Laurentii Medicis Magnifici vita auctore Angelo Fabronio ..

발행: 1784년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tio LAM RENTII MED ferant certa pecuniae summa Calabriae Duci pro belli sumptibus numeraretur. Amam etiam de recuperando Sergiano, deque Regulis, qui in Aemilia imperabant, ut eorum jura sarta & tecta essent ab Pontificis ac Venetorum armis atque contumeliis, Neque dubitabat Laurentius, quin faciliorem aliquando Regem esisti habiturus ad eas conditiones tollendas, quas duriores sibi proponi nonnulli Florentinorum querebantur Oo . Quae antequam convenirent, ferunt Lamrentium, cum donatus a Rege equo fuisset, illi I

pide dixisse sibi pernici equo opus sore, qui optatissimae pacis nuntium citissime patriae afferret, quod non tam ad eliciendam ejus sententiam, quam ad cupis ditatem discessus excusandam valebat. Discessit ille quidem pridie non. Mart. an. Moc Lxxx. amplissimis honoribus cumulatus, & Liburnum primum, deinde

Pisas appulit, quibus in locis, & Florentiae praese tim tot amoris lignis, totque acclamationibus populi ille exceptus est, ut lux salusque reddita Reipublicae ac restituta vIderetur. Quod si gubernator praecipua Iaude sertur, qui navem ex hiςme marique scopuloso servat, cur non singularis ejus existimabitur prudentia , qui patriam ex tot tamque gravibus procellis ad incolumitatem perduxit γ Pax haec occasionem dedit Pontifici & Venetis querendi cum foederatis, quod inconsultis ipsis tanti momenti negotium consecissent a& jam elaborare videbantur, si quo modo hanc inju-Diuitiam by Cooste

122쪽

fiam ulcisci possent. At Rex omni lenitate mollire Pontificis animum, eique persuadere studuit, se non tam belli odio, quam timore inconstantis fortunae, &barbatorum hostium foedus cum Florentinis pepigisse. Cuius ex epistolis cognosci potest ipsum invitasse Laurentium, ut ad se se rediret si ii), quod quamvis inviolata amicitia & ossicio integro ad Ievandas

quasdam Pontificis suspiciones, novasque conditiones statuendas se facere declararer, non potuit tamen non esse suspecta Laurentio hujusmodi invitatio. Sed quo hic callidior & prudentior erat, eo irritabatur magis Hieronymus Riarius Comes , qui omnia permiscere optabat, dum ne ulla Laurent1o quies & spes salutis relinqueretur. Itaque, communicatis consiliis cum Fri-derico Urbini Duce, de bella instaurando, novisque sociis sibi adsciscendis toto pectore cogitabat. Nihilo tamen minus Florentini legatos ad Pontificem miserunt, experiendi Caussa, num ipse ulla ratione ad tranquillitatem deduci posset; sed ille suo more ferociter ac superbe se nunquam Florentisorum postulatis aures daturum proselsus est. Non hujus modo ferociam, sed & potentiam Venetorum timebant Florentini, & aegrius etiam serebanr, quod maneret Calabriae Dux cum suis militibus in ipsa Senarum urbe, ubi non modo auctoritatem, sed etiam imperium exercebat in cives inter se gravissime dissentientes. Nunquam certe majori in periculo fuerat civitas illa, nec Disiligod by Corale

123쪽

it a LAURENTII ME DI ex sine caussa multi suspicabantur hominem praeter ceteros gloriae & dominationis appetentem servitutem universae Etruriae moliri. Sed accidit res huic salutaris. Nam Mahometes Turcarum Rex, postquam Rhodum frustra expugnare conatus fuisset, in Italiam exercitum misit, qui capto Hydrunto non Salentinis modo , sed universo ctiam Neapolitano Regno caedem, incendia, ruinam minitari videbatur. Reprehenditura nonnullis Laurentius sita , quod veluti Homer,cus ille Ulysses

