장음표시 사용
81쪽
o L A. U. R E N ai I i MAE D lC I S Constantinopolit ani. imperii. clavum tenebat Mah metes, ubi de tota re edoctus est, tanti apud se nomen atque dignitatem Laurentii esse dixit, ut compreliensum Bandinium ad eumdem deduci jusserit. Cum Florentiam postridie. idus Decembris anno MCCCCLXXIX. . venisset, paucos . post diςs eodein supplicii genere, quo, ceteri, quos criminis socios habuit, alficitur. Quo spectaculo laeti Florentini Legatum ad ipsum Turcarum Regem miserunt Antonium Medicem, qui de concesso omnium nequissimo reo illi gratias universae Reipublicae. Florentinae nomine ageret. ipolco FranZesius, opem praebente Petro Vespuccio. . quite, fuga mortem vitavit. Populus ad supplicium
rapi Riarium Cardinalem postulabat s 8); sed facium
studio Laurentii, ut is diligentissime conservaretur , & ab omni injuria prohiberetur. Ea, quae . secer i , non fraude & malitia se fecisse, seque ignarum, Pro sus fuisse quid coniurati inoliti essent assirmabat, quae quamvis non haberent probabilem excusationem, . Lau- rentiu tamen ejus aetati aliquid dandum nam tum vix decimum octavum annum expleverat & digni tali parcendum existimavit. De aliis, qui erant in f milia tum ipsius Cardinalis, tum Pisani Archiepiscopi 79), quorum nomina reserre non iuvat, gravissi me acerbissimeque decernitur, ut secdae cadaveribus, quae . a . furenti populo. in membra discerpebantur , , multae urbis Viae essent. Jam anto Laurentii fores
82쪽
M A G N a s r c i V ε τ' A' rhumanum caput lanceae praefixum allatum fuerar; &cum eo undique concurreretur, omnes se Mediceorum injurias idefensuros, & vel apropinquiorum casibus indignissimum facinus se se expiaturos ostendunt. Tota urbe etiam conclamabatur pilae pilae , quod est Me diceae familiae insigne, proditoresque pereant. Atque etiam supplicationes Deo immortali indictae fuerunt propter servatam Laurentio vitam , atque per summos artifices sculptae ejusdem imagines , quae tamquam votiva monumenta aris suspenderentur 8o)Tantam benevoIentiam & fidem civium suspiciens Laurentius, eorum animos oratione confirmandos putavit. Itaque apud populum concionatur inimicorum in se commemorat, a quibus Pactios aliorique diductos O depravatos queritur inesdia atque obtrectatione laudis suae, quorum ipse honori 9 dignitati semper faverit ad torque fuerit I pessimum introductum exemplum dolat ut non aperte armis dimicaretur
sed occultis is diis dr omium diυino um ct humanorum iurium eversove tu libertatis arcem irruer tur ; Mi semper Reipubliciae primam, vise Livitatem vitaque potiorem; ad omnia se descendere , ratum, amque omnia pati pollici commodi pubficaeque tranqui citatis caussa ; se nihil non debere si ς , qui existimati uem ignitatemque suam ab inimicis defenderent , tem-feγandum tamen severitatem, neque graviter adeo irascendum inimicis, ne qui eis vocere se sperent . Ee
83쪽
72L A U R EN Tii ME DI cIs publicae noceant. Alia ejusdem generis addidit cum excusatione quorumdam, quos animi nimis ad ulcbscenduin ardentes caedi destinasse videbantur; cumque omnium seditionum vitia, pericula colligeret, reperitens orationem ex rerum publicarum varietate ita tamen conclusit ad minuendum quorumdam crimen ,
