Laurentii Medicis Magnifici vita auctore Angelo Fabronio ..

발행: 1784년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

mnem & Ferrariam late patet, quodque a Reipublica missum Magistratum ad jus cadem in regione dicendum Prodomisium appellabant) ab exercendo munere impediret , contra id . quod pacto & promita constitutum fuerat. Florentini, Ferdinandus Rex, cui He cules gener erat, & Ludovicus Ssortia, qui tum, ut diximus, Insubribus Galeatii nomine imperabat, minime deserendum Herculem Ducem putarunt multis quidem de caussis, sed illa praesertim, quod animo

praevidebant ac praesentiebant Venetos non una victoria

fore contentos. Itaque Laurentius apparare omnes res,

quae essent necessariae ad bellum administrandum, &quod verebatur, ne nimium pertinaciter offensus Pontifici videretur, certus esse voluit ei in animo esse ambitiosis Venetorum coeptis favere. Qua re cognita, Neapolitani hostilem in modum Romanum agrum Vexabant, dum Florentini interea Tisernum premebant,

quo capto, in Nicolai Vitellii dominatione, qua paullo ante Sixti injuria fuerat spoliatus, illud esse volucrunt. Quoniam in his asperitatibus rerum deduci posse Pontificem a fide Venetis data sperabant, ubi

armis se nihil proficere intellexerunt, oecumenicum Concilium, quod & optare Caesarem fama erat, denun-sti re coeperunt. Ea de caussa Laurentius Basleam misit Baccium Ugolinium hominem fidelissima gratia si- , bi conjiinclum , qui quod nihil omiserit diligentiae ad

i exequendum munus & negotium suum siri ὶ, eo majorem

132쪽

majorem suspicionem & metum attulit Pontificiis. Tum cessit Sixti animus, & Caesaris Legatis, qui per illa tempora Romae aderant , suam auehoritatem interponentibus, quinquennii foedus cum Florentinis, Ne, politanis , Mediolanensibus aliisque sancivit si ar) . Non propterea discedendum ab armis Veneti putarunt , cumque Ficarolum cepissent, ac Padum tramsissent, ipsam Ferrariae urbem omni vi urgebant . Pertimescebat quoque sibi Constantius S rtia Pisauri Dominus, quem & pecunia juvit, & cum tota illius familia hospitio invitavit Laurentius, cujus consilia si secutus suisset, sortunae suae non illum postea poenituisset ia 3 . Quae vero faciebat Laurentius ad motus conatusque Venetorum prohibendos, fiducia maxime faciebat Friderici Urbini Ducis, cui copiarum. quas alebat Florentina Respublica, imperium dederat. Videbatur strenuissimus ille suae aetatis imperatorum maxime tribuere militibus, quos Mansredii ceterique, qui in Amonis valle dominabantur, contrahebant si a ), cum mirari satis fortasse non pos Iut rei militaris scientiam, quae tum praestare ceteris omnibus ob continuas Principum discordias putabatur, deesse plerumque Florentinis . At res erat maximi momenti de omni Italicarum rerum statu, communicatis ςonsiliis, considerare. Convenere itaque Cremonae Ludovicus Ssortia,

Hieronymus Riarius, Alsonius Calabriae Dux si as),& si qui praeterea iis temporibus magni nominis in

133쪽

alia erant, & militiae gloriae clari, consiliendi caussa de ratione belli gerendi, coercendique hostiles V netorum spiritus. In iis quoque fuit Laurentius sir 6

eonsilio & lingua princeps, cujus certe prudentia factum est, ut multa prospere processerint, & Ferrariae Dux non solum armorum metu liberatus fuerit , sed etiam multum sibi timere debuerint Veneti , Bergo- malitum,. Brixianorum & Veronensum agris magna ex parte foederatorum potestati subjectis. Haec felicitas , & summum periculum ac discrimen, in quod adductae erant res venetorum, persuasit his, ut occulte rogarent Ludovicum Ssortiam , ne sineret Neapolitanorum arma longius progredi, quoniam rei pu-hlicae calamitas a sua sejuncta esse non poterat. Nam eum in eo maxime elaboraret , ut rerum Mediolanen sium solus potiretur, prorsus remoto Galeatio, cui Isabellam filiam Calabriae Dux desponderat, facile erat praevidere se aut mortis, aut servitutis in periculum

adductum iri, si ad Neapolitani Regis imperium nobilior Cisalpinae Galliae pars adjuncta fuisset. Tantus

est iniectus homini terror , ut fiustra, reclamantibus ceteris foederatis , Pacem. cum Venetis facere deliberaverit. Ita bellum, quo' nullum ea aetate illustrius ob consilium in providendo , ob indust iam in apparando, ob felicitatem in rebus agendis, & ob utilitatem multorum Italiae Regulorum, quorum fortunas ruere necesse erat, si Ferraria potiti. essent Veneti,, eodem Disi reo by Gorale

134쪽

MAON Fic I VITA 123 ferme temporis momento, quo exortum fuerat, uniu

diisensione sublatum atque sepultum est. Non invite Laurentius pacis conditionibus aures praebuit, quod pacem vel iniquam, dum arma deponercntur, utili

rem esse, quam justissimum bellum existimabat . Ο, . stabat & haec gravissima caussa persequendis inimicitiis , quod lethali morbo ex labore & palustribus quis Fridericus Felirius erat implicitus ia7 , quodque mortem obierat Fridericus Mantuae Marchio, qui patientia incredibili molliebat acres Sc suspicaces animos Calabriae Ducis & Ludovici Ssortiae. Nihilo tamen minus miraberis eam pacem a Venetis impetr tam fuisse, ut non modo nullam propriarum rerum

jamiram fecerint, sed etiam utilitatem haud medi crem ex illa perceperint. Convenit enim, adnitente maxime Ludovico, ut Hercules Dux Rhodiginum agrum, & si quid aliud esset, cujus rei caussa ventum esses ad bellum, Venetis cederet. Quae dum agebantur , Pontifex de recuperando Tiserno magnopere cogitabat. Exardescebat is iracundia & stomacho, quoties audiebat aliquid aut occulte, aut palam fieri a Laurentio, quod ejus in Nicolaum Vitellium studium declararet. Erat profecto e re Florentinorum hisce Regulis severe, quos cum haberent vicinos & fidos, sicilius suas regiones finesque defendere poterant; Praeterquamquod omnis amplificatio Pontificiae ditionis periculoia esse poterat Reipublicae. Nihilo tamen

135쪽

ia 4 LAURENTII ME Drcis minus ea erat conditio temporum, ut Laurentius aperte obsistendum esse consiliis haud judicaret, invita-haturque a suis, propriaeque familiae utilitate si 18 ad pacem & amicitiam inter Pontificem ipsum & Vbtellios conciliandam. Magnam etiam gubernationem

ejus coiisilii ejusque auctoritatis desiderabant res Ariminensium & Pisauriensium, quod extinctis eorum Dominis Ruperio Malalesta & Constantio Ssortia , id moliretur Sixtus, ut horum liberos paterna hereditate spoliaret. Sed vicit prudentia Laurentii cupiditatem Pontificis, & ea tribuit pupillis , horumque viduis matribus, ut in potentia Florentinorum & in beneficiis & amicitia Laurentii maximum suae dominati

nis praesidium se habuisse judicaverint. At dum ipse

gaudebat se unum hominem esse, qui de multorum salute tuenda, prohibendisque eorum conatibus, qui audacius dominari cupiebant , rogaretur, vehementer timebat, ne aeque providus & felix non videretur in recuperandis suae Reipublicae juribus. Quaerenda igitur esse arma putavit, quibus Genuenses dominatu Sergiani pelleret, quoniam nec per Baptistam Frin sum magnas res in patria, faventibus Florentinis . moventem, ut ad auctoritatem pristinam, qua a pintruo spoliatus fuerat si a9ὶ revivisceret, nec per Pa cificatores quidquam obtineri polle intelligebat. Nihil tamen satis illustre, atque ex dignitate Reipublicae Florentinae principio actum est, & qui tum vertebatur Dissiligod by Cooste

136쪽

Laurentio fuit, quod multorum periculis ipse subvenerit, metuque gravissimorum bellorum Italiam liberaverit, quodque sua pacificatoria consilia vel iracundum Sixtum sequi coegerit. Tradunt multi hunc indigne adeo tulisse redditam Italiae pacem, ut ex tristitia mortem Ohierit. Id accidit id. Sextilis, postquam tredecim annos & quinque dies regnasset. Quod ipse in maximis turbinibus ac fluctibus, ob estrenatam maxime cupiditatem augendae familiae divitiis atque sortunis , Christianae Reipublicae navem gubernasset, factum est divina providentia, ut ei successor daretur vir moderato ac miti ingenio, cui nihil tam cordierat, quam summa pax, suinina tranquillitas, quique ad conciliandum sibi omnium amorem & studium natus videbatur i3o . Is fuit Innocentius VIII. patria Genuensis, Graecus origine, cujus pater Arunt Cibo majorum nobilitate & rei militaris gloria clarus , magno in honore suerat apud Alsonsum Aragoenium Neapolitanorum Regem ; ex quo factum est, ut ipse admodum adolescens Amalphitensi sacerdotio,

a quo & nomen traxit, augeretur. Cum, renuntiato

Pontifice Maximo Innocentio, pax, ut diximus , b ne constituta videretur, ipse ex hac fructus uberiores& praestantiores se percipere posse putavit, si benevolentiam Laurentii sibi conciliasset, & crebritate &magnitudine beneficiorum injurias eidem a Decessore Disiligod by Corale

137쪽

sio illatas sarciro curasset , Quapropter non solum usitatum, sed etiam quotidianum erat aliquid ab ipso audire, quod pro Mediceorum omnium dignitate Uuce atque honorifice se facturum prae se serebat stat . Cogebat autem Laurentium tum cura de Reipublicae salute, tum rerum domesticarum madium & Ω- miliae dignitas, ut tantae Pontificis henignitati responderet. Itaque Romam misit Petrum filium cum mandatis, quae tum ad ipsius Pontificis, tum ad universi Cardinalium Collegii, tum ad principum Pinpuli Romani gratiam ineundam mirifice valebant si3a, Ex ipsis vero singularibus honoribus, qui Mediceis habebantur, intelligi poterat quanta rerum commutatio facta esset; & saepe Laurentius declarabat Pontifici se veteres contumelias voluntaria oblivione contrivisse, seque ita a patribus majoribusque didicisse, haud posse melius familiae gloriam decusquς augeri, quam studio & obsequio in Romanos Pontifices. Interea ex. periri voluit Laurentius, num per Pontificem ipsum controversiae, quae Florontinis erant cum Genuensibus Sergiani recuperandi caussa, dirimi possent. Cuius reconciliationis spe adςmpta, liberius atque audacius de bello consilia inire poepit. Nam non solum amissum recuperare, sed & Petram Sanctam, nobile Genuensium oppidum, Florentinorum ditioni adjungere cogitabat, quod cum medium sit Pisas inter Sc Sergianum, maxime id expedire ad diuturnitatem victo-Disitiam by Coral

138쪽

MAGNirici V I T A rarriae 3c dominationis vi debatur. Hoc occultato consilio, jubet Laurentius Pisis eo proficisci cum magno commeatu parvam militum manum . Qui in praetidio

oppidi erant spe praedae allecti exeunt, & illa facile potiuntur. Haec Florentinis iustissima caussa visa est ad oppidum aggrediendum, juxta quod castra posuerant. Principio' culpa ducum & militum non admodum feliciter res processit. Eam ob rem nova auxilia mittuntur, famamque studio Antonii Puccii, cui continendi in ossicio milites , excitandique ignavos

ad laborem & Iaudem Laurentius curam commiserat, ut omnes nova virtute inflammarentur. Hi quidem tanta sortitudine rem gesserunt, ut cum montem , qui proximus est oppido, occupassent, venire in deditionem oppidanos coegerint. Tum Laurentius ad exercitum accessit, quod per eum maxime negotium transigi placuit. Laetam civitatem ob receptum oppidum tam opportunum ad summam belli conficiendam mors duorum civium Puccii & Janfitiatii, quorum opera magni ea in re fuerat, & Lucensium legatio turbavit. Hi enim Petram Sanctam majorum suorum collaniam, quam ire ditione aliquandiu tenuerant, sibi reddi postulabant. Sed quoniam ita natura comparatum videmus, ut qui est superior viribus, is tanquam in eo ius omne sit , aequum censeat eum sibi, qui est imbecillior, cedere, ita Florentini Lucensium, postulationibus responderunt, ut illis omnem.

139쪽

a13 LAu RENΤii MEDICI sspem ademerint recuperandi oppidi, pro quo tot impensas se secisse, tot civium sanguinem fudisse dicebant, ut haec nullo modo compensari posse putarent. Sic dimissis Legatis, tempus idoneum expedi ant Florentini , quo Sergiano arma in serrent. Sed ineunte

Vere an. MCCCCLXXXV. ne cogitata perficerent, oblittit adversa Laurentii valetudo. Nam praeter artuum dolores , quibus saepe tentabatur, adeo stomacho Iaborabat, ut medicorum consilio saluti suae S. Philippi, ut appellant, aquis, quae sunt in ditione Senensium, subveniendum putaverit. Erat & alia caussa differendi belli adversus Genuenses, quod, novis inter Pontimcem & Neapolitanorum Regem susceptis inimicitiis, ignorabant Florentini, qua ratione ex hoc negotio emergerent. Reperiebatur autem origo hujus odii in ambitione & avaritia Riarii Comitis & in turbulento Sixti Pontificis animo, qui Principibus Regni Neapolitani natura mobilibus rerumque novarum cupidis serme calcaria admoverunt, ut a Rege desciscerent. Et prosecto isthaec coniuratio citius e latebris crupisset, nisi e vita Ponti sex ipse ereptus fuisset. Sed qui tum conspiravere, compresso odio, idoneum tempus expectabant ad illud explendum, vixque Pontifex

creatus fuerat Innocentius, cum ei per secretos nuntios exponunt, ne oblatam occasionem recuperandi regnum juraque Sedis Apostolicae omittat; exhaustum illud sumptibus bellisque maximis; facta , mores, sa-ciem Diuitigod by GOoste

140쪽

cie in denique ac nomen Aragoniorum omnes detest

ri, quod tanta libido in iis crudelitatis exercendae, atque omnium bona devorandi, instigante maxime Regem hominum immanissimo Calabriae Duce, appareret , ut nihil tutum ac sanctum fore videretur, Omnesque jam de delenda tyrannide consensisse. Quanquam, ut diximus, ii essent mores Pontificis, ut nihil dulcius pacis nomine, nihilque salutarius esse putaret , ipse tamen aures libenter praebuit seditiosorum invitamentis, quod recordatio veterum quarumdam offensionum non modo odium in Aragonios, sed etiam spem alebat amplificandi imperii, suorumque sortunae facilius consulendi. Id Rex dolens Romam misit Ioannem filium Cardinalem, qui nequicquam Omnia expertus , ut mitigaret Pontificem, & a malo publico averteret, paucos post dies e vita migravit. Coepta inde parari ea, quae ad bellum essent necessaria, dum interea rebelles magna cum pompa Pontificis insignia Salerni erexere, magnisque promissis Aquilanos, qui deficientes a Rege fidem ejusdem Pontificis implorabant , in proposito confirmarunt. Horum exemplum alia Lucanae Apuliaeque oppida secuta sunt , sic utvmnia belli incendio conflagratura esse viderentur. Pontifex auxilia a Venetis petiit. Hi palam negant,

quod sessi bello Ferrariensi novo se . implicare haude re sua fore dicerent. Cum dimisissent tamen ab sese Ropertum Sanseverinatem cum illius, quas alebant

SEARCH

MENU NAVIGATION