sollicitaverit Mahometem ad mittendum exercitum in hujusmodi expeditionem, propterca quia hoc unum remedium tot Etruscorum incommodis esse arbitrabatur . Tantus prosecto injectus est Ferdinando terror ob adventum Turcarum in Apuliam, ut statim revoc verit ab Etruria Calabriae Ducem, cujus discessu haeca timore servitutis respirare visa est. Turcarum metus valuit etiam ad moderandum Pontificem, qui multum de pristina ira atque odio adversus Laurentium se remisisse, & Florentinos posse ab se veniam praeteritorum implorare ostendit. Hac de caussa Romam

duodecim primarii viri legantur sit 3 . Fuere hi Franciscus Soderinius Volaterranorum Episcopus, loysius Guicciardinius, Antonius Ridolphus, Ioannes

124쪽

Jansiliatius, Petrus Minerbetius, Guido Antonius Vc-spuccius, Thomas Albitius, Ginius Capponius, Jacobus Lansredinius, Dominicus Pandolsinius, Joannes

Tornabonius & Antonius Medices. Neque tutum, neque decorum judicatum est cum illis mittere Laurentium , quamvis id a Pontificiis efflagitaretur. Dominica prima AdventuS an. MCCCCLXXX. Omnes in porticum S. Petri Basilicae mane conveniunt Pontificem atque Cardinales praestolantes. Fecit verba Volaterranorum Episcopus legationis princeps, cujus oratio filii hujusmodi, ut inest et mixta gravitati modestia. Nili, Io tamen minus Verbis asperrimis squid enim unquam fuit mite in Roboreis Pontificibus p) eos reprehendit Sixtus, ea omnia Commemorans, quae Civitas adve sus Pontificiam majestatem fecisse arguobatur a & posuquam irae satis cit, molliori usus oratione virga singulorum terga de more verberans II ) Florentinos omnes Romanae Ecclesiae reconciliavit, atque conficiendorum sacrorum jura iis & vicinis Dioecesibus restituit. Legati, qui nullo comitatu & noctu in Urbem introierant, tanta celebritate laetitiaque Romanorum eo die domum deducti suerunt, ut triumphare viderentur. Minuit tamen illius diei gratulationem immoderata Pontificis postulatio, qui veluti peccatorum poenam exigebat a Florentinis, ut quindecim triremes instruerent armarentque ad motus conatusque Turcarum

prohibendos. Id non solum grave, sed etiam intole-

125쪽

ri LAURENTII ME Dicis randuin visum est Laurentio, quare, ipso au re, R mam iterum mittitur Vespuccius, qui pro dexter, late , qua pollebat, in rebus agendis, aequiora ut postularentur a Pontifice impetravit. Dedit hic quoque alia reconciliati animi signa ; neque obscure significabat Riarius Comes se velle in gratiam cum Laurentio redire, non quia animus ejus satiatus esset crudelit te exercenda. , sed quia id plurimum conducere rationibus suis arbitrabatur. Verebatur enim ne Florem tini auxilium ferrent Ordelassis, quos Foro Livio his temporibus expellendos curavit, ut hanc urbem sua in ditione haberet . Tali modo constituta pace cum

Pontificiis, omnem suam curam cogitationemque convertit Laurentius ad recuperanda Florentinorum oppida , quae Alsensus in bello ceperat, & ex Etruria discedens Senensium fidei commiserat. Haec res Mne& feliciter illi successit ob insignem gratiam, quamsbi conciliaverat Ferdinandi Regis , cui per Iegatos Reipublicae nomine gratiae actae fuere, & universae

Aragoniorum familiae si is . Post haec illa providit, quae ad stabiliendam ipsam pacem, & Reipublicae fortunam maxime conducere existimavit. Concilium esse voluit LxX. virorum, quod concilium custos, praeses ,

propugnator Reipublicae esse debebat. Id mihi duabus de caussis instituisse videtur, ut pro virtute re pro amicitia in se multis praemia darentur, utque deliberationes, quae habebantur de Republica , multorum Disiligod by Corale