etsi omnes molestae semper seditiones fuissent, utilo tamen fuisse nonnullas, quod ad perdendos malos in
Ses, ad occulta mala patefacienda valuerint; ade
que nou continuo, se quis motus factus esset, id in nefario crimine atque in fraude capitali ponendum: δε- here illos iracundiam suam externis hostibus resiemare,
quos lutra fines Etruriae intressos iam esse 9 jam jam
a eruare nuntiabatur. Nam Franciscus Tollentinas Fori Cornelii Praefectus, & I aurentius Tisernas h mines militari virtute clari ex Aemilia alter, stet ex Senensium finibus venire ad conjuratorum subsidium a Pontifice iussi fuerant. His auditis, non est credibile quot illi voluntatis & amoris Florentini signa dederint, rogare ipsum omnes atque obsecrare, ut suae salutis, sui periculi rationem haberet, in illo spem omnem publicae felicitatis positam, se seque cupidissime quaecumque imperarit facturos. Vel ii, qui antea omnem sibi dignitatem ex Laurentii invidia
quaerebant, certarς cum amicissimis videbatur, qu notior & testatior eorum voluntas esset in eumdem
atque in patriam. Porro si animi sortis & constantis est non
84쪽
est non perturbari in robus asperis, neque vi ulla de gradu dejici , sed praesenti animo uti & consilio, nec a ratione discedere, non video sane, qui fortitudine Laurentio possit comparari. Intus forisque omnia circumspiciebat; litteras quoquoversus ad ambcos misit, ut propere subvenirent .' hortatur vicinas civitates, ut communis libertatis caussa arma capiant, iisque certum numerum militum imperat, qui Florentiam conveniant. Quod timebat maxime, ne qua ab Aemilia irruptio fieret, mandavit majoribus meis s81 ut loca natura munitissima omni studio omnique videsenderent. Magnam ex agris in urbem frumenti
omnisque commeatus copiam Comportari, Ceteraque
parari jussit, quae ad vim hostium sustinendam essent necessaria. Non imperio modo, sed consilio ac prope precibus agebat cum populo, ne quis boni civis osificium praetermitteret ad propulsanda pericula; &non secus ac si adesset hostis moenibus urbis, vigiliae stitionesque ita disponuntur ferme ut contingerent se se . Observabantur quoque occulti singulorum hominum exitus, ne ullus perfidiae locus esset, neque tam remista ae languido animo quisquam omnium erat, qui tinn sibi conquiescendum putaret. Attulit Florentinis magnam alacritatem adventus Ioannis Be livoli in Mugellanum agrum, qui ubi a Laurentio, quin cum erat maximis amicitiae vinculis conjunctus, audivit salutem sociorum summum in periculum ac discri-
85쪽
LAORENTII ME Dicismen vocari, Bononia cum delecta manu iis auxilio venire maturavit. Verum cum Pontificii intellexissent salvum & incolumem esse Laurentium , sublatae medio conjuratorum capita, patefacta Pontificis comsilia, & paratissimos esse Florentinorum animos ad hostium vim repellendam , insecta re, domum se se
receperunt, dolentes maxime quod magnarum initia rerum tam celerem tamque infelicem exitum habuissent. Inter haec Laurentius fraterno amori satisfaciendum putavit. Jussit enim Juliano justa fieri in S.
Laurentii aede, quae magnificentia sui doloris magnitudinem & juvenis merita aequarent . Nam hunc multae bonaeque animi & corporis artes exornaV rant ; patiens laborum , inediae ac praesertim sitis, firmisimus contra pericula atque insidias, equitandi, jaculandique gnarus, & quamvis magno & amplo cor pore esset, saltu & palaestra valebat; satis providens; non absurdo ineptoque ingenior poterat Versus facere, jocum movere nam urbanitatis mirifice erat studi sus) sermone uti vel gravi, vel mollia prorsus multus lepos, multaque elegantia erant in eo: magnitudine animi, humanitate, mansuetudine ac munificentia par fratri, & dum certabat cum strenuo virtute , cum benefico largitione beneficiorum, satis ostendebat detestari se homines samosos , cupidos remim novarum, alieni appetentes, mendaces & injuriarum memores. Omnes captabat occasiones, in quibus vir-
86쪽
- : M a s N I F I C I V I T. A ins enitescere sua posset, & nunquam interitura m moria videbatur equestris illius cataphraetorum equitum Certaminis, quod an. MCCCCLXviii. peractum est magnificentissimo apparatu, non tam propter egregia Iuliani ipsius saeta, quam propter Politiani carmina, quae insignem victorem ad astra extulerunt. Ob haec &alia merita princeps juventutis & habebatur Se erat, nec diligebatur solum, sed etiam amabatur a fratre, cui singularem observantiam atque pietatem semper praestitit. Par erat igitur luctu publico memoriam celebrari extincti juvcnis , qui tantum ornamentum patriae suaeque familiae, dum vixerat, attulisset. Nemo Vero recordabatur optimos Iuliani mores, quin ejus interfectores tanquam parricidas Reipublicae diris omnibus devoveret. Sed quoniam satis in illos saevitum, id in primis . curabat Laurentius, ut multos mansuetudine, misericordia ac beneficiis sibi sutoque devinciret. Erat Averardus Salviatus Pisano Archiepiscopo maximis propinquitatis Vinculis conjunctus . Perculsus repentino. tumultu conjuratorum &supplicio Archiepiscopi abdiderat se se. De illo cum
Laurentius percunctatus esset, audiissetque dissidentem rebus suis vitaeque timentem, quod tantum facinus sui admisissent, tenere se domi, volo , inquit,
hominem Udere; adductiumque tanta comitate excepit , ut adstantes prae gaudio lacrimas tenere minime Pometrint . Neque hoc contentus publicis privatisque
87쪽
76 L A WR E N T i i MEDICIS praemiis sibi 'illum magis obstrictum reddidit; familiarissime quoque cum illo versabatur . neque post mul- . to, anno scilicet MCCCCLXXXi. mense Septembri, Ja- cobo Salviato ejusdem fratris filio, juveni bene instituto ac bene morato filiam suam natu majorem, quam in oculis ob eximias animi ingeniique virtutes serebat, in matrimonium dedit. Verens ne ex morte Amtonii Maiseii fieret a se alienatio animi Raphaelis se tris, in quo sane multae erant litterae, dedit ad eum epistolas plenissimas ossicii atque humanitatis, quaecum non minus commendarentur elegantia Latini
sermonis, Maisejus suspicatus est illas ex ossicina prodiisse Angeli Politiani. Sed hic non assirmavit m do, sed etiam adjuravit, ingenio dictatas fuisse, qui paucis, si quando a curis esset vacuus, in hoc
genere cederet 8a . Eadem ratione multis aliis co
juratorum propinquis & amicis privatim ac publice honorem habuit, & beneficia contulit . quod diceret inimicitias in viris fortibus non solum extinguendas esse a Reipublicae dignitate, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traducendas. Ipsi, qui superfueran Pactii, quamvis universae familiae bona fuissent in publicum addicta , . factumque Senatus consultum 83 - ad extinguendam non modo stirpem, sed etiam, si mri potuisset, memoriam sceleratissimorum hominum , ne quis ejusdem familiae nomen usurparet, & cum illa assinitatem contraheret, utque e locis tum sacris
88쪽
Λ1 Ac Nirici VITA 77 tum profanis Pactiorum insignia tollerentur, ii tamen paullo post, Laurentio maxime adnitente, pristinos honores ac dignitates recuperarunt. Non enim illum fugiebat quam sit acerbum parentum scelera filiorum poenis lui; quanquam hoc praeclare legibus comparatum esse multi affirment, ut caritas liberorum amiciores parentes Reipublicae redderet. Non propterea tamen deletae coniuratorum effigies sunt, quas Am
dreas e Castaneo 8 ) pinxerat in pariete turris a dium publicarum Palatium Potesatis vocabant ) ,
quod in eos, qui merito sceleratorum & impiorum numero habebantur, eamdem mansuetudinem minime exercendam esse existimabat. Magnitudo animi par quid enim tam regium, quam eum ceteris imperes,
tibi quoque moderari minime eluxit in Sixto Pontifice, qui ubi audivit Laurentium periculis ereptum, tantos suos labores & apparatus male cecidisse, & i risui omnibus sore suam suorumque ambitionem , imgenti cura ac dolore occupatus est. Impotenti ira a reptus iussit auferri quidquid esset pecuniae in nummariis Florentinorum mensis, quarum multae Romae tuna extabant, & eorum quosdam Laurentio ex privatis ne tiis obnoxios in Adriani mole includi. Sed ad eos liberandos valuit timor Riarii Cardinalis, quem retinendum Florentini putarunt, dum suis pecuniae &libertas redderentur 8s). Et quoniam visum quibusdam in tali tempore tantam rabiem ac vim Pontim
89쪽
8 LAURRN Ti I MEDt C scis magis leniendam quam exagitandam, mittitur Romam Donatus Acciajolius vir maxima nobilitate, sin
gulari doctrina, summisque sunmis honoribus, qui Florentini populi nomine ea, quae acciderant, eXponeret,
assirmaretque haec eo gravius ipsum tulisse, quo minus Mediceorum merito accidissent: qui si alicujus criminis aut errati conscii fuissent, non fuisse dissicile cavere; sed idcirco deceptos circumventosque, quod nec quid quam a se commissim intelligerent quare timerent ineque sine caussa timendum putassent. Pontifex nihil aliud respondisse dicitur nisi tantos sibi spirnus, tam tamque arrogantiam sumpsisse Laurentium, ut fercndus amplius non videretur; & quod vel apud ba baras nationes sanctium est Legati nomen, se violaturum ostendit. Ea propter Acciajolius pedem domo efferre non audebat, Valueruntque ad cohibendam Si xti audaciam preces & minae Legatorum Reipublicae Venetae δέ Mediolanensum Ducis, qui Florentino rum Legati calamitatem a suorum fortuna haud seiungi debere dicebant 86 . Dolens Laurentius quod
propter multorum delicta vel ad innocentiorum perisculum tempus illud exarserat, quo maximas tempesta
res & procellas sibi subeundas esse intelligebat, in fidem & misericordiam praesertim confugit Ludovici XI. Gallorum Regis, qui ut audivit horribiles & mi seros casus Mediceorum fiatrum, ac foede in iis sua aurea lilia violata 87ὶ, cum summa testificatione do
90쪽
. MAGNIFICI UITA 79loris atque benevolentiae in Laurentium litteras ad
Reipublicae proceres dedit 88). Non minus prolixe
de suorum voluntate Laurentio promiserunt alii potentes Principes; sed non propterea mitigabatur Sixti animus, quin immo majori percitus furore vel potius amentia eo processit, ut Laurentium ipsum, quem inι-quitatis filium perditionis alumnum appellare non dubitavit, diris omnibus devoverit, & Vexilliferum , ceterosque, qui praecipua Reipublicae munia gerebant,
sacris omnibus interdixerit. Hos universos sacrileg rum & majestatis reorum numero habendos, propte reaque iis omnes decedere, aditusque eorum sermonemque defugere, ne quid ex contagione sceleris accipiant a neque iis petentibus jus reddi, neque honorem ullum communicari. Horret animus referre omnia venenata verba, quibus tu impios homines, excommunicatos, anathematizatos, infames , dissidentes, intestabiles invectus est. Eorum quoque liberos, nepotes, & quot quot ab his originem duxissent, omni sacerdotiorum genere, omnibusque sacris muneribus indignos Sup ros hujusmodi maledictis minime plausisse oportet, quo niam . ex Laurentio & Juliano nati erant liberi, qui ad Pontificatum Maximum pervenere) & ejusdem infamiae participes declaravit. Praeterea Dioeceses Florentinam, Faesulanam ac Pistoriensem sacrificiis interdixit, omne que ad tanti mali auctores puniendos invitavit 89 .