Laurentii Medicis Magnifici vita auctore Angelo Fabronio ..

발행: 1784년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

6o LAURENTII ME Dic sdo sermone ac disputatione, sed conspectu ipso atque congressione. Dederat is quidem secreto in bello T, sernati auxilia Nicolao Vitellio, & quod ageretur salus sociorum & amicorum, & quod periculum erat, ne si Pontifex Tiferno potiretur, victricia arma ad occupandum vicinum Florentinorum oppidum Burgi S. Sepulchri converteret 683. Idem grandem pecuniam crediderat Astorri Mansredio , quod metuebat ne ille suis bonis Faventinaque ditione ob aes alienum a Pontifice privaretur. De adjiciendo Foro Cornelio

Florentinorum imperio, postquam an. MCCCCLXXI. a G2leatio Maria Ssortia ipsum Tadaeo Mansredio ereptum fuerat, magnopere laboraverat 69): fama erat in Perusinis motibus Car0lo Montonio Braceii filio patriae dominationi inhianti ipsum favisse o imterdum etiam insolenter gloriari videbatur, quod plus apud se posset Florentini populi utilitas, quam Pomtificis Romani auctoritas: ad haec Sixtus bonum publicum simulans pro suorum potentia certabat, atque magna spe tenebatur, si res in Florentina Republica, amotis Mediceis, novarentur, facile se illius ditione Ferdinandi Neapolitanorum Regis favore, quem obnoxium fidumque sibi fecerat, potiturum ri . Itaque Ioanni Baptistae e Monte Sicco, qui est pagus Aprutianae provinciae, negotium dat, ut copias paret, quae in Aemilia & Umbria commorentur, ad omnem conjuratorum voluntatem exequendam paratae . Ex eo Dissilired by Corale

72쪽

MAGNi vici UiTA 6 itempore ira & metu anxius Franciscus Pactius moliri , parare, atque ea modo in animo habere, quibus Medicet fratres per dolum interficerentur. Florentiam venit confirmandi suorum animos caussa, neque multo post Romam rediit iterum auxilia a Pontifice imploraturus . Post id maturandam rem existimavit; reversusque Florentiam, quo etiam advenerat Salviatus Archiepiscopus, conjuratos, cum quibus singulis multa saepe egerat, universos convocat in suburbanam

Jacobi Pachii villam , quam Monrughium appellant. Eo convenere praeter Archiepiscopum & Iacobum ipsum bini Jacobi Salviati, quorum alter Archiepiscopo frater erat, alter patruelis, quibusque quieta mo-vere magna merces videbatur , Bernardus Bandinius& Napoleo Frangesius Geminianensis, homines summae audaciae, egentes, factiosi ac omni probro comperti, Iacobus Poggius, qui in gratiam & savorem

Pactiorum venerat non doctrina, qua excultus a patre

litteratissimo fuerat, sed levitate animi ac libidine permiscendi omnia, omnibusque malodicendi, qui cupiditatibus suis obsistere posse videbantur, Antonius Maskjus Volaterranus Apostolicus scriptor, quem ad perturbandam Rempublicam non tam inopia ac mali mores stimulabant, quam odium in Laurentium ob memoriam calamitatum, quas ille patriae suae intulerat,

Stephanus Sacerdos a) Iacobo Paetio ab epistolis, Deo 'hominibusque infestus, quod in eo nihil fuerit unquam

73쪽

6a. LAURENTII ME DI cis

castum ac religiosum, & Ioannes Baptista e Monte Sicco . qui specie agitandi consilia cum Laurentis Pontificis nomine de rebus Aemiliae aliisque publicis,

in Etruria consederat. Erat is magni vir ingenti atque consilii, & cum valeret quoque scientia rei militaris, ei maxime confidere videbatur Riarius Comes . Is captus adeo fuisse dicitur humanitate & munificentia Laurentii, ut ferme abjecerit propositum favendi co juratorum inceptis. Fuere alii paullo occultius indignissimi consilii participes, quibus Mediceorum Pintentia aut formidolosa aut odiosa erat, quibusque P, mi persuaserant, si conjuratio valuisset, gratiam, honores atque divitias apud illos fore. Quod nimis diu

agitatum, pharibusque compertum erat, facile ad Mediceorum aures pervenisset, nisi suae illi nimium fortunae confidissent. Interea .tempus advenit patrando sceleri destinatum. Opportuna occasio visa est unum in locum congregandi Datres Mediceos adventus Raphaelis Riarii, qui paullo ante, dum Pisis Pontificio

juri operam dabat, quamvis ad omne stiudiorum genus esset ineptissimus, Cardinalis, & Spoletani Ducatus aliovimque locorum Legatus declaratus fuerat; nihil enim inusius erat indulgentia Pontificis in suos. Ille conscius jam perditorum consiliorum cum divertisset ad Jacobi rictii villam, quam supra commemoraVimus, misit hominem, qui nuntiaret Laurentio & J liano velle se in Faesulano illos convenire. Instruitur

74쪽

MΛo Nisic I V ΥΛConvivium eo apparatu, qui deceret homines, qui non

tam probitate & industria, quam divitiis & sumptibus cum majoribus suis certabant. Ad illud tamen minime acccssit Julianus, quod molesta pituita impediretur. Hinc consilium initum transferendi crimen advi. Kal. Majas is tum erat annus MeC LXom. dies

vero Dominicus ante Ascensionem Christi) quo die Cardinalis se in urbe iterum apud Laurentium pransurum significavit. Nihil doli suspicans Laurentius, idem se velle respondit quod placuisset Cardinali, ac

jubet tabulas, toreumata, gemmas, magnum caelati argenti pondus ceteraque hujusmodi, quibus mirum in modum abundabat, exponi, quae aedes suas splendi diores, & convivium magnificentius facerent. Summo mane audiunt conjurati Iulianum . minime adfuturum conviviis, quod minus belle se haberet; accessurum tamen ad templum majus, quod a S. Re parata nomen habet, cum fratre tum pietatis ergamum , tum honoris caussa erga Cardinalem . De eonficiendo ergo negotio ita deliberant; tempus sacri solemnis opperiendum; initium caedis faciendum, eum Eucharistia attolleretur, vel ut alii tradunt , cumstangeretur, Vel absumeretur 733; ut Franciscus Pactius A Be nardua Bandinius manus Iuliano injiciant, An tonius Mineius & Stephanus Sacerdos gladiis adoriantur' Laurentium, detrectante impium onus Montesicco, qui a se, minime' obtinere Posse affirmabat, ut

75쪽

6 ' LAURENTII ME Dicis facinus hujusmodi eum re divina coniungeret; Salviatias Archiepiscopus interea cum suis & cum Pog-gio aedes summi Magistratus sedem occuparet, Iam

coepta erant sacra, concinente Sacerdotum choro ,

& Cardinali in sumettum de more subducto, cum

Pactius & Bandinius animadvertunt minime cum Laurentio advenisse Julianum Quapropter 'convolant ad Mediccas aedes, ut cunctanti stimulos addant tandem prodeuntem honoris caussa medium comitantur, insertis juvenili more subter humeros bracchiis, noscendi caussa num lorica tegeretur, inlatisque sermonibus ad hilaritatem voluptatemque factis, ut minus attentum ad insidias redderent . Ubi tempus incipiendae caedis, uti conjuratos imper convenerat, advenit, incredibili celeritate Bandinius pectus Juliani brevi gladio transverberat , quo acccpto Vulnere, ipse fugere conatur, sed cum se sustinere non posset, paucos post gretas in te ram decidit. Adfuit tum Franciscus Pactius, qui

scelus anhelans rabidi leonis instar tot vulneribus Julianum consecit, ut veI in mortuum saevierit, serique ipsum graviter in crure vulneraverit. Non a que seliciter res processit iis, qui adorti sunt Lauinrentium, vel quod animo defecerint, vel quod ille fortius audaciusque restiterit. Nam ut se peti vidit , humeralem amictum exuit, laevoque advolvit brachio , ut eo tanquam scuto tegeretur; dextriim Vero

gladio

76쪽

MAGNi Fici Vi TA 6s gladio armaVit, ut vim vi repelIeret. Τantam animi constantiam fortitudinemque prae se tulit, ut sicarii

perturbati animo aufugerint . Luculentam tamen in occipite plagam accepit, dum se se expedire convtur , & vulneratur etiam unus ex duobus, quibus utebatur, pedissequis, qui in eo tuendo magnam virtutem praestiterunt. Personabat adeo templum fremitu, clamore & gemitibus, ut corruere Videretur; qui eo convenerant alii aliam in partem perterriti serebantur; Cardinalis aegre a Sacerdotibus, cum ad aram confugisset, in tuto ponitur; Laurentius, hortantibus opemque serentibus amicis , novum in sacrarium se se recepit. Laetus Bandinius interim Juliani ad Laurentium' contendit. Retardat eum mors,

quam intulit Francisco Norio viro magnae fidei

ac prudentiae, quem praesertim adhibebant Medicet ad mercaturas faciendas. Ubi vero animadversum poriculum , quod Laurentio a Bandinio imminebat, D lieneae sacrariMores occluduntur. Hae brevi stipantur juvenum armatorum manu , qui se amicos &necessarios esse clamabant; nihil de coniuratis timet

dum , si iis, priusquam vires cogerent, resisteretur pquapropter erumperet statim Laurentius, & suae suorumque saluti dignitatique consuleret . Trepidatum primo; mox e superiori senestra cogniti cum suissent, fores aperiuntur. Placuit iis per compendia

Laurent in domum deducere, ne in Iuliani cadaver

77쪽

66 Laua EN Tri ME Dicis foedatum sanguine & vulneribus incideret, de quo cum continenter sciscitaretur, num salvus esset, ex ipso amicorum silentio, quod evenerat, divinavit. Salviatus, qui ad Curiam cum hominibus armatis vinnerat , inter quos Perusini quidam erant patria e pulsi, quibus, cum mala abunde omnia essent, neque res, neque spes bona ulla, magnopere confidebat , nuntiat Vexillifero Justitiae sis tum erat Caesar P truccius, de quo supra mentionem fecimus, vir Laurentio a inicissimus, quem ex humili loco ad summam dignitatem perduxerat ) velle se cum eo, remotis arbitris, de rebus gravissimis Pontificis nomine colloqui. Prandebat sorte Petruccius cum Decurionibus suis s), ut moris erat festo die; & quamvis miraretur importunum hominis adventum, quod ea hora negotiis agendis aliena prorsus atque inepta videretur, surgit tamen e mensa, & Archiepiscopum in conclave deducit Coepto colloquio, non adeo sibi constabat Archiepiscopus, quin si lexa male

cohaerentia verba proferret, huc illuc volvebat oc los , & vultu ipso non tam magni eventuς expectationem, quam consilium interimendi Vexilliseri ostentabat; quapropter Petruccius, ut erat animo &dexteritate summa, soras se proripit, Poggium, quem in summis scalis ostendit, arreptum crinibus in s Ium deturbat; subIataque voce, apparitores ceterosque Curiae administros advocat. Hi, cum accurrillent, Diuit tred by GOrale

78쪽

ei M, A G N Fit c t. V I T A. 6 Arethiepiscopum corripiunt, qui frustra Perusinoriimaliorumque conjuratorum subsidium expectavit. Nam ii ingressi majoris cubiculum Scribae, ex co prodire minime potuerunt, quod fores vel levissime impulsae se se ultro occluderent 76 . Cum irrupissent postea alii armati in Curiam, diversi Archiepiscopum quaerere, alios occursantes adoriri, scrutari loca abdita, occlusa effringere, strepitu & tumultu omnia miscere. Arrepto e culina veru nam nullum aliud telum tum praelio crat) Uexilliser fores summae turris, ad quam. Cum Decurionibus confugerat, sortiter defendit. Lictores interea armatorum multos Comprehendunt , ac separatos in Vincula conjiciunt. Iacobus Pactius, ubi in tuto ella Laurentium audivit , ira , m tu & conscientia sceleris perculsus in terram decidit; mox recuperato animo, Cum omnem spem salutis in .virtute positam esse intelligeret, recta ad serum contendit, populum ad arma convocat, omnesque invitat , ut in ea libertate, quam a majoribus acce--Perant, Permanere , quam Mediceorum servitutem perserre mallent. Cum omnia contra spem opinionemque accidere doleret, ipseque Iapidibus peteret ar, omnique convicio oneraretur, domum se se recepit, quo etiam Franciscus, gravibus acceptis vulneribus, repente confugerat. Omnis interea juventus, omnes

. etiam graVioris aetatis, in quibus aliquid consilii &. dignitatis. erat, ad Curiam venere, ad supplicium I a

79쪽

LAURENTir MED Icts fagitantes impios homines, qui patriae, libertati, parentibus atque aris ruinam paravero. Per asini, essractis foribus, trucidantur ; Franciscus Pactius per vim e domo patrui nudus eductus ad laqueum rapitur pene semivivus; non enim .facile aut pronum erat iure tem populum continere. Nullum tamen ex eo exprimi

verbum potuit, & paullulum etiam spirans, ferociam animi & vecordiam , quam habuerat vivus, in vultu retinebat. Eadem poena afficitur Pisanus Praesul, sed longiori laqueo e fenestra Curiae suspenditur, sic ut lanians dentibus dictit pectus expirasse videretur . Eamdem fortunam subiere Pregius & Salviatis &iqui eos secuti fuerant armati plerique e fenestris pra cipitantur. Nullus modus esse videbatur populi su- . rori, quem Vel in ipsa cadavera exercebat. Dignum quoque moribus factisque suis exitum vitae invenit - Jacobus Pactius, qui unam, ut in miseris rebus , - spem reliquam salutis esse arbitratus, iter Aemiliae Cum armatorum manu arripuit; sed biduo post eo in

loco, cui Falteronae nomen, a monticolis captus, ad quos coniurationis rumor pervenerat, traditur sum- mo Magistratui. Vindices rerum capitalium laqueo ei gulam fregere, Postquam omnia conjuratorum nomina aperuit; tumulatumque semel atque iterum, ad. S. Crucis primum, mox in pomerio, totidem vicibus surens populus e tumulo eruit; & postquam diu per urbem cadaver odore foedum raptum

80쪽

in Arnum deiicitur, qui per illos dies magnis plu

viis intumuerat. Ita ille patricius ex gente clarissi- ma, gravis aetate nam LXX. annum agebat qui mnes superaverat divitiis, qui in Republica facile pri- mas tenere potuisset, quique ob multa & insignia m trita jamdiu equestri ordine decoratus fuerat, vel honore caruit sepulturae, ejusque mortis dedecus imp steros redundavit. Eodem modo , sumptum supplicium est de aliis Pactiis, alii in vincula Volaterris

contrusi, unusque Gulielmus, impetrante uxore, quam

sororem Laurentio fuisse diximus, in villam releg tur . Laurentii percussores, qui triduo delituerant apud Benedictinos Monachos, omni diligentia perquirumtur, inventi praecisis ad contumeliam auribus & n se, & , omnibus probris maledictisque vexati quem enim non commovisset criminis memoria p) jugulantur. Vix vero populus religione retineri potuit, quin ip sin Monachos seoviret, quod parricidis asylum praebum rint. Montesiccus in ipsa 'fuga comprehensus, pomquam omnia uti gesta erant, & non solum consilii, sed etiam dicta Pontificis , & ' Comitis Hieronymi 'de tota coniuratione aperuisset, reste suspenditur. Id gravissime tulit Hieronymus Comes, & qui iam ante inimico in Laurentium animo fuit, multo gravius hoc dolore exarsit. Mena, quam sequi oportebat, Bandinium diu morata est nam cum illi fugienti

fortuna . favisset , Byzantiu- usque. pervenit. Sed qui

SEARCH

MENU NAVIGATION