphorico ad indicandam scilicet essentialem dependentiam omnium creaturarum a Deo non solum in essendo , sed

etiam in causaudo , propter quam eae indigent ad quascunque H a suas

Q suae. Metaph. disp. Ir. sec. 1.

64쪽

εo DE CAUssA EFFICIENTE

suas actiones physico & immediato Dei concurlu. Ipsi enim iidem, ut citatus S. Thomas i , fatentur de aliquibus creaturis eas esse causas principales in tuo ordine , ct agere per proprias virtutes. Definitio igitur praedista opportuna non est, ct confundit haec duo nomina, causa principalis , &causa omnino inde pendens , quae certe ne in eommuni quidem usu loquendi habentur pro Syno nimis. Quis enim neget artificem et se causam principalem operis, quod physice essiciat, propterea quod subordinatur aliquomodo alteri , qui jussit illud sibi ab eo artifice elaborari. 91. Quarta sit . Causa principalis est illa , quae quid agit cum Iibertate a necessitate., Praedictam definitionem habet Κingius non semel ca . P tentia, inquit , quae sui Domina non es, sed ab ullo ad agendum

determinatur , revera operum suorum effectrix ποπ es, sed instrumentalis tantam . In ea enim aut per eam res fit potius, quam ipsa

Umit. De quo illum fuse coarguit Lethnitius in suis ad hunc li-hrum animadversionibus c3 una cum sua Theodicea editis. Relieitur, quia hac definitione admissa sequitur mentem quamcumque non esse causam principalem suarum cognitionum; Nam mens quaecumque est caussa necessaria suorum atiuum . Sed hoc non potest dici: ergo.s . Obiicit Κingius. Nemo sibi imputat actiones, ad quas necessario se determinari credit: ergo de ratione cauis principaliter & non instrumentaliter agentis est libertas a necessitate . Respondeo , distinguo antecedens; Nemo sibi imputat tamquam caussie dignae Iaude vel vituperio illud, quod necessarioacit, concedo antecedens , tamquam causae principaliter &non instrumentaliter agenti, nego antecedens, ct consequentiam .s3. Instat M . Ignis posito combustibili illud necessario cominburens , est solum causa instrumentalis, S lapis sibi relictusn cessario descendens ne est quidem ullo modo caussa , sed merepassive se habet: ergo a pari intellectus proposito obiecto illud necessario cognoscens vel est solum causa instrumentalis , vel ne ulla quidem causa est, sed mere passive se hahet. Probatur consequentia . Ideo ignis est solum causa instrumentalis , quia quod git, agit ex determinatione applicantis illud ad combustibile, de ideo

65쪽

PARS SECUNDA . 6s

ideo Iaph descendens nihil agit, quia nullum essectum extra se producit: bed etiam intellectus vel nihil agit cognoscens , vel mquid agit, agit ex determinatione alterius a sedistincti, sive hoc sit objectum , sive aliquid aliud : ergo.

Respondeo , concrdo antecedens . S. nego consequentiam .

Ad probationem distinguo primam partem majoris, ignis est ca is solum instrumentalis, quia quod agit , agit determinatus, ct sine illla actione immanente concedo; quia praecise agit determia natus , nego hanc partem ἔ & distinguo secundam , lapis descendens non est ullo modo causa , quia nul Ium effectum nec in se, nec extra se producit , concedo : praecise quia nullum essectum extra te producit, nego hanc partem majoris S minorem; Nam ipsa cognitio est aliquid immutationis factum in ipso intellectu ab ipso met intellectu, etsi ex naturali determinatione , ob. ecto se habente pro conditione. 94. Quinta sit . Causa principalis est illa, quae proxime & immediate attingit et sectum . Sunt apud SuueZ i , qui hanc pro

ponunt .

Reiicitur , quia etiam caussae aIiquae instrumentalas attingunt proxime & immediate essectum . Sic sigil Ium est caussa instrumentalis figurae illius, quae cerae imprimitur , eamque tam prOxime & immediate attingit, ut in hoc ipsam caussam princip-lem, cujus est instrumentum , superet. 9s. Sexta sit. Causa principalis est illa , quae realiter emcit id , quod suam perfectionem vel non adaequat, vel certe non si perat Hanc definitionem adoptat SuareZ a . Reiicitur , quia ea non convenit stat caussae principali, cum etiam sigillum , quod est causa instrumentalis imprimens figuram suam cerae , essiciat quid sui persemonem, si forte adaequet,

certe non superans. Similiter corpus quod movetur, S suo motu motum excitat in eorpus obv um, est causa instrumentalis hujus Communicati motus , qui perfectionem pariter majorem non Contiuet aItero motu : quin immo infra ostendam necessariam Proprietatem esse cujuscunque caussae physicae etiam instrumen

talis, ut essiciat semper effectnm se ipsa imperfectiorem .

66쪽

DE CAUSsΑ EFFICIENTE

6. Ausa principalis est semper causa cognoscens . Primo probatur generaliter . Causa principalis est causa agens per vim sibi intrinsecam q. 7s. . Sed recepta iam Philosophia docet nullam causam , nisi quae substantia cognoscens sit, habere vim agendi sibi intrinsecam , ut ex dicendis constabit:

Secundo probatur divisive de Causa Increata, ct Creata. Nam vel sermo est de Deo causa principali increata, atque haec sine controversia est cognoscens: Vel sermo est de causa principali creata, atque cum omnis actio causae creatae sit vel immanens vel transiens q. 46. ) , etiam actiones causae principalis erunt vel immanentes vel transeuntes . Jam vero aliae actiones immanentes praeter cognitiones , & voliti oties , quae ipsam im-hibunt cognitionem , nullae adhuc notae sutat inter Philosophos: Actiones autem transeuntes causae principalis praesupponunt ipsas actiones immanentes, quae ex nuper dictis vel consistunt in cognitionibus, vel cognitiones important: ergo etiam creata Cauis 1 a principalis est semper causa cognoscens . Atque hinc est, quod causa principalis dicitur etiam causa spiritualis, quia nulla causa cognoscens est , nisi quae spiritnalis est .s . Obiiciet quis Bruta, vel potius quaeret, an dicenda illa sint causae cognoscentes . Respondeo neminem ex Philolbphis , qui illa negavit esse mera automata, adeoque negavit esse causas dumtaxat instrumentales, negasse illis cognitionem.

De Caussa Administra.

DEFINITIO XIX.s3. Ausa administra significat causam principalem , qua a utitur per modum instrumenti, alia causa pariter principalis. Non raro accidit, ut uni eidemque causae physicae conveniat in ordine ad determinatum essectum ratio causae principalis simul . & instrumentalis, quae est ratio causae administrae . Sic eas cum Volso Q vocamus, SuareZ easdem appellavit a mini

67쪽

, PARS SECUNDA

ss. Exemplum causiae administrae habetur in Angelis, quos

Sacris Literis novimus saepius a Deo adhiberi in rerum humanarum administratione, bonis quidem in bonorum distributione, di cujusque hominis custodia; malis vero, quoa Daemonas dicimus , in vindictam scelerum . Sed omissis revelatis exemplum huius cause esto in exercitu , ubi singuli milites , dum in acie dimicant , eausae sunt princi inles victoriae quam reportant , vel fragis, quam committunt, iidemque sunt causae ejusdem instrumentales , utpote qui nutu imperatoris agunt , cui tamquam causae magis principali effectus pugnae pariter pertinet. Similiter equus progrkiens vel currens causa est principalis sui motus, idemque dum eques illi insidet , eumque regit in hoc motu , ii situmentalis causa est illius motus; equiti enim pariter tribuitur motus equi in hoc casu . Simili pacto causae administrae sunt boves in agricultura. operarii in aedificiis, & famuli in iis, quae secundum imperata efficianto ossa libera, non libera .

Das INITIO XX.

I . Ausa libera a necessitate significat causam princ a palem,quae habens potentiam proximam ad aliquiuagendum , potest illud agere , vel non agere Causa vero non libera a necessitate significat causam principalem, quae habens potentiam . proximam ad aliquid agendum , non potest illud non agere .

PROPOSITIO X

ror. OIa libertas a necessitate, quae est potentia agendi , vel non agendi, spectat ast divisionem causae principalis in liberam ct non Iiberam . Nam si illa Iibertas , quae praeter libertatem a necessitate, distinguitur. & dicitur a coactione , hoc est potentia agendi eX principio sibi intrinseco, sed determinato ad agendum , intellige retur in ea divisione, illa inepta es let: nulla enim est causa principalis , quae libera non sit a coactione in effectu , quem agit; quandoquidem si illa est, quae illum agit, jam non adest extrium

secum principium, ad quod ille essetius reduci debeat unice . PRO

68쪽

DE CAUSSA EFFICIENT HPROPOSITIO XV L

etoa. Ertum est , dari inter causas principales illas liberae sunt a necessitate, & quae non sic liberae sunt . Prima pars suadetur , quia Deus certe ab omni prorsus necessitate liber emcit quaecunque extra se essicit. Nos ipsi quotidie experimur multa agere , quin ad agendum ulla impellamur necessitate ; esso praeter Deum nos. ipsi in multis sumus caussae liberae a necessitate. Atque a pari insertur Creaturas alias , quo quot sint intellectuales , hoc est capaces cognitionum de rebus spiritualibus, ct a materia abstractis, esse vel esse posse causas liberas a necessitate. Sed de his alibi ci distincte ago. ios. Secunda pars suadetur ex nostra ipibrum experientia, qua nobis constat multa quotidie agere , ut causas quidem principales , sed simul necessitatas , atque determinatas ab intrinseca

nostra conditione , atque natura .

PROPOSITIO XVII.

Io . Ausae pure materiales nunquam sunt liberae a ne cessitate. Probatur. Caussae liberae a necessitate semper sunt causae cognoscentes; nam sunt caulae principales q. ro. ) : Sed causae pure materiales nunquam sunt causae cognoscentes et nam implicat, materiam essentialiter inertem agere ex principio sibi intrinseco , quod accidit in substantia cognoscente : ergo causae pure materiales nunquam sunt caussae liberae a necessitate.

De Causa instrumentasi conjuncta , G separata.

DET INITIO XXI. ros. Ausa instrumentalis conjuncta dicitur illa , quae non agit nisi conjuncta agenti principali . Tales causae sunt instrumenta artificum . ita pennicillus non relinquit colores in tela apto modo ad eiungendam aliquam im ginem , si illum a se proiiciat , aut separet pictor: ita calamus, quo emciuntur characteres, indiget manuductione: ita gladiolus, quo vulnus artificiosum S salubre essicitur , medicam ad illud agendum manum requirit, &similiter de aliis . io6ήco Dissi de Libertate. Disit iroo by Cooste

69쪽

to6. Causa instrumentalis separata dicitur ilIa , quae agit etsi separata a principali agente. φExemplum esto in venabulo vel globo, qui ad feram occisdendam ope pulveris pyrii ebombarda excutiatur . Volat ille diacto citius , sejungens se a bombarda & venatore, & quod optabat

venator, feram assequitur , transfodit, occidit. io . Divisionem in caussas instrumentaIes coniunctas ct se- paratas accurate distinxerunt veteres, eaque prae oculis habenda est , ne inter caussas principales numerentur , quae solum sunt

caussae instrumentaIes separatae , quod accidit Wolfio, qui cum opportunas admiserit definitiones causae principalis S instrumentalis ex dictis l. 83.), non opportunis exemplis illustra. vit, numerans saepe i inter causas efficientes principales vuIneris inflicti per bombardam , globum ab illa excussum, qui s lum est causa instrumentalis. io 8. Peripatetici ulterius distinxerunt causas instrumentalas tum conjunctas tum separatas , in conjunctas secundum esse , &conjunctas secundum causalitatem , &conjunctas utroque modo,& similiter distinxerunt separatas. Conjunctas secundum esse i Ias appello, inquit Suareκ ca , quae sunt unitae aliquo modo vel per contactum, vel per aliquam praesentiam agenti principali; hoc modo calamus est instrumentum coniunctum secundum esse :Separatas autem secundum esse , quae ex opposito , nullo ex illis modo conjunctae sunt principali agenti. Conjunctas secundum causalitatem appellavit illas, quae ad causandam indigent actuali causalitate principalis agentis, quo pariter modo calamus est 'instrumentum agentis : ontra vero .separatae secundum Causalitatem sunt illae, quae in sua actione non requirunt actualem Ca salitatem principalis agentis et Et hoc modo si calor, qualitas sic, licet absoluta inhaerens igni , vocetur instrumentum ignis ad calefaciendum, etsi sit instrumentum coniunctum secundum esse, est tamen separatum secundum causalitatem , quia non indiget alio influxu ad calefaciendum i)raeter propriam virtutem suam . Ex quo fit, ut aliquando possit instrumentum esse conjunctum uno modo, S separatum alio, aliquando utroque modo coniunctum, aliquando tandem utroque modo separatum . Hactenus SuareZ .

Verum ulterior haec distinctio locum habet dumtaxat in systemate Peripatetico, quod nullum esse alibi demonstratur.

70쪽

εε DE CAUSSA EFFICIENTE

Quare retinenda solum est divisio illa in causam instrument lem conjunctam , & instrumentalem separatam , &statuendum, quaecunque sit 'coniuncta aut separata a principali uente, esselam per conjunctam , aut separatam tum secundum esse , tum si cundum causalitatem .

De C sis ejusdem S dises ordinis .

DEFINITIO XXII. . ros.' Ausae essicientes ejusdem ordinis dicuntur illae,quae a in ordine ad datum essectum sunt ejusdem speciei, inter se, ut singulae vel caussae morales , veI principales, vel instrumentales, vel administrae. Exemplo sint inter cansas morales plures consiliarii ejusdem belli inter caussas principales plures ba-auli unum pondus adsportantes. Inter caussas instrumentales la Orma, regula , funes , ct caetera illa arma bene muIta, quae ad aedificium conficiendum requiruntur. Inter caussas administra

exemplum habetur in exercitu , ct in equis ad bigas vel quadrigas applicatis. Iro. Wolfius 1 vocat causas socias, causas ejussiem ordinis simul causam suffcientem constituentes . Quare cum Caussae quae sint ejusdem ordinis , ct causam lassicientem effectus dati constituant, sint solae caussae principales , conficitur nomen istud caussae sociae per Uolfium convenire solis causis inlassicientibus,' quae sint principales . III. Caussae essicientes diversi ordinis dicuntur IlIae , quae in ordine ad datum essectum singulae sunt diversae inter se speciei, ut si alia sit causa moralis, alia principalis, alia instrumentalis. Exemplum esto in pugna aliqua, quae est effectus Regis , ut causa moralis: Imperatoris militum , ut caussae principalis : Militiae , ut caussae administrae: Aemorum vero ut caussae instrumen

SEARCH

MENU NAVIGATION