Laurentii Medicis Magnifici vita auctore Angelo Fabronio ..

발행: 1784년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ctoriis uti nescirent, Neapolitani trium mensium i ductas Florentinis obtulerunt, quae libentissimis animis factae suerunt. Ut sunt autem Florentini ad judicandi maledicendique licentiam liberi, tota urbe Ci culari ac dolere, exinanitum publicum aerarium, gravissimis tributis oppressam civitatcm, solutionibus impeditis, fidem & mercaturam concidisse, civium sanguis nem saevissime emisum, se proditos a foederatis, seque idcirco duriore fortuna premi, quod ab hominibus comsilii expertibus & dominationis cupidis res publicae administrarentur. Quonam haec nisi ad perniciem Laurentii λ Nonnulli etiam eo audaciae processere, ut ei

objecerint, se iam nimis diuturno bello setas esse,& mirari quod de illo potius renovando, quam de

pace concilianda cogitaretur. Hae res maxime sollicitum Laurentium habebant, cumque spes nulla ostenderetur in posterum fore melius a V enctis, & languidiores facii esse viderentur, qui res Mediolanensium regebant propter civiles discordias Sc aerarii angustias ad bellum persequendiri sio ), novam tentare fortunam novosque experiri amicos constituit. Non desperabat Laurentius aut Sixto aut Ferdinando Regi posse Florentinos redonestiari, qua de re communicatis comsiliis cum priuentioribus ,. accidit ut ancipiti disputatione distraherentur in deliberando animi. Non dubitabat is quidem utiliorem ,. tutiorem diuturnioremquci micitiam sete cum Ferdinando, sed ne odici in Pol Disiligod by Coos

112쪽

tificem se in sententia dicenda moveri quis suspicare

tur, tot argumentis tum eX moribus utriusque, tum ex natura imperiorum & sorte imperantium , tum ex

malis artibus Hieronymi Comitis, qui nihil non moliebatur ad inflammandum odium Pontificis in Laurentium si os , ilIam confirmavit, ut judicatum fuerit aut instabili fortunae, aut certae calamitati illos obviam ire, qui cum Romanis Pontificibus amicitiam

conjungerent, Perfugiumque in eorum auxiliis quaererent . Raque unum Ferdinandum omnium animi spectare coeperunt; neque minus respiciebant Laurentium, quem unum sere idoneum existimabant ad se-rungendum illum a Pontificis societate, quocum non

foederis solum religione, sed Voluntate etiam & studio conjunctus habebatur. Sed quam periculosum eranei se tradere, a quo hostiliter petebatur, & ab eo salutem petere , a quo ruina impendebati Verum quod illum ast omnia summum atque cxcellens ingenium armabat, A quod ei erat persuasum hoc sibi unum pene desperatissimum superesse perfugium, quo labenti atque inclinatae Reipublicae succurreret, non dubitavit in periculum capitis atque in vitae discrimen pro illa se inferre. Rebus igitur publicis fidei ac prudentiae Tho mae Soderinii, qui summum tum gerebat Magistratum, & qui in tam maledica civitate nullum unquam locum sermoni obtrectatorum dederat, commen-, lidatis , Kalend. Decembribus an. mcccLxxix. urbe dis i li

113쪽

ior LAURENTII ME DI cis

il scedit, cum omnes sere ejus discessus caussam ignora

ti rent. Dum Pisis commoraretur per speciem consulen- di hujus civitatis rebus, litteras a Decemviris accepit, quibus Legatus creabatur ad pacem deprecandam, ad inducias paciscendas , ad bellum denuntiandum , ad omne id demum peragendum, quod Reipublicae interesse existimasset sto 6). Qv mquam saepe a Senatu munificentissimis decretis Laurentius honestatus fuerit, nullum tamen honorificentius fuit illo, quo non alicujus negotii, sed universae Reipublicae cura atque salus ei commissa esse videbatur. Conscensa triremi, Neapolim feliciter navigavit, isque cum secundissime cursum teneret temporibus hibernis , videtisne, inquit suis ,

qui de Regis fide deque se ipsis desperare videbantur,

ut eaelum coeptis arridet f adeste igitur animis timorem omittite . Advenienti Rex obviam misit triremes suas, qui singularis honos non modo Neapolitanorum occupavit animos, sed suspicionem etiam movit Venetis aliisque, quasi antea ad communem defensionem inimicoruinque ruinam Rex ipse & Laurentius consentissent. Ferunt, cum e navi egrederetur, cupide & curiose ad cum accurrisse omnem multitudinem , & ex omnibus quoque Regni partibus multos Neapolim advenisse noscendi caussit Heroem, qui a quabilitatem privati hominis praestantia virtutis, dignitatis ac fortunae suae non modo transgrcssus fuerat, sed etiam par evaserat summis Regibus. Plenae erant viae,

114쪽

per quas transibat, spectantium, non secus ac si ad agendum triumphum, minime vero ad pacem deprecandam venisset. Rex ei jussit occurrere Fridericum filium & Ferdinandum nepotem , aliosque plures e primariis familiis, qui Regi ipsi renuntiarunt, se vidisse hominem, qui secum faciem auctoritatemque Reipublicae afferre videbatur. Id enim cordi ei maxime

erat, ut timorem occultaret, & affictam ac pene prostratam patriae suae fortunam dissimularet. Cum vero ad colloquium congressumque Regis pervenisset, quoniam usus rerum multarum docuerat eum, ut quibus rebus animi hominum moverentur, quod est et quentiae maximum, teneret, in hanc sententiam differuisse dicitur. N hil unquam vidi laetius isa urbe vestra, in qua quo magis potevtes, divites, fortunati atque nobiles estis, eo magis vos aequo animo aequa noscere oportet. Minime nunc commemorabo quae antea uos circumvali

verint mala, unde emergere vix posse videbamur. Nihia est enim , quod malim, quam oblivisci iniurias eorum , quos neque fides , neque jus urandum , neque ulla m-- fericordia uuquam revocavit ab indignissimis patrandis sceleribus. Nam iuvat eosdem tu omi fortuna gerere

auimos, sic ut uec secundae res eos extollant, nec adversae minuavi. Neque immorabor in tuis extollendis

laudibus , quod sciam quidquam ita maguisice nunquam dici posse , quia id virtus atque fortuna superet tua.

Verumenimvero hanc rem me praecipuam habere arbi-

115쪽

3o LAURENT Ii MEDic Istror, ut te commoveam contra communes hostes, qui de meo, deque Reipublicae Florentinae atque adeo detin ersiae Italiae exitio cogitant. inserisonem esse per Aculosam video. sed potius periclitari volui, se possem mea

praesentia te ad communes utimates allicere atque emcitare , quam nimis cautus videri. Satis jam gloriae vixi, or vel ipsa inimicorum meorum persidia glorian-dtim mihi videtur, quod omnem rem publicam tu meo capite discrimen habituram esse iudicarunt, quodque ni me e medio sustulissent, obtinere se non posse putarum licentiam cupiditatum suarum . Quod quidem quam Gtruriae non modo, sed Neapolitano Regno unive De Italiae periculinum si, nemo es qui non intellia gat. Una es augendae potentiae hominibus via proposta, quae semper latissime patuit, ut ex aliorum ruina cy casu sibi Delo gradu ad altiora evehantur. M. sis Venetorum ambitiosis spiritus, qui aut uperta vi, aut occultir in diis dolis omnia posthabere videmtur , dummodo augeant imperium, Θ s fieri plis

totius Italiae dominatione potiantur. Hi quidem nia m Is cupiuut, quam ut vel discordiis findatur Respublica nostra , aut sumptibus iacturis exhauriatur, auxalterius dominationi ita subiiciatur, ut nutum amplius allatura sit impedimentum suis e frenatis cupiditatibus. At nemini sane dubium quin eorum nimium audia ρο-

tentia Neapolitano praesertim regno si futura fatalis , cum jam jam sisserum mare suis clossibus ita infestum habeant Diuili do by Cooste

116쪽

MAGNI Fict VrTA' ros habeant, ut Apuliae littoribus ac portubus, non secus atque iis, qui illorum parent imperio, superbe atque impune utantur. 23is vero es qui Romam Pontificis in Deru ambitionem' atque avaritiam religimis iamiam tam integumeutis non cernat, minimeque doleat eum, qui se Christiani orbis dominum dici vult, Suorum cup dis tum esse servum P abis non commovetur videns Riarii Comitis tantam esse libidinem, ut eum hanc capere ac δε- stinere, non possint Provinciae Romanae ditiones, tamquam aliqua ealamitosa tempestas, ae pestis ad . Etruriam pervaseris p Hune sutabit quispiam, cum . Etruoris Iotitus erit, ficus temperaturum y Communis es caussa, mihi credite, commune periculum; communi sudio talis improbitas, tanquam incendium aliquod, resim menda est. ISae unquam utilitas vobis proponi potes ex gratia amicitia Romanorum Pontificum y sui cum omnia referant ad consanguineorum ambitionem, al, quid semper novari volunt, spe ducissi turbulentis temporibus facilius se posse honori velificari familiae . Pra 'ter quam quod insima dubia esse solent sub dia

Pontificum, quod paucos igna s alant milites, cibusque careant ; quod eorum publicum aerarium vix domesticorum cupiditatibus sussciat; quodque. in . plura ct contraria sudia disrahantur homines plerumque a

late issimi, qui De obscura semper pendent, quibusque

mos esse flet contrarium decernere ac paulis ante δε-

eclyres sui decreverant: Non profecto vobis aliunde

117쪽

exempla 'sumeisda sunt, quam parum confidendum sit Romanis Pontificibus , quam ex donio vestra atque ex bis ipsis , qui re i initio intestim m. , domeficum periculosum bellum a proceribus vobis inlatum doluistis, non minus illud excitante atque alente Ioanne Andegavensi, quam Callisto Romam Pontifice , quammis ad tantam dimitatem Alfonsi optimi ct sapientissimi Re- commendatione atque opibus fuisset evectus . . Fortuna Pontificum ab inconstantia di temeritate sejungi, haud fosse videtur, quod cum diu se vivere pse Mesperent ., ac facile sibi persuadeant propter religionem fac rumo' propter amplitudinem sacerdotii. R. tutos fore ab ho-sium usurpationibus , ita invadunt in fortunas alterius, quasi homines soluti metu promptioresque ad quidlibet

audendum , mutandaque consilia ad omnes vomorum temporum essus. Quamobrem, per Deum immortalem , coia gite vos , deserite eum, a quo, nisi prospicitis , brevi tempore deseremisi ; conspirate nobiscum , consentite cum bonis , communem Italiae fortunam communi studio atque amore defendite. Nullum exteruum periculum erit, muRex, που gens ulla , non natio pertimescenda , si soci tate inter nos con inmi erimus p verum si dissociati animi erunt, 'ror Barbarorum imminebit fortunis omnium,

o falsus utinam vates incendia, caedes, direptionem atque vastationem Neapolitano praesertim regno propter locorum ostportunitatem ct incolarum diuitias

illi importabunt. Tuum es litur , Uorem usime Rex,

118쪽

-sulere sempo incolumitati visae ct fremnis tuis, ct ita recipere in amicitiam fidem tuam non modo Horentinorum Rempublieam, sed etiam Ita hiam universim, ut omnes intelligant per te illas famas θ' incolumes fore. Hujus Rex animi magnitudinem, prudentiam atque ingenium admiratus, cupiensque t lem virum sibi conciliare , honorificentissimis verbis plenisque spei nae ab se dimisit. Sed quamvis Rex ad exequendum Laurentii consilium inclinaret, obstabant tamen obligata Romano Pontifici fides, incl- tamenta ipsius Pontificis o 7 , ceterorumque, apud

quos magno erat odio Laurentius ipse, propria utilitas , quod multa oppida Florentinorum in potestatem venerant Calabriae Ducis, ac natura paullo asperior, ob quam raro veteres inimicitias deponebat; denique memoria praeceptorum Alfonsi patris, qui moriens monuerat colendam omni studio Romanorum Pontificum amicitiam, quod ad Regni conservationem praecipue spectare censebat. Vicit tandem in acerrima comtentione animi madium quoddam gloriae s addunt

alii metus exterorum hostium ) cui se servire non pos- se melius arbitratus est, quam si amicitia conjungeretur cum Laurentio, in quo majora Omnia re, quam fama se novisse dicebat, illud ex Claudiano usurpans . vicit praesentia famam io 8 . Dum vero Laurentius Neapoli commoraretur, omni virtutum genere, sed praesertim comitate, liberalitate ac munificentia O-

119쪽

mnium sibi animos conciliare satagebat. ornabat &apparabat pene quotidiana convivia magnifice & splendide, magnum alebat comitatum, in largitionibus erat effusus , & in collocandis puellis , quae ex Calabria& Apulia quotidie sere ad eum concurrebant, nullum pecuniae modum servare videbatur. Omnino ita familiae & Reipublicae dignitatem & decus sustin hat, ut in eum omnium conjecti essent oculi damnantium iniquitatem fortunae , quod adeo multis

deoque variis tantum. Virum antea vexavisset tormentis .' Sed qui interdiu amplissimis honoribus laetus videbatur, noctu in lamentis luctuque jacebat suam & Reipublicae vicem reminiseens. Accusabatur enim a nonnullis, ut Themistocles, quod ad Regem inimicum venisset patriae opprimendae caussa, quodque id potius intueretur, quod ad suam magis , gloriam utilitatemque, quam ad salutem Reipublicae spectaret; intelligebat nihil non moliri Pontificem, ut perpetuis

saltem tenebris Vinculisque mandaretur ; nuntiabatur etiam . ei magis magisque ad interitum ruere res Florrentinorum, amisso oppidanorum praesertim perfidia exeunte Decembri Sergiano,. aliisque oppidis, nihilque non conantibus turbulentis & malis civibus, ut in discordia animorum res novarentur. lo 93, ac demum Calabriae Ducem induciarum fidem violasse, quod in primis dolebat, perinde quasi certissimum i dictum esset implacabilis Neapolitanorum odii in Flo-

120쪽

MAGNi Fici Vi TA ' iis rentinos. Ipse interim superos omnes prccabatur, ut si non gloria, saltem aerumna sua Rempublicam servarent; nec minus potentiorum auxilium implorabat, maximeque benevolum sibi fecit Diomedem Carassam Malalonae Comitem, cujus consilium & auctoritas multum apud Regem valebat . Ubi vero hic aperuit se non delaturum Reipublicae, & cum ea stabile foedus se facturum , quod ad ceteros Italiae Principes in officio continendos Valeret, non unius diei gratulati nem, sed aeternitatem immortalitatemque se consecutum Risse Laurentius arbitrabatur. Qua re Florentiam nuntiata, plena fuerunt omnia laetitia atque congratulatione , & Vci ipsi Laurentii inimici, soliti evem tibus non prudentia res metiri, haud satiari posse ubdebantur in ejus virtute ac constantia laudanda , quod tantam rem consecisset non alio nisi sui ipsius periculo; consiliumque ejus ut divinum a eunetis non probabatur modo, sed etiam in caesum efferebatur . Pacis vero conditiones suerunt , quanquam duriora non peteret modo, sed etiam victoris instar exigeret Calabriae Dux, ut is, qui alterutri bellum inferret, communis hostis haberetur οῦ ut praeteritarum rerum

veniam Florentini a Pontifice peterent; ut delicti gratia fieret iis, qui in arce Volaterram propter Pactianam conjurationem detinebantur; ut liberum esset Regi reddere Florentinis oppida, quae belli tempore iis adempta suerant, aut in potestate illa retinere; &Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION