Laurentii Medicis Magnifici vita auctore Angelo Fabronio ..

발행: 1784년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

9. LAURENTli ME Dicis videbatur. Quare factum est, ut iisdem prope inspectantibus, per induciarum tempus hostes comparaverint ea, quae ad Sansevini montis expugnationem essent opportuna, eodemque potiti sint, ubi induciarum finis advenit. Non tamen longius processerunt, quod exercitum in Senenses in hiberna ducendum putaverint. Quae dum in Etruria geruntur, maxime verebatur Laurentius ne qua mutatio rerum fieret in Mediolanensi ditione, ex qua, eum se desertum a multis & inani spe a Venetis pasci doleret, magna expectabat subsidia. Erat summa rerum, biennio ante crudeliter interfecto Galeatio Maria Ssortia, penes Bonam ejus uxorem &Joannis Galaatii matrem, cuncta ad Francisci Simonetiae Calabri hominis, qui vel ab adolescentia in Smrtianorum domo educatus suerat, arbitrium agentem. Id cum indigne tulissent, qui puero erant patrui, ac praesertim Ssortia Barii Dux , Ludovicus atque Ascanius , illorum quilibet pueri tutelam rerumque publicarum administrationem cupide appetiverat. Terrebat Bonam natura hominum avida imperii, &praeceps ad explendam animi libidinem, quare excubabat animo, nec partem ullam quictis capere se possi, intelligebat, nisi eosdem in longinquas terras amandasset. Facile fuit caussam criminis aut facti suspicionem reperire ad illos exilii poena mulctandos, qua in re ipsam praesertim usam fuisse tradunt com

filio Thomae Soderinii, qui tam Mediolani Flore--

102쪽

M AC Ni Fici VITA 9rnae Reipublicae Legatus degcbat, quique Laurentio erat fidelissimus atque amicillimus. Ludovicus Pilis consedit : & quamvis amice atque honorifice a La rentio habitus fuerit , nihil tamen ab illo obtinuit, quod ad ejus ambitionem fovenda in pertinerct. In te ii S sortiani animis, ii quo modo possent ulcisci eos, a quibus se laesos esse arbitrabantur, nihil tam exoptabant , quam ut in Italia elient motus convcrsionesique rerum p iblicarum ; quare audaciores facti ob procellas , quae Florentinis impendebant , praescriptos exilii finets egrediuntur, atque de parandis copiis laborant . llis Ferdinando Regi nanciatis, stimulat ipsos ut ad Gcnuenses transeant, quos usus opera Prosperi Adornii induxerat ad deficiendum ab imperio Mediolanensium Ducis. Haec eo spectabant, ut Bona suis

potius quam Florentinorum rationibus pro icere Co-

geretur. QVcritur ipsa cum Rege de secti indignit, te , Vetera Francisci Ssortiae in Alsonsum Aragonium

heneficia commemorat, nec foederis religionem se violaturam, nec Florentinorum defensionem se deserturam ostendit 98 . Coae a tamen ferre arma contra rebelles Genuenses non omnia praestitit Laurentio , quae ipsa spoponderat, reque male a suis gesta, ut saltem amicos haberet, quos subditos habere desperabat, ita transegit cum Baptista Fregosio, qui erat Adornio insensissimus, ut ipse non modo auehinritatem sed etiam imperium obtineret in suos; ne

103쪽

92 LAURENTII. MEDICIS leviros exules in civitate, in quam se receperant, com morari pateretur, suisque opibus ac nervis ad communem desentionem uteretur. Non propterea Ssortiani

se se deseruere, sed collecta manu eorum, qui Ador-nii partibus favebant, aliorumque, qui aut aere alieno, aut magnitudine tributorum , aut injuria potentiorum premebantur , cum primum consedissent in Apuana Provincia, instigantibus maxime Pontifice dc Neapolitanorum Rege , improviso agrum Pisanum adoriuntur , ut nullo obnitente, & inspectantibus etiam

militibus, qui erant in statione ad portas, hostiliter

ad urbem usque pervenerint. Etsi Florentinorum exercitus aberat ab his regionibus, & a majori re di- sinebatur, L.aurentius tamen aliqua ratione succurrendum Pisanis putavit . Itaque non ita magna manu celeriter coacta, hanc ad eorum salutem convertit,

existimans, id quod accidit, Ssortianos jam praeda onustos pugnam recusaturos, & ad Apuanos redituros . Post haec Mauro ita Ludovicus ob colorem vas tamque ingenium appellabatur 3 vire s adolevere,& prospera usus fortuna victor anno insequenti, qui

erat xsCCCCLXXix. Mediolanum ingressus est. Ex hoc tempore rerum omnium Mediolanensium transactor Radiri inistrator fuit, quamvis se pueri tutorem , &alienae dominationis vicarium diceret. Exoratus a Laurentio ne ortam ab avis S rtianos inter & Mediceos amicitiam maximisque semper cultam ossiciis

104쪽

MAGNi Fici Viae Adesereret , respondit hanc ad extremum usque vitae diem propter privatum utriusque bonum & publicam Italiae utilitatem se fideliter servaturum 99). Interim Legati a Caesare, Ludovico Galliarum & Mathia Corvino Pannoniae Regibus Florentiam venere . Hi se Reipublicae non defuturos pollicentur; Laurentii virtutem constantiamque collaudant, ab eoque summe petunt, ut justam iracundiam suam Reipublicae dimittat; cupere enim se, cujus caussa miss fuerant , ut controveritae tollerentur, atque omnis Italia metu liberaretur. Iis quidem respondit Laurentius ad omnia se descendere paratum, atque omnia pati Reipublicae gratia ; hanc non maleficii caussa arma sumpsisse, sed uti se a contumeliis crudelissimorum hostium defenderet; horum insignes atrocissimanque injurias in se ipsum commemorat, & quamvisca esset natura Romani Pontificis, ut magnam pacis desperationem asterret, non recusaturos tamen Florentinos docet, quin ad eum Legati iterum mitterentur non ad concordiam per colloquia constituendam, sed ad patefaciendum omnibus , unde tot malorum caussa & origo esset. Legati decernuntur amplissimi civitatis, qui Romam cum advenissent, statim intellexerunt odium Pontificis nec magnorum Regum favore studio deponi, nec prece mitigari, nec vetustare posse sedari. Videns vero Laurentius potentisin

sinii Gallorum Regis amicitiam, cujus illissire dedo Diuili do by Cooste

105쪽

s L A u R E T i I MED Cis eat testi inonium misso ad se se, ulu de Pactiana coniuratione audivit, homine, quo neminem Cariorem

habebat, Philippo Comminesto io o) cujusque consuetudine Princeps dii scillima licet natura & nobilissimo

cuique infestus, ita delectabatur, ut sine eo vitam insuavem duceret, persuasit Decemviris, ut illius confirmandae & gratum animum testificandi gratia Lutetiam Parisiorum Legatum mitterent Donatum Λ ciaiolium . Hic vir, de quo supra mentionem semel iterumque secimus, mirum in modum servierat Reipublicae & famae. Erat doctus Graecis Latinisque litteris, valebat eloquentia, & admirabili quodam ad philosophandum studio concitatus videbatur ad hae excellebat abstinentia, justitia, fide, prudentia, cura studioque Reipublicae, ut nemo ei stiperior in civitate poneretur. Vix dum ipse Mediolanum pervenit, ubi multa ci agenda erant non solum cum illis, qui ad Ducatus gubernacula sedebant, sed & cum nonnullorum Italorum Principum Legatis, qui co con venerant, cum correptus febri diem obiit supremum. Dissuadentibus propinquis , ne tantum iter arriperet,

respondit, rebus adeo a melis, non quaerendum sibi ubi tuto dr commode viveret, sed unde praefidis solet esse

civibus suis. Huius de morte ut nuntium allatum est, magna doloris fgna dedere Florentini; factum etiam decretum, ut publice efferretur ejus cadaver, antequam majorum sepulcro conderetur; ut Laurem Diuitiam by Gorale

106쪽

MAGNI Fici VITA 9stres tre ne alii primarii viri liberorum illius tutelam susciperent; ne tributa ab his exigerentur, utque filiae, dotibus publice datis, collocarentur stoi). In hujus locum susscitur Guido Antonius Vespuccius vir utriusque juris periti stimus, omnique laude praestans, qui in obeunda legatione se se tanta prudentia gessi, ut Acciajolii desiderium aliqua ex parte leniverit. Florentini Lucam etiam legarunt Petrum Caponium Ghini F. quod verebantur ne illa Respublica maneret in fide. Nihil valuit apnd Lucensem populum , animOSjam commotos in Laurentium incendente vehementius Cola Montano si or) pudor, ossicium atque timor, quominus in Legatum debaccharetur, parumque abfuit, quin vir suae civitatis honestissimus interficeretur, ex quo fictum ut odium diuturnum e quod in vicinam Rempublicam jam inveteratum Florentini habebant,

saturare cuperent. Sed cum urgerentur a potentioribus hostibus, omnes suas curas cogitationesque ad hos repellendos conferre sunt coacti. Ea propter veteres amicos Confirmant, novos parant, inter quos eminebant Rupertus Malalesta atque Constantius Sfortia, &magnis promissis revocant Ferrariae Ducem. Flexere etiam animos Venetorum, qui sublata excusatione bel-Ii , quod cum Turcis gerebant nam paelae fuerant induciae multorum mensium auxilia foederatis suis haud negare potuere. Cum delectis militibus miserunt quoque Duces bellica virtute clarissimos Car

107쪽

6 LAO REN. Ti I MEDI Cisium Montonium & Diephoebum ab Anguillam, quos summis precibus ab iis Florentini petierant. Ad hos etiam rediit Rodulphus GonZaga, cujus copiae conjunctae cum Ferrarientibus & iis, quas Florentini contraxerant, satis validum conflabant exercitum, qui Neapolitanis non solum resiliere, sed etiam obviam ire posset. Huius castra, hieme consedia, intra Collem oppidum & Fanum Geminiani posita suerunt sed cum Florentini ditioni quoque Pontificis periculum moliri

vellent, Partem eiusdem exercitus ad occupandam Perusiam miserunt sub imperio Montonii, cuius magnum nomen & auctoritas iis in regionibus habebatur. S bitus nostrorum adventus magnum sane intulit timorem Pontificiis , ut nemo e castris pedem offerre auderet. Verum cum paullo post mortem obiisset Momtonius, tantum fiduciae atque spiritus casus hujusmodi iisdem attulit, ut non soluin de ratione prae

iii committendi cogitarent, sed vicisse iam sibi vide

rentur. itaque recta ad Thrasymenum lacum contendunt, ubi imparatos se ostensuros nostros, & locum Annibalis de Romanis victoria clarum nova clade insigniorem se facturos sperabant. Hostium consilio C. gnito , Jacobus Guicciardinius exercitus Legatus, &Rupertus Malalcita, qui magnam auctoritatem habebat apud milites propter eximiam virtutem & rci militaris scientiam, monet omnes ne repentino hinstium incursu exterreantur, ne ab signis discedant, neque Diuitigod by GOoste

108쪽

MAGNI Fici Vi TA 97 neque sine gravi caussa eum locum, quem ceperant, dimittant. Ubi viderunt Pontificii nec vires nec an, mum nostris deesse, nec solum ad praelium sustinendum, sed etiam ad ciendum paratillimos, multosque suorum, qui primi impetum secerant, periisse, victi timore neque ordines neque signa observare coeperunt, mox terga Vertere, praecipiti demum se se fugae committere. Tum nostri insequentes sine pugna & sine vulnere dispersos interfecerunt, & urbem obsidione clausere. Hujus rei nuntium summa laetitia Floremtinos, horumque socios & amicos complevit io 3 , quare Laurentius hortabatur Duces, qui ad Pogibomtium Cum eXercitu constiterant, ut pleni spei bonae atque animi adversus Neapolitanos castra moverent. Ipse interea sapientissimis consiliis Reipublicae consulebat, & templa adibat, & ante aras projechas Victoriam a Deo immortali exposcebat. Eo tum statu reserat, ut nostri numero superiores essent, & cum saepe levioribus praeliis dimicassent , & in Senensium fines incurrissent , seniper onusti praeda & incolumes se se in castra receperant. In illa dividenda cum essent occupati, majoris negotii curam abiicere ubdebantur , tantaque hac de caussa Mantuanos inter &Ferrarienses non modo milites , sed etiam duces orta est contentio, ut ad arma se se invicem vocarent. De reconciliandis animis desperantes Florentini, & mala

timentes si suas quisque separatim copias adminissaeare

109쪽

y8 LAURENTII ME Di Isνellet, nec penes unum summa imperii esset, opibmum factu putarunt ab se dimittere Ferrariensium Ducem cum suis militibus, quorum discessu haud mediocriter nostri exercitus vires sunt debilitatae. Hac re cognita, concionatur apud milites Calabrorum Dux, iis sibique maxime gratulans , quod peritissimus atque exercitatissimus Imperator & bellicosissimae copiae abiissent, eaque propter rei conficiendae occasionem minime amittendam . Itaque , nulla interposita mora , copias Senis, ubi considebant, educit, neque con quiescere jubet, as tequam in conspectum nostrorum venissent. Simul aἡque adventare illas Cognoverunt , tantus subito timop mentes animosque occupaVit, quam vis quae esset caussa timendi ignoraretur, ut nihil va-Iuerint Ducum voces , qui paucitatem hostium, opportunitatem loci, patriae periculum , foederis religionem proponebant ad illos a praecipiti & foeda fuga continendos. In tanta militum ignavia victoribus nihil impeditum, victis nihil tutum esse videbatur; quare tanta tristitia ac pavor Florentinos invasit, perinde ac si urbs ab hostibus capta eodem vestigio esset. Prosecto nisi praedae amor, visque avaritiae morata fuisset Neapolitanos , quominus recta Florentiam contenderent, magno in periculo urbs illa suill et . Haec ut duriori aD flictaretur fortuna essciebat etiam pestilentia, reique

frumentariae inopia, quam augebat magnus agricolarum numeruS, qui cum. uxoribus & liberis illuc con-

110쪽

. MAGNI Fici V i T' A 99Rgerant, cum viderent inflammationem, eversionem vastitatemque suis tectis atque agris crudeliter ab hostibus importari. Interim evocantur copiae, quae in oppugnanda Perusia satis feliciter elaborabant, quorum adventu metus ac moeror publicus paullulum levatus est. Hae ad Cassiani Fanum, quod oppidum Floremtia abest millia passuum Octo, castra posuerunt, cumque supplementis magnoque numero eorum, quos Qedus timor antea disperserat, in dies magis augerentur,& urbem defendere & Iacessere etiam hostem, quamvis victoria superbum facile posse videbantur. Regii interea, capto iam Pogi nito, Vico, Cerialdo, aliisque oppidis aut direptis, aut in suam ditionem redams, Collem oppugnare aggrediuntur, quo se brevi potituros sperabant, animis magis quam viribus resistentibus oppidanis . Hos minime deserendos , utpote qui fidissimi suis rebus semper fuerant , Florentini

putarunt, quare castra ad Fanum Geminiani moverunt. Tum vero cognitum magno cum Reipublicae dedecore atque incommodo , qtiam ignavum militem aleret, aut quam parum fidendum esset externis mercenariisque copiis. Nam his inspectantibus, cum defensor nemo auxiliatorque ad coppidum accederet, neque ulla amplius esset rerum expectatio meliorum , Collenses se se hostibus dedere coacti fuerunt . Haec per autumnum an. MCCCCLXXIX. gesta. labito autem hiemis, obstupescentibus omnibus, quod vis

SEARCH

MENU NAVIGATION