Laurentii Medicis Magnifici vita auctore Angelo Fabronio ..

발행: 1784년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

copiis, isque transiisset ad Pontificem , satis ostendebant inclinare omnium volantates ad hujus consilium secreto adjuvandum . Expulsis enim regno Aragoniis, omnes Italiae populos a se sibigi facile posse sperahant.. Itaque Ferdinandus Rex ab internis externisque hostibuς pericula sibi metuens, mandavit homini fide Ii & prudenti Joanni Albinio , ut ad Laurentium iret, ejusque consilia ac studia , potentiam atque opes FI rentinorum imploraret si 33 ... Laurentius ,, quem nihil moverunt conjuratorum promissa , si cum ipsis socie

tatem fecisset i3M , id sibi amplum & praeclarum

existimavit, quod voluerit Ferdinandus suae fidei dili gentiaeque periculum facere ; praedixit, id quod intelligebat, tempus opportunissimum Regi hoc divinistus datum esse, ut licentiam atque superbiam Regu-

Ioriam infringeret; monuit tamen omnia circunaspbeienda, cum quadam' simulationae negligentiae i 3 s) , elementiam, mansuetudinem atque humanitatem vel

ipsis adversariis tribuendam; nova haud exigenda tributa ; nihil impigre in hoc negotio gerendum sollicitandum Ludovicum Ssortitam ; trahendos in partes ursinios, quibus in rebus se satilasichurum Regis votis , suaeque in illum amicitiae: spopondit. Verum praevidebat permultos Florentinorum memores calamitatum , quibus Respublicae olim assesti fuerat a Calabriae Duce, recusaturos: quidquam illi subsidis aridite, eosdemque respecturos potius Pontificem , qui eo-

142쪽

MAc Ni FI cI UITA IIl dem tempore auxilia ab iis effagitabat. Acta in Se natu res cst, Certatumque primum inter Patres maledictis, extiteruntque qui exprobrarent Laurentio ejus

culpa fieri, quod aliquod semper belli periculum in visceribus Reipubliuae resideret. Tum sibi pro suo jure sumpsit Laurentius, ut, adhibita quadam in dice do specie atque pompa, ea exponeret civibus suis, quae maxime in dissicillimis temporibus cavenda atque praevidenda illis putaret; nis dubitare se familiae suae fructuosiorem fore amicitiam Pontificis , sed tua vana putare, quae cum com ni falute uom essent conjuncta ritud debere omnibus esse persuasum curam Reipublicae defendendae DNndem apud se excubare , O nisi videret mala atque scelera, quae panim parabautur , Iam cogitabamur , partim ex tempore futura erant ,

regno spoliatis Aragoniis , belli suscipiendi coi lia se pro

sus abiecturum. Haec esse solebat Laurentio dicendi ratio de rebus praesertim publicis, ut boni, quod haberet , id amplecteretur, exornaret, exaggeraret, ibi quodammodo commoraretur, ibi habitaret, ibique ha reret. Quid multap Attulit omnia argumenta cur non deserendos Aragonios censeret, quorum periculum non modo cum Etruriae, sed etiam cum universae Italiae periculo ac salute conjunctum esse probavit. Ultimum orationis fuit, se arma capere , vocare omnes cives ad

arma quis impediat, quirique ille fit, te pro F

iriae hoste habiturum. Hac oratione: habita, qua ni

143쪽

hil gravius, nihil copiosius, nihil ornatius sexcepta enim ex ore dicentis fuit) se unquam te isse assirmat

Nicolaus Valorius, mirabiliter conversae sunt omnium Voluntates , omnibusque suorum periculo juvare Aragonios placuit. Pari etiam rationum momento Lamrentius effecit, ut ardens & erectus esset Ludovicus

S rtia ad obsistendum armis Sanseverinatis si 36), qui veluti ab se victis Neapolitanis insultare, & regnum jam inter suos partiri videbatur. Conscripti milites a

Florentinis silere, condumque mcrcede sexaginta millium centussium , quorum tamen maxima pars pendi

debebat a Mediolanensibus i 373, Virginius, Julius, Vicinius & Paullus Ursinii. Belli impetus fuit in Latio vicinisque locis, cumque infelicissime res evenirent Alsonso Aragonio sive eulpa & paucitate suorum, sive mora foederatorum, & metuens, & stomaehans properare ad Laurentium deliberavit, cui unice in tanta rerum dissicultate confidere videbatur ..

Ille ipse qui paullo ante superbia atque insolentia in-eredibili terrorem intulerat universae Etruriae, supplex ac profugus, omnisque pene rei egens consedit in Monte Politiano exitum expectans promissorum Laurentii. Quod hic ire per se non poterat nam tum, ut diximus, morbo laborabat misit ad illum Jo. Ser ristorium, & Petrum Philippum Pandolphinium , qui spoponderunt perpetuam Reipublicae Florentinae intuendis Aragoniis curam . Additus etiam animus Fe Diuitigod by Cc oste

144쪽

clinando Regi fuit, missis ad eum Laurentii opera litteris Alsonsi filii, quibus se & incolumem esse,& casus suos opibus Laurentii sustentare, nec mediocria sibi a Florentinis ad spem ostendi nuntiat. Litterae clausae laminis ex stamno tenuissis , involutaeque Pane Primum crudo, mox cocto, datae sunt homini vilitiam ostiatim simulate quaerenti, qui pane, de quo diximus, cum frustis aliis panis peram repleverat. Ita ille, quamvis omnes viae, per quas transire debebat, obsiderentur ab hostibus, incolumis cum litteris ad Ferdinandum pervenit. Interim multae urbes sollicitatae sunt ad deficiendum a Pontifice, & quod Perusiae Ro-dulphus & Guido Baglionii, Tiferni Ioannes & CamilIus Vitellii, nam illorum pater Nicolaus p.iullo ante mortem obierat) Joannes Gallus Viterbii, Chrisstophorus Cri lius exul Senensis Tuderti & in Urbe

veteri principatum tenere videbantur, & spe & metu tentati sunt. Verum cum intelligeret Laurentius magis curae esse Aragoniis, quemadmodum iniurias Ne politanorum Regulorum persequerentur, quam quem admodum negotium sacesserent Pontifici, in quem ipse optime animatus erat & propter privatas fami- Iiae , & propter publicas civitatis rationes, quamvis ob foederis religionem, beneficiorum magnitudinem , 8c Italiae bonum cum eo belligerandum putavcrit, nihil non egit ad pacem constituendam. Id ut assequeretur , adhibita est ab eo non modo diligentia, sed Diuiligod by Cooste

145쪽

a 34 LAM RENT 11 ME Dicis etiam ars ut Pontifex se unquam Neapolitano Regno potiturum desperaret, utque ei suspecta esset Sanseverinatis fides, qui profecto arma sumpserat, non ut Pontificis utilitati, sed ut suorum commodis fortunaeque serviret. Hoc valuit ad commovendum Innocentii animum , qui profecto nihil tam cupiebat, quam respirare a metu caedium deflagrationisque, quam non

solum Romano agro, sed ipsi Urbi Alsensus audax ad quodlibet facinus, superbiensque foederatorum auxiliis , consiliisque Laurentii, a quibus totus pendebat, minitari videbatur. Pacis conditiones, quae Romae habita est Sext. mense an. MC CLxxxvi. Ferdinandi nomine paciscente Ioviano Pontano, suere, ut

Rex jura Sedis Apostolicaς in Neapolitanum Regnum

agnosceret, ut Pontifici annuum censum persolveret, utque veniam Regulis, qui conjuravere, civitati- ique, quae illorum partes secutae fuerant, daret. Hac re consecta, Florentini copias suas, quas ducebat Nicolaus Ursinius, in agrum Pisanum revocarunt, eo consilio, ut ad recuperandum Sergianum expeditas haberent. Egerat Pontifex cum Genuens s suis, num aliqua ratione res ad concordiam deduci posset,

aliique Principes, maximeque Ludovicus Ssortia si 38 in istam pacificationem se se interposuerant. Sed obstinate recusantibus Genuensibus, quod per vim ablatum erat, reddere, armis & castris dirimenda disceptatio erat. Laurentius quidem Plumbini & Faven-Disi irco by Cooste

146쪽

tiae dominos, Pitiliani Comitem, Joannem Bentivo- Ium, ceterosque, qui Flarentinorum stipendia merebant, litteris invitavir ad educendas copias in expeditionem. Studuit etiam sibi adjungere Neapolitanorum Regem, qui recenti beneficio adeo se obstrictium Laurentio atque Florentinis dicebat, ut iis regnum deberet r 39). Omnino nihil praetermisit Laurentius ad

Comparanda ea omnia, quae bella usus esse possent. Nullo non stimulo quoque cives excitabat, multos increpans, quod fortius pro dignitate Reipublicae Io- querentur , quam pugnarent. Exercitus Imperium dedit Iacobo Guicciardinio & Petro Victorio, qui ad

Macram amnem castra posuere. Horum statim virtus& fortuna enituit, cum ad pugnam Genuenses prinvocassent. Intus tamen oppidanis fortissime resistentibus , longius protrahebatur obstidio, quam speraverat Laurentius. Quapropter consilium cepit ad exercitum proficiscendi, ejusque adventus summa spe & voluntate milites complevit . Hi nominatun Vocati atque obsecrati tanto ardore oppidum adoriuntur , ut iisdem ad conandum nihil reliqui sore videretur. Hac reperterriti oppidans, cum subveni rei nullus, & duriora linierent, se se dedituros ostendunt. Quod eam praeclaram victoriam ducebar Laurentius, in qua plus esset clementi ae, quam crudelitatis, incredibili benignitate in deditios se se gessit, si perpaucos excipias, vos defectionis a fores suisse' constabat. Atque Oin

147쪽

i 36 LAURENTII MEDICI spidum quidem neque soli ubertate, neque commercio, ineque incolarum frequentia admodum celebre, quod ex Lunae, urbis Nim Etruriae nobilis, rcliquiis crevis se dicitur, non magni momenti existimassent Florentini, nisi Reipublicae fines veluti propugnaculum Liguribus oppositum ab ea parte tueretur. Variae profecto illis temporibus eiusdem vices fuerunt. Nam ineunte , saeculo xv. sub imperium ceciderat Mediolani Ducis, postea su emim Genuensium Reipublicae, cujus Voluntate an. MCcccxxi. Thomas Fregosius non solum summo Reipublicae magistratu, sed etiam patria cedere coactus, ejusdem dominatum obtinuit. Vi expu- lgnatum a Nicolao Picininio , qui sane multis Italiae

provinciis aut vastitatem, aut terrorem attulit, vir- itute civium iterum ad Fregosios rediit. Hos com- mendasse, ut loquimur, oppidum, aliaque Apuanae provinciae loca Reipublicae Florentinae semel iterumque & tertio publica monumenta testantur . Domum an . MCCCCLXVii. Florentini triginta septem Florenorum millium pretio coemerunt a Ludovico & Thoma Fre-gosiis Sergianum, parvum Sergianum id arci nomen) Q Hortum novum. Quod pacto & stipulatione adepti erant oppidanorum atque Genuensium perfidia amiserant; & quod Fregosii pares se fore desperabant Florentinorum potentiae, iura sua in S. Georgii collegium transtulerunt, cujus in potestate erat, quando civitas recuperata est Florentinorum armis. Hi victo

148쪽

M A c N i r I V ΥΛ ε 37 Tia elati, quod sibi Genuenses armis animisque ins stos inimicosque semper cognoverant, tentare aliis iapraeliis belli fortunam optabant. Sed obstitit Laure lius, vir non tam in adversa, quam in prospera, quod dissicilius est, fortuna consideratissinius : praesentiebat enim si longius sui victricibus armis progressi fuissent, eos ipsos Principes, quibus tum fautoribus utebatur, se adversarios habiturum; n ue expedire Reipublicae, quae a mercatura, atque ideo a pace maximas suas hauriebat opes, novis illam implicari bellis. Post haec fuere tempora pacatissima, si paucos excipias tumultus altercationesque, quae ad experiendas magis vires Reipublicae , quam ad creandum illi periculum va- Iucre. Falso nunc multi queri solent de nostrae aetatis sortuna, quod genus humanum imbecille sorte potius quam virtute regatur; sicque praeterita tempora recordantur, quasi cum iis omnia ingenii & animi

praeclara facinora penitus eHuxerint. Ego vero memoria repetens frequentes rerum imperiorumque mutationes, bella, seditiones, privatarum similiarum discordias, caedes, exilia , fugas , aliaque hostilia , quibus olim genus humanum perpetuo agitabatur, per- beatos nos esse puto, quibus sub humanissimis Princi-hus eum vitae cursum tenere licet, ut vel in negotio sine periculo, vel in otio cum dignitate esse possimus. Multa licet molliverint animos nostros, sic ut parere

nos Sc servire non modo patienti, sed etiam libenti

149쪽

338 Lλυκhn Tri MEDrcis animo cisarguamur, sorte tamen nostra contenti erimus, dum adsit vitae bonorumque secura possessio . quam caput esse ad beate Vivendum nemo profecto negaverit. Reclamitat natura feritati, & agresti cubdam immanitati, gaudetque iustitia, humanitate suavitateque quadam morum, quae tamen absit a Corru

ptelao Quo magis homines in vera philosophia prom

erunt, eo vehememius cives a civibus, subjestieque gentes a Principibus communi humanitatis jure exigere coeperunt, ut nihil fieret vel in ipsis crimicium reis nati humaniter, utque illa virtutum omnium domina 3c regina jultitia minime ab opinione imperantium , &a potentiorum cupiditatibus, sicuti antea, penderet, sed certas & constantes regulaς ab ipso omnis iustitiae ae nitatis sonte Deo petitas haberet. Hinc rariora esse coeperunt bella quae sola necessitas conflare videtur, inauditae pene seditiones, vastationesque; omnem qu illam crudelitatem, quae nulla calamitate inimicorum fatiari poterat, non modo oculis cernere, sed recordari animo perhorrescimus, & heroum nomine indi- Dos arbitramur , qui sanguinem nostrum sitiunt, &in fortunas alterius invadunt. Nisi iis temporibus, de quibus scribimus, tot vitiorum tanta immanitas νθ husdam virtutum radicibus niti vha fuisset, illorum memoriam , factae, mores' asperius detestarer, & vituperatione dignum Laurentium putarem, quod conici tus privata gloria mimme se a publicis ricgotiis rem -

150쪽

a . M A G N G I. V a T A ε 39 verit, quando in tot mala necesse erat incurrere. Sed ei erat persuasum in tanta morum corruptela, tantaque invidiae flamma amplissimas, quas a maioribus acceperat, fortunas haud conservari a se posse, nisi primas in Republiea tenuisset i o); praeter quam quod amor patriae, ejusque providentia postillare ab eo videbantur, ut saltem levaret mala, quae sanari omnino non Poterant; quapropter & publicae & privatae famili rum tranquillitati, quantum fieri potuit, semper consuluit. Cujus rei domesticum etiam exemplum possum proferre. Acerrimis odiis dissidebant inter se majores mei, Marescottii & Ubaldinii, quae potentissimae erant similiae in Aemilia, a quibus & praesertim a Fabr niis saepe Medicet habuerunt armatorum auxilia si i).

Hos semel iterumque ad se convocavit Laurentius aut

pacificator, aut pro Fabroniis sponsor i a , quod

commemorasse si leve quibusdam videbitur, hoc ignoscatur volo domesticarum laudum, quo omnes tene

mur , madio. Possem & alia hujusmodi multa ex privatis similiarum historiis sumpta hoc loco afferre, ex

quibus quantum pacis amans esset Laurentius apparet; sed modus adhibendus est, praesertim cum tota ejusdem vita in iis parandis tuendisque, quae ad concor diam domi serisque constituendam, pacisque arteS c lendas valerent, occupata fuisse videatur. Atque ex his artibus propter commoda atque ornamenta, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION