장음표시 사용
51쪽
consequens, vel illam comitans . Atqui nihil horum dici potest: Non enim dici potest primum, quia quicquid praevium est adactionem , quod pertinet ad causam, tale est , ut coiistituat ipsam in actu primo, iion vero in actu secundo . Cujus argumentum
est, quia si sistatur in toto illo praevio, Sad illud non sequatur actio, sive iii fiat per praecisionem intellectus, sive per libertatem caussae ipsius suspendentis actionem , sive per coactionem , qua impeditur causa ab agendo extrinseca vi , nondum intelligitur caulae ciens inama secundo . Non potest dici secundum, quia quicquid actionem consequitur est vel causae effectus, seu ut aiunt actionis terminus, vel aliquid ipso termino posterius , adeoque jam ante ipsum habebatur causa essciens in actu secundo. Non potest tandem dici tertium, quia si solum concomitanter cum actione illud se habeat, praeterquam quod gratis hoc admittitur, ct ne excogitari quidem potest , quid illud si , sequitur illo etiam secluso manere potuisse actionem , qua habita non potest non intelligi causa actu efficiens, s 6. Probatur secunda propositionis pars. Non potest intelligi causa efficiens in aAu secundo, quin intelligatur aliquis suae actionis terminus , qui est ipsius essectus : Sed jam ante effectum ipsum intelligebatur causa per suam actionem esse in actu secun do q. ss. : Ergo effectus non pertinet ad constitutionem caussae efficientis in actu secundo: ergo pertinet solum de consequenti. s7. De termino actionis transeuntis dicunt aliqui illum esse necessario aliquod ens positivum, quasi repugnet aAionem habere pro suo termino privationem . Sic inter alios sentit SuareΣco, qui tamquam aliquid indubitatum assumit, quod omnis positiva into Meessario tendit ad aliquod esse . Quare alibi ca distinguit terminum actionis in diretium, &. indirectum: Atque directum quidem , quem etiam vocat essectum per se vel ex primamria intentione agentis, negat esse unquam ens privativum : sed effectum indirectum dumtaxat, seu per accidens dat posse esse ens privativum, propterea quod dum actio producit aliquod esse , aemeidit , inquit, ut indesequatur non esse alterius , quia es ineo a tibile eum ilia . Hinc colligit in agente distinguendam esse dupli cem intentionem, aliam intrinsecam ipsius actioni , quam dicit esse illam , quam agens habet ex vi actionis suae : aliam extrinsecam actioni, quae cadit in sollim agens intellectuale, per quam
effectum directum actionis potest dirigere ad essectum indirectum.
52쪽
Uerum ut alibi ci dico est, qui existimat gratis assumi, terminum proprium actionis cujuscumque agentis non posse esse ens aliquod privativum : Nam etsi in agente quovis creato propter suam impotentiam ad annihilandum accidat, ut etiamsi inteudat aliquid omnino destruere, hoc tamen non obtineat, & quacunque sua actione faciat semper novas rei modificationes, quae selum de cov- sequenti alias destruunt, quia cum novis componi nequeunt, nihilominus non videtur hoc idem dici posse de Deo omnipotenti. Atque haec quidem est aliqua ratio contra hanc opinionem , cui accedit illa , quod ad eam vel declarandam, vel tuendam recuris ratur ad intentionem quamdam intrinsecam actioni cuiusvis causiis etiam non intellectualis, quod perturbat omnes ideas circa causas non intellectuales, dum illis vel illarum actionibus tribuitur quaedam intentio, quae tamen non est intentio, cum ex hypo thesi non sint intelletiuales.
De Cossa esciente per se, ει per accidem is
s . Ausa eruiens laer se vel per accidens , cum possit a considerari vel in actu primo vel in actu secundo; definitur hic ea solum quae est in actu secundo , alia omissa . Quae observatio cadit etiam in caeteras caussae essicientis divisiones, quas deinceps proseram. Porro causa tam per se, quam per accidens emciens, alia est in sensu physico, alia in sensu morali. Quorum uominum desinitiones hae sunt. DEFINITIO XU.s9. Ausa essiciens per se in sensu physico significat causam. I quae continet rationem , a suamet essentia nullo re Ii modo aistinctam , illius emetus , qui existit. Raynaudus in eamdem seia tentiam dixit ca causa per se ea est, qua secundum naturam propriam , O nox seeundam aliquid, quod ei occidat , ea sat essetium . Anima nostra, dum eliciat cognitionem aliquam, exemplum est caussiae eis cientis per se: Nam cum illam eliciat vi, quae a suamet essentia nullo reali modo distinguitur , ut alibi probatur, continet rationem hujus effectus a se non distinctam ullo reali
53쪽
modo . Similiter corpus natur3le, quod motum alterius eorporis in se impingentis restinguit , est caula per se hujus etactus : nam illum eis cit per tuam mei substantiam inertem extensam ct impe netrabilem , quae est tota ipsius essentia . 6o. Causa efficiens tar te in sensu morali significat causam, cui in communi aestimatione principaliter imputatur effectus. Hoc modo, ut exemplo utar a SuareZ ci) allato, qui ignem a plicat domui, dicitur causa per se incendii, quod iequitur, insensu scilicet morali ; nata in sensu physico causa per se illius in cendii est ignis. 6 i. Idem Suareet generica definitione compIexus est causam efficientem per te tam in sentu physico quam in sensu morali, dicens ca causam efficientem per se illam , a qua directe pendet effectus secundum illud proprium esse, quod habet. Relicitiir haec definitio , quia obscura est in illa voce directe. quae si declarari debeat, opus erit recurrere ad sensum physicum, S moralem. Nam tam incendiarius quam ignis sunt causae, a quibus nemo negabit directe pendere incendium , sed ab incendiario directe in sensu morali, ab igne vero directe in sensu phy
62. Causaessiciens per accidens in sensu physico signiscat causam , quae continet rationem , a suam et ellentia aliquo reali modo distinistam , illius enectus , qui existit.
Raynaudus in eamdem sentetitiam dixit I ea aper aeeidens ἰIIa dicitur, qua seeundum aliquid, quod, ipsi aeeidit , esset tum operatur. Corpora naturalia, quae motum in aliis corporibus eisciant, exemplum sunt causae eis cientis per accidens in sensu physico: producunt enim ipsa illum motum, non per intrinsecam essentiam suam, sed per motum sibi prius sit peradditum , adeoque per rationem ab ipsorum essentia aliquo reali modo , nimirum modaliter distinctam. 63. Causa efficiens per accidens in sensu morali significat ca sim , quae essectum operatur sine nostra praevisione . Hoc modo inventio thesauri facta a colono terram sodie te , vulnus acceptum a lapide cadente in eum, qui tunc per viam deambulabat, ct omnia demum , quae vel praeter intentionem, vel sine praevisione nostra eveniunt, dicuntur a SuareΣ habere
54쪽
causam per accidens , cum aliunde si considerentur muItae ex his causis in se ipsis, ut prolapsus ille lapidis, inveniantur esse causis effcientes Iaer se.
. 64. π Dem potest esse causa per accidens in sensu physies ,& causa Iaer se in sensu morali. Patet in incendiario , qui est eausa per aecidens in sensu physico incendii, nam in eo impletur definitio talis causae , di simul est ejusdem incendii causa per se in lensu morali ; Nam illi imputatur incendium.
6s. Ausa physica dicitur illa, cujus actio in datum etifectum terminatur. Clariorem reputo hanc de pilionem illa, qua alii idem exprimunt dicendo , ut Tourn lyus i), causam physicam ei se illam, quae essectum immediate producit. Sic anima est caussa physica suorum actuum , quibus cogno. scit aut vult, quia in istos actus certissime ipsius actio termin tur , quin immo ut infra constabit , adeo in illos terminatur , ut ab ipsis non distinguatur eo modo, quo res a re distinguitur . Sic pariter quivis artifex est causa physica sui operis , cum in illud evidenter terminetur ipsius propria actio, etsi conjuncta ea sit cum simultanea actione alicujus instrumenti, quo utitur. 66. Causa physica in sensu magis limitato significat causam dumtaxat corpoream . Hanc limitationem non patitur laeta d sinitio . Sine illa, hoc est in sensu definitionis jure Deus dicitur causa physica eorum , quae extra se faciat; cum illa autem Iimitatione Deus nullius rei dici, aut esse potest eausa physica . DEFINITIO XVII. 67. Ausa moralis dicitur illa , cujus actio in datum ef- . a sectum non terminatur, sed in aliquid , ex quo potest sequi uatus effectus, qui ex vi alterius cause essicitur . . I . . G Exem
55쪽
eationem animae: Sacramenta autem tamquam amones Christi includant meritum infiniti valoris , quod Deum, ut ita dicam movet ad largitionem gratiae , fit ut ipsa snt causae moraliter dumtaxat emcientes gratiam. 69. Dices: In eo qui pure negative se habet, non impedieudo' cau1am physicam , etiamsi possit, & debeat et non reperitur ulla actio , ex qua sequatur essectus et sed aliqua actio requiritur ad rationem etiam Causae moralis c q. 97. ) r ergo qui pure negative se habet, non impediendo causam physicam, etiamsi possit &debeat, non est causa ne moralis quidem , Resp. dist. m . Non reperitur ulla actio physica, seu positiva conc. maj., non reperitur ulla actio oriectiva , seu ne ativa n go maj., ct cadunt reliqua. Igitur ipsa negatio afuonis'postivae, quando quis illam aliquo modo vult, eum posset S non deberet velle , est aliqua actio non quidem Physica, seu a parte rei, sed objectiva, ct in aestimatione hominum , qui illam tamquam actionem quamdam Considerant, qui aliunde negationes ipsas taminquam res soIent concipere. Doctrina est communis cum S.Thoma, qui loquens de omissione culpabili dicit r : Negotio octas
redaeitar ad genus a F: ct secandum hoc non agere . aeeipiturni vere quoddam . c
o. Causa moralis aliter accipitur pro causa , quae agit cum libertate arbitrii. Sed hoc modo sumpta non solum pertinet ad causam moralem prout definita a nobis est, sed etiam ad causam
i. Rursus causa moralis in sensu definitionis c h. sq. ) vocatur causa occasionalis ab aliquibus , ex iis etiam , qui a sy stema
te causarum occasionalium in explicanda communicatione motus in corporum coli isone, di declarando commercio inter animam& corpus, abhorrent. Inter istos est Wolfius ca) qui Ioquetis demiraculis per sanctos factis, illos propugnat fulme solum ipsorum causas occasionales , tribuitque in hoc casu plenariam , in ipse ait , certitudinem systemati causarum occasionalium. quod ceteroqui in reliquis rejicit. Neque profecto quicquam prohibet , quo minus non tam nomen Causta occasionalis , quam ipsius definitionem, dum astitur de causa morali effectuum supernaturalium , quis adprobet.
saltem illam, quae auxia Wolfium cs ab occasionalistis hoc mo
do praebetur, oceosisnolis es, quae vivendi propria desitu G a tura
56쪽
xur , Deo tamen agendi seeasionem praebet, haec enim includitur. in nostra causae moralis definitione, ut consideranti patebit. a. Tandem causa moralis videtur sumi a Gravesande pro e dem ac caussa intelligens et Eorum enim , quae ibidem dicit, contextus postulat hanc iII ius nominis significationem , quod ipse usurpavit ad distinctionem causae physicae, quam consequenter determinavit ad significationem satis limitatam causae materiam iis q. 66. . i) In bibe , inquit , Omnibus non agitur de causaphniea , sed de eausa morali. Sed utraque significatio caussae phy-scae , & moralis utpote contra communem, ipsi relinquitur, ruemadmodum illa pariter opinio sibi propria , quam postquam iversarum causarum species enumeravit, sic expressit ca 'utile plures dipinctiones memorare, magis inutile mihi videtur ilia explieare , quae de his omnibus traduntur .
Apertiis me do: Bytista Scarella causam moralem voluit aliam non esse nisi causam intelligentem, desiniens esse 3 eam,
quam cognoscent eausa e ciens eunitione donata se ad aliquid eo sistendum terminat propter rationem in causa morali sitam, &exemplum dat hujusmodi. Occisio filii, inquit est causa moratis, cur Pater velit interficere occisorem eo quod ob rationem in filio positam, sive ob amorem erga ipsum se ad id perpetrandum determinat. Sed reiicitur l. Quia haec definitio est Contra communem causae moralis notionem : ll. uia cognitiones objectorum sunt conditiones praerequisitae ac praesuppolitae ad actus animae circa illa, non sunt illorum caullae essicientes : tam Iis est in exemplo allato cognitio occisionis filii relate ad determinationem Patris occidendi occisorem: lli. Quia insistendo in exemplo allato non potest intelligi, quomodo in occisione si ii Contineatur amor patris, quandoquidem dicitur illa occisio causa moralis , ct in causa mortii juxta ipsius definitionem reposita est ratio determinans causam cognoscentem.
73. Ausa moralis pertinet semper ad causam essicien tem per accidens in sensu physico . Nam causa em ciens per accidens in sensu physico est , quae continet rationem effectus distinctam a semetipsa cῆ. 62. : Sed
ratioci Graves. Introd. ad Philos. lib. ε scitet. Datolog. num. s.
57쪽
ratio essemas, qui ultimo habetur per causam moralem, est semper distincta realiter , quin immo etiam separata a causa morali f. 67. .
4. Ausae morali optimo iure tribuitur praecipue esse- ctus, qui ab alia causa physice ellicitur . Nam ex causa morali repetitur motio, aut applicatio caussae physicae. Hinc est , ut sint qui cum SuareZ r causam moralem desiniaut esse illam, quae imputative tantum effectum datum iacit.
De Causa Principali, es Instrumentali.
Da v INITIO XVIII. s. Aussa principalis , vel physica vel moraIis, signim cat causam efficientem , cujus actio oritur ab ipsi mei caussa . non vero a vi ipsi dumtaxat extrinseca, eam ad agendum applicante. Exemplum cauis principalis physicae cIarissimum habemus in Deo, qui omnia , quae extra se facit, certe per se ipsum facit . Anima pariter nostra est caussa principalis physica earum cognitionum , volitionum , aliorumque a uum , quos operamur, quia vi nobis indita ita hos operamur, ut in eorum effectioue non manuducamur , ut ita dicam, ab externo ullo principio. 76. Exemplum causae principalis moralis habetur in omni causa, quae est alicujus effectus causa moralis ratione praedita , quae pro diverso modo , quo causalitatem suam exercet, diversis nominibus designari solet, S dici causa vel consulens, vel praecipiens, ct aliis modis juxta supra q. 6 . dicta. Praeter quos
Observare placet nomen causae meritoriae, quod pariter est sub generico nomine caussae moralis . Ut cum quis ex eo, quod bene de Republica in bello meritus sit. honorem aliquem sibi vel lis heris suis coiis equitur, honoris illius causa principalis physica quidem dicitur Respublica, quae illum contulit, moralis vero vel meritoria dicitur ille , propter cuius merita honor Collatus est . Merita enim illius moverunt Rempublicam ad illam largitionem . In hoc sensu accipitur , quod Tridentinum docet ca).
58쪽
eordem Deum, meritoriam vero Iesum Chrisum . 7. Porro inter causas principales morales Concurrentes ad
Nnum aliquem effectum damur aliquae magis principales aliis, ct aliae aeque principales . Sic jubens habetur cauia magis principalis consiliente, ct aliis causis negativis c q. 6 . . Causae autem negativae habentur tamquam aeque principales juxta doctria mTheologorum , ut videre est apud Anto inem i , ubi agunt de ordine tenendo a cooperantibus in alterius danulum circa illius restitutionem e 8. Caussa Instrumentalis vel physica vel moralis significat caussam efficientem , cuius actio oritur ab extrinseca dumtaxat vi ipsam applicantem ad agendum . Disti us dici potest, causam instrumentalem physicam si
gniscare causam eis cientem, cuius actio proveniens ab extrins ca vi illam applicante , ad effectum usque pertingit. Caulam Uero instrumentalem moralem significare causam essicientem , C jus actio proveniens ab extrinseca vi illam applicante, non Per
tingit usque ad effectum, sed ad aliquid , ex quo effectus sequi
potest. 79. Quaecunque artis instrumenta exemplo sunt caussae instrumentalis physicae . Contra vero septem novae Legis Sacramenta cum sint q. 68 causae morales gratiae, non transcendunt Dr-dinem causae instrumentalis moralis. Et instrumentales quidem caussas illa esse definit Tridentinum a) : morales autem esse sequitur I. Ex methodo, qua Tridentinum procedit iii tradenda doctrina de causis gratiae, quae est prius loqui de caussa emciente, quam dicit esse Deum, secundo de meritoria quam dicit esse Jesum Christum, & tertio de instrumentali, quam dicit esse Sacramentum , qui ordo satis insinuat Tridentinum docere causam physicam gratiae esse Deum , causam moralem principalem esse Christum , causam tandem moralem instrumentalem esse Sacramentum ἰ Nam non potest apponi Concilio, quod in re tam gravi perturbate loquutum sit, quemadmodum necesse est illi ai ponant, qui putant, se ex Patrum quibusdam Ioquutionibus deducere doctrinam Ecclesiae esse, quod sint causae instrumentales Physicae; in hoc enim casu Concilium prius loquutum esiet de una specie Causae essicientis gratiam , nimirum physica principa
li , deinde de alia specie causae diversi generis, nimirum causa
59쪽
morali, qualis est q. 76. causa meritoria, ct tertio de alia
specie causae, quae est species subalterna primae , de qua primo loco Ioquutum fuit, quod est uti perturbata methodo, adeoque incongrua ad docendum. II. sequitur ex eo, quod dicere, si . Cuti ait Polmanus r γ materiam sacramenti ejusque formam , etiamsi sint quid transiens, cujusmodi est abIutio, quae est materia proxima Baptismi, & cuiusmodi sunt verba, quae materiam determinant dum proferuntur , habere partialem efficientiam physicam Gratiae, vel significat quod partes materiae & formae producant singulae partem aIiquam Graciae: sed quis dicat Gratiam esse ens constans pluribus partibus ς vel significat quod partes tam materiae quam formae simul producant hanc gratiam: At istae partes, utpote quid successivum cum nunquam simul existant, implicat siniui efficere physice gratiam . III. Sequitur ex eo quod absurdum est admittere actionem in distans hoc est dicere aliquam causam physice agere ibi, ubi non est, ut inferius
ostendam . Hoc autem accideret non raro, ut cum Sacerdos
hiclusus intra tabulas dividentes ipsum a Poeni ente, illum submissa voce absolveret isso. Similitet preces benedictiones, exorcismi & aliae caer moniae, quae adhibentur ad obtinendoς aliquos effectus, quos ex harum usu a Deo iure speramus , quoties sint juxta institutionem Ecclesue . cui Christus Dominus hanc tradidit potestatem , ut
probat PhiIippus de Carboneano in suo de Ritibus Christianorum tractatu inserto in Theologia Morali Antoines ca) , haec, inquam,
sunt illorum essectuum causae instrumentales . Similiter tandem operationes, quas Sancti conferunt ad miracula essicienda, ut contactus infirmi, per quox illi sanitatem reddant, sunt causae dumtaxat instrumentales in genere caussae moralis, cum Sancti
ipsi sint miraculorum causae principales quidem , sed in eodem
81- movetius . cui tribuitur praeclarum opus de Re Sacramentaria 3 , definit caussam instrumentasem moralem esse iNΙ3m , quae caussam excitat effectricem non ex propria, sed eRaliena intentione, ut servus qui iussa Domini ad alterum refert At reiicitur haec definitio, utpote quae restringit causam in strumentalem moralem ad foras causas rationales, quae solae ea paces
60쪽
paces sunt intentionis in agendo. Quod tamen per opportues illi Mcideret, qui ibidem propugnat bacramenta esse caussas instra . mentales physicas gratiae ; non istum enim , illa definitione admissa, essent tales caullae physicae, sed non possent non esste; qui re non possent esse cauliae instrum euiales morales; Nam signa illa, quae pertinent ad constitutionem Sacramenti, sunt res inanimatae , quae proinde nequeunt habere intentionem , quam de nitio postulat in caula instrumentali morali. 82. Causa instrui nenialis physica duplex est , alia materialis, alia spiritualis. Materialis quidem exemplum habetur in omnishbstantia, quae dumtaxat materialis sit; Ea enim utpote ementialiter iners indiget ad agendum principio extrinseco illam applicante . Exemplum autem Caussae instrumentalis di quidem phymcae , sed spiritualis habetur in iis , qui aliquod facinus vel bonum
vel malum exequuntur unice ex alterius mandato , aut incit mento . AEqui valet enim in aestimatione morali vi externae huiusmodi incitamentum, sine quo illud facinus non seret. mau- , inquit Anto ine i , Io jubens nocessitatem quamdam mora tem exeeutori imprimit, qui eenjetur esse solum fur instrumetitum .
Quando vero incitamentum huiusmodi non esset unica causa. vi cujus alter operaretur , propterea quod etiam stae illo, idem faceret, iam ille esset parti m causa principalis physica, partim vero instrumentalis.
8s. Esinitiones aliatae causae principalis, di instrumen-
Nam satisfaciunt legibus bonae definitionis alibi ca expositis. Rursus sunt juxta mentem aliorum authorum : atque hi sunt, quotquot dixerunt causam principalem esse illam , quae operatur propria Virtute, aut illam , quae operatur sine alterius motione, sic Tournelius ca) . Ex quibus oppositae de causa instrumentali definitiones nascuntur, quae declarant eam esse , quae in virtute alterius operatur , aut quae non agit nisi mota. Wolsus in eamdem sententiam dixit, causam principalem dici illam , cuius auio proficiscitur a vi, quae eidem inest: nee in ipsa adtione aliun