126쪽

consiliis perpenderentur. Ea propter libera lingua quilibet uti poterat, priusquam decreta fierent, his vero latis, criminis loco habebatur contra dicere. Ex hoc concilio sexto quoque mense octoviri Iegebantur, qui Octo Practicae appellati sunt, quibusque rerum externarum , quae ad Rempublicam pertinebant, Cura commissa erat, nec non Duodecemviri, quos Communis Procuratores nominaVere, quia eorum munus esse debebat res urbanas procurare. Quod nervi imperii sunt pecunia & fides publica, etiam atque etiam vidit Lamrentius quomodo satisfieri iis posset, qui argentum mutuum dederant, & qaia ratione Provincia sumptibus & jacturis exhausta pristinum robur recuperaret. Nullum enim in Italia erat imperium, quod divitiis contendere cum Florentinis posset, qui ubique fere gentium possessiones, negocia, res pecuniarias habebant, usque eo ut vacillantes interdum Regum sortunas sustinere potuerint M6). Id autem eo dissicilius ubdebatur, quod dandam sibi operam Laurentius putavit, ne nova tributa imponerenturr obsurdescunt enim magis quotidie boni viri ad vocem tributi, mali querelarum & motuum in iis caussam inveniunt, praesertim si pacis tempore illa imperentur . Curavit studiosissime ut plebs haberet negotia sua, quibus ab ma- Io publico detineretur, multisque ad mercaturam faciendam sine foenore pecuniae subsidia dedit. Quod vel ipsi nobiles viri illam magnam & copiosam me P a

127쪽

116 LAURENT hi MEDICI scaturam, multa undique multisque . cum grandi quaestu impertientes, exercebant, horum utilitatibus plurimum

se prospicore putavit, si unicuique liberum fuisset naves ad merces convehendas construere, & quocumque voluisset mittere. Nam antea omnis res navalis& maritima ad commoda Reipublicae, vel ut loquebantur ad Commune pertinebat, ex quo fiebat ut paucorum quaestus cssent, & importatae in Etruriam merces magno pretio venirent. Promovit etiam Laurentius opera atque artificia, & quo studiosus colerentur, praemia proposuit, quibus donarentur, quorum egregia in ea re fuisset industria . Dolebat vero vehementer rationcs suas quamvis amplissimas multis in locis a procuratoribus negligenter adeo administratas fuisse, ut aes alienum consatum fuerit ducentorum millium Florenorum, qua re fiebat, ut modum quemdam suae liberalitati ac munificentiae finire tum cogeretur.

Ordine, diligentia ac prudentia summa & rem restituit, & decus atque dignitatem servavit. Suppeditata etiam ei fuit pecunia ex publico aerario ad debita solis

venda, cum summi Magistratus se passuros negarent ut is distraheret domestica bona, quae non avaritiae, sed beneficentiae instrumenta ei semper fuerunt. Incerti & fallaces exitus mercaturae facile ei persuaserunt fidendum maxime agriculturae , quae utilitate Sueque incertas neque precarias parere solet, quam 'que Principe viro magis dignam esse arbitratus est.

128쪽

Mκ ordiri ci UiTA ii 7 Itaque cum fundos amplissimos haberet in agris Floren tino, Pistoriensi, Volaterrano ac Pisano, ita colendos putavit, ut stumas ex iis uberrimos perciperet. Agnani certe paludem, si diutius vixisset, omnino exsiccasset, cujus in colle cum domus esset satis ampla, effecit ut haec quoque hortorum amoenitatem suppeditaret. Quod nihil commodius existimabat hoc Tyrrheni litoris sinu, eo venire solebat extremis temporibus seriarum esurialium ad recreandum animum solitudine m 7 . In Cajano aedest a fundamentis excit vit , quae magnificentia regias aequarent. Ibi saepe v natione aet praesertim aucupio se oblectabat, quod natura & arte esset locus hujusmodi oblectamento id neus . Hos paeis fructus esse dicebat, qui quantum haberent voluptatis, carendo magis quam fruendo intelligebat. Raro enim in tanta rerum publicarum mole otiabatur, & ii ipsi , quos ex harum administratione ferebat fructus, aliqua semper acerbitate permixti erant.

Quis unquam erederet tanto Viro, in cujus capite non

Etruriae solum, sed universae etiam Italiae salus &tranquillitas posita videbatur, qiiosdam extitime crudeliter adeo inimicos, ut de illo interficiendo iterum coniuraverint p Fuere hi Joi Baptista Frescobaldius, Amoretius, Guidonis Baldovinciti filius ex concubina genitus , Antonius atque Franciscus Balduccii, qui patrandae caedi destinarunt Templum, quod Carmosi dicitur. Frescobaldius quidem principio Laurentium. Diuitigoo by Corale

129쪽

ai 8 LAURENTI 3 MEnicis veneno necare deliberaverat, stimulantibus Nerio , Aciciajolio aliisque, qui Romae degebant, exulibus Florentinis , & Riario Comite, cum quibus consilia sis coram communicaverat. Sed occultis insidiis, ad quas declinandas multam diligentiam adhibebat Laurentius, aperiam vim praeserre placuit, magna sitis adjutoribus large essi seque promittens Frescobaldius, si animum gessissent virilem. Verum cum rem in solemnem AEscensionis diem distulissent, quae ii mente scelerata &nefaria parabant per amicos Laurentii facile detecta

fuerunt. Itaque comprehensi omnes praeter unum

Franciscum Balduccium, praesenti morte poenas Rebpublicae tanti iacinoris pependerunt sit 8). Nemo vero fuit, qui non maxime admiraretur potuisse Frescinhaldium tantam in insaniam incidere, qui summis a Laurentio antea ornatus fuerat beneficiis, quique, dum Byzantii res Florentinorum maritimas procurabat Comsulem dicimus) egerat diligenter, ut Bandinius in p. testate Reipublicae esset. Sed rerum novarum cupiditas obcaecavit hominem, cui non minor audacia erat quam vanitas, Omnes vero stimulavit magnitudo aeris

alieni atque inopia rei familiaris. Nam in liberis civitatibus plerumque u , quibus opes nullae sunt, binnis invident, malos extollunt, vetera odere , nova exoptant, odio sitarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur , quoniam

egestas facile habetur sine damno. Quae respiciens Diuili od by Cooste

130쪽

MAGNi Fic I VITA ris Laurentius circum se praesidia amicorum atque clientum occulte habebat , dolens eam esse conditionem

administrantis Rempublicam, ut ejus vita omnibus fortunae telis semper proposita sit. Sed ejus inimici detorquebant in crimen quidquid ipse gerebat ad c, vendas insidias, quasi in ejus domo essent excubiae, arma , ac cetera aulae Ity ; at aequiores homines introspicientes ejus ingenium & mores, detestari hujusmodi voces e hortarique Laurentium, ut securitatem aediligentiam sibi & Reipublicae praestare pergeret. R bus urbanis per illum compositis, ea assidue cogit re , monere, niti, quibus res Italiae starent, atque ut illius verbis utar, examine aequo penderent. Nam Veneti praesertim terra marique potentes tantum amdaciae sumpserant, ut de dilatando imperio nunquam conquiescerent, sic ut quo magis illorum opes augeremtur, reliqui Italiae populi atque Reges suas imminui trahique in discrimen arbitrarentur. Eo tum spectabant ut Ferrariae Ducatu potirentur, cui rei oppo tunissimum fore existimabant ictum cum Pontifice si premo illius domiso Aedus, quod ut magis magisque confirmarent, nullo non honore Riarium Combrem a d se venientem exceperunt si ao), & vel ipsis Patriciorum iuribus civitateque donarunt. Hanc amrem praetexuerunt caussam arma sumendi, quod sale a Venetis importato' Hercules Dux uti recusaret ea in regione, quae a Rhodigio' oppido intra Padum a Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION