장음표시 사용
151쪽
r 4 , L A U RE N Tt MEDr Crs bera S pacata Republica maxime dignae putentur j magna sane ad earum amplitudinem dignitatemque comtulit Laurentius; in quibus commemorandis non Uerebatur suspicionem inanis ostentationis, cum omneSin illo clogio consentirent, per illum easdem artes ad novam quodammodo vitam fuisse revocatas. Quaeri illud solet a nonnullis, num ad has artes provehendas conducant magis turbulenta, quam tranquilla tempora.
Si Graeciam spectemus squid ni spectanda, cum ab ea
quod summum & perfectium est in casdem artes dim naverit p) floruit ipsa magnis artificibus eo tempore, quo Themistoclos & post eum Pericles cuncta miscuere, ut ferociores redderent Athenietises, qui quidem duabus vi hortis Marathonia & Salaminia tantam gloriam apud omnes gentes sunt consecuti, ut terrorem non modo universae Graeciae, sed etiam Asiae intulerint . In tanta conversione ac perturbatione publicarum rerum, quibus accedebant domesticae ac crudelisesimae dissensiones, animi quoque artificum incaluere , seque gloriosa aemulatione mutuo citarunt, ut non minus corum praestantia in statuis ac pictis tabulis elaborandis, quam summorum Ducum virtus in
debellandis populis clara & insignis posteris esset. Inter arma igitur & discordias prodiere Phidias,i Polycletus , Alcamenes, Scopas, Pythagoras & Ctesilaus Parrhasius & Zeuxis, & qui hos consecuti sunt, Polyclem, Cephissodotum ,. Leocharem , Lysippum ipsosque
152쪽
Praxitelem & Apellem , qui longe ceteris sculptoribus k pictoribus excellere . ob venustatem existimantur, te stes & spectatores fortuna constituit bellorum, quibus aut Thchani, aut Lacaedemones, aut Reges Persarum 8c Macedonum Graeciam crudelissime vexarunt. Nihilo tamen minus castris & armis nobilissimas artes gaudere haud assimaverim , quin immo pacis comites otiique socias illas esse contendam , quod ii ipsi, quos nominavi, artifices Graeciam nobilissimis operibus exornarunt, quando ipsa paullulum respirabat a metu eaedium, emergebatque a fluetibus servitutis. Quod quidem respexisse . Aristoplianem arbitror , ubi de Phidia dixit si 3 non satis intelligi, quantum cum Pa ce ipse conjunctus esset. Si conserre igitur nostra cum Graecis volumus , quis non. videt necesse fuisse ea accidere Reipublicae FIMentinorum, quae ad removendum ab animis languorem desidiamque valuere , sic ut eum in otium n veniebant, jam motu quodam tanquam vento essent agitati, quo ad praeclara suscipienda perficiendaque serrentur Laurentium ipsum ,
nisi pacatos sibi vidisset inimicos, & nisi Respublie
liberata suisset armorum metu ac periculo, minime
cura attigisset de instituenda in ipsis aedibus hortisque suis officina nobilissimarum artium, ad quam multi ex
diversis locis confluerent. Collegit in ea magnum numerum antiquorum sgnorum, quod ei persuasum etat, illos , qui haec intuerentur, atque ea sibi propor
153쪽
i s L A u si a N T i i M E D i et i snerent tanquam exemplar, praeclara opera effemaros.
Nullus enim tum putabat, illa, quae quaerebat ad Venustatem, haud polle omnia in natura reperiri, ideo quod nihil simplici in genere omni ex parte perse dium natura ipsa expolivit; quapropter admonendi rant studiosi, ingenio atque arte singulari effecisse Graecos artifices quanquam nonnulli arbitrentur facilius id conjici posse, quam quantum ex monumentis, quae ad nos pervenerunt, intelligi liceat ut esset quoddam genus pulchritudinis ex multis formis & exemplis ita collectum, ut omnes partes cum quodam Ie-pore inter se consentiant, quod pulchrum ideale dissere solemus, propterea quia mentis magis, quam n Paraet opus esse videatur, Sed quia in omnibus rebus difficilis & tarda est optimi perfectio atque absolutio ,
semina quidem sparsit Laurentius, quae prosuere alteri saeculo; nam artifices, quos ipse aluit, nussoque non stimulo concitavit, granditatis prosecto cuiusdam exempla dederiant, sed quae a venustate non parum Dbesset. Ipsi illi Michaeli Angelo Bonarrotio, cuius, eum ad Laurentium pene puer veniiset, divinavit statim ille quodnam curriculum habitura effut & natura admirabilis & singularis industria, omnium prope consensu defuit venus illa, quam Graeci Garata, ut ait Plinius si , vocabant. Sed hujus aliorumque timventa mirum in modum ceteris profuere in arte. R
licta enim est jejunitas & siccitas & inopia illa, in
154쪽
MΑcurrici VlTA' i 43 qua incunabula eiusdem artis agnoveris; & quod docendi erant homines, ut ab hac declinarent, magnanimis granditas, & si vis etiam licentia invecta est ;cum non satis intelIigerent ii, qui hanc sequebantur, in omni re Videndum quatenus, δc si in alterum peccandum sit, magis ostendere animos nimium quam parum. Ex multis, quibus curae Laurentii profuere , quique inter ceteros exceIluisse visi sunt , nominantur a Georgio Vasario si s 3 praeter Bonarrotium ipsum, Joannes Franciscus Rusticus, Torrigianus TorrIgianius, Franciscus Granaccius , Nicolaus Sog-rius, Laurentius Creditas, Iulianus Bugiardinius, Ba tholomaeus e Monte Lupo, & Andreas Contuccius er Monte S. Savini. Addit Vasarius ipse magnopere studuisse Laurentium, ut nobiles adolestentes, quibus plerumque summa industria videbatur iurgia, discordias, simultates exercere, perinde quas injtriam fac re , non modestiae parcere, aut ignavia torpescere, id esset nobilitati semire, hortos suos frequentarent, animumque occupatum haberent in nobilissimis exe eitat1onibus. Dolet vero scriptor ille tor Indush iae
subsidia atque instrumenta, quae incredibili sumptu
uno in Ioco congregaverat Laurentius ad animum ocu-Iosque accendendos, in illa satali Mediceae similiae fortuna ob adventum in Etruriam Caroli VIII. Gal- rum Regis, factis l1citationibus, misere dispersa fuis- . Ceterum Laurentius non per se ipsum modo, sed
155쪽
t 44 L A U R E N Υ i i ME DI cIs per plures antiquitatis consultissimos viros vetera monumenta conquirebat, ' & quovis pretio comparabat, narrabatque se omnibus laetitiis laetum fui sie , quando a Hieronymo Roscio Pistoriensi diu desidera tam & quaesitam Platonis imaginem obtinuit, quae in ipsis Academiae ruinis inventa fuisse dicitur . Et malebat Platonicorum studiosissimus ab ore ricini pendens in illa sua sedecula sub imagine philosophorum principis sedere, quam pallio purpureo indutus tunicaque talari prima Senatus subsellia occupare, ac leges& consilia populo Florentino dare. Narrat Valorius se Divae Faustinae & Cornelii Scipionis marmoreasessigies Neapoli ad illum misisse, praeter alia simulacra
minora ex aere, quae populi Romani nomen illustrabant, eaque tanquam thesauros aliquos admirabiliter eumdem accepisse. Maxime autem suit illustre donum
architecti Juliani Sangallii, qui jussu Laurentii ad Calabriae Ducem venerat regias aedes aedificaturus Neapoli prope arcem noVam. Nam munera pecuniae, argenti , vestium, equorum cum ei obtulisset Dux, respuit illa Julianus, quod sibi pro omni fama fortunisque esse diceret patrocinium ti benevolentiam Laurentii ; quapropter se non modo magnae mercedis, sed etiam beneficii loco habiturum , si a Duce varia antiquitatis monumenta obtinuisset, quae ad illum deserret . Tum exaggeravit extulitque amorem singularem Laurentii in bonas artes, ut ii artifices beatissimi senseri
156쪽
MAGNipi cI VITA l scenseri deberent, quo apud eum commorarentur. Dux
quidem magnitudine animi se vinci haud passus est, locupletatuinque statuis , hermis, aliisque hujusmodi rebus Sangallium ab se dimisiit. Eo spectabant etiam
studia Laurentii, ut undique colligeret veteres inscriptiones, & illas praesertim , quae versibus comprehen sae erant, quas in volumen referebat; nec quicquam habuit antiquius, quam ut Ioannem Jucundum Veronensem incitaret ad hujusmodi antiquitatis reliquias, quae tum nescio quo misero litterarum fato negligebantur, conquirendas, deque iis opus conficiendum .
opus ipsum, in quod, teste Panuinio si is , duo usque
millia inscriptionum reserebantur, Laurentio nuncupatur, eique laudi datur, quod hisce rebus in primis dolectaretur, omniaque signa, tabulas pictas, omne Cae latum argentum , aurum, gemmas coemeret, iisque domum suam sic ornaret, ut haec non domino magis , quam civitati esset ornamento. Adeo antiquitatis erat studiosus Laurentius, ut hanc in ipsis aedificiis apparere Vellet ; quapropter eos architectos coargu
est, quibus aurea Vitruvii praecepta fuissent incognita. Graviter quoque querebatur, & quidem iure, pomquam Philippus Bruneleschius non solum veteres architectos imitatus filisset, sed etiam superasset, exaedificato maioris templi Florentini tholo , quo nihil magnificentius ac mirabilius fieri potuerat, non multum additum ad elegantiam & venustatem fuisse, quasi haec
157쪽
LAURENTII MEDICI sin operosis artibus magnisque aedificiis locum habere non posset. Proponebat exemplum Simeonis Cronacae, qui in adornandis Stroctianis aedibus genus coronae adhibuit, quod quamvis Romanorum magnificentiam
imitetur, ita tamen conveniens , aptumque universo
aedificio, ita elegans est, ut famam ei consecerit summi architecti Amabat in Leone Baptista Alberto copiam quamdam, quamvis in hac laude minime cum Brunei eschio posset aequari, sed saepe desiderabat in eo elegantiam, & illud verum & simplex bonum, cujus ratio semper reddi possit ab ipsa natura petita, quae
nunquam non consulenda est, licet varia & multiso mia sint aedificiorum & ornamentorum genera. μυ
sates, ajebat ille, si cum prudeliti ratione fiant, ποπsint repudiandae vetustas tamen suo loco conservanda est, quod fines quosdam constituisse videtur, extra quos rectum raro potest con fere Usque eo morosus erat Laurentius, ut non satisfacturus illi fuisset Bonarrotius ipse, si vidisset ea, quae hic ad ornandum Laurentianae Bibliothecae vestibulum excogitavit, adeo novitatis& licentiae amor Vel summa saepe ingenia abripit Quia vero Laurentius crebris usurpare solebat sermonibus, dolendum maxime, quod architemirae studiosi carerent libro, qui traderet rationes certas & praecepta aedificandi, Albertus, qui profecto prudentia magis, quam usu Valebat 7), opus hujusmodi scribendum suscepit. Pene ad umbilicum illud perduxerat,
158쪽
MA QUI FI cI VITA 347 mim ille e vita cessit, quare Leonis frater per Angelum Politianum Mecaenati amplissimo librum & seipsum obtulit si 48). Studia Laurentii in architecturam facile a multis obtinuerunt, ut amplissimis aedificiis urbem exornarent; nam vere dictum a Platone tales cives fore qualis est eorum princeps. Interdum
ipse consulebatur de modulo; dc cum illo sane egit Philippus Strochius de suis magnificentissimis aedis, candis aedibus, quae quod plus sumptus, quam salis
habeant in ea praesertim parte, quae inferior est, cujus architectus fuit Benedictus e Majano, declarant non omnia ex Laurentii consilio gesta fuisse. Notam abse tibus quoque ejus in architectura prudentiam fuisse, ex eo conjici potest, quod Fcrdinandus Neapolitanorum Rex de Regia aedificanda cogitans, ejus formam a Laurentio postulavit, quodque ob hanc eamdem caussam ejus judicium exquisivit Dux Mediolanensium. Ipse vero nihil tam irridebat, quam malorum aedificiorum dominos, qui gloriabantur se architectos non habuisse: ajebat enim magno pretio illos emere poenitentiam. In suis aedibus nihil commutavit, nisi siquid vetustate coactus est. Idem nonnullas a fundamentis excitavit. Ex his memorantur praesertim,
quas Iulianus Sangallius architectatus est, Caiatium, atque Collis Imperialis, qui locus haud longe abest a Pogitantio, ubi non aedes modo amplas & munitis-mas, sed δι civitatem in animo erat Laurentio a
159쪽
i 8 LAURENTII ME Dicis disicare, ut invidiam & metum saceret Senensibus. Florentiolam operibus munitionibusque sepsit, & alias arces, quae in finibus erant Etruriae, restaurandas curavit . Extruxit nobile & magnificum coenobium Augustinianorum prope Portam Florentinam S. Galli, unde & coenobio ipsi & Architecto nomen inditum fuit. Viam in urbe secit, quae ab illius nominera appellata fuit. Habebat in animo sic ornare Laurentianam Basilicam per ejus avum magnificentissime cxaedificatam , ut templi dignitas & familiae nomen desiderabat. Et multum quidem pecuniae eam in rem impendit; utque omnes intelIigerent domesticis praeclarissimae virtutis cxemplis se gaudere, si quid imperfectuin a Cosmo relictum fuit in sacrarum aedium constructione, ita absolvendum curavit, ut sua simul cum avi memoria consecraretur. Extant litterae Madithaei Bossit docti & eloquentis viri, quibus eum pluribus Verbis rogat, ut operam, curam & pecuniam ad perficiendum Faesulanum templum S. Bartholomaei conserat: quibus ille respondens pene sibi injuriam sectam amice questus est, quod ea de re beneficii loco rogaretur, quam religioni & majorum caritati se debere assirmabat. Neque magnificentiam suam intra unius Etruriae fines continuit. Nam imitatus C
sinum ipsum Assisii si s) atque alibi religionis cmissa aut
vias stravit, aut sontes aperuit, aut aedifieia ornavit. Ipsa munera, quae magnis Principibus mittebat, ejus Diqitig Corale
160쪽
MAGNIFICi UITA I in omni re exquisitissimum judicium declarabant. Dono dedit Matthiae Corvino Hungariae Regi Alexandri & Darii imagines per Andreain Verrocchium magni nominis sculptorem elaboratas; Lucae Signorellii, qui in nudis hominibus pingendis praestabat, tabulas quasdam Galeatio S sortiae donavit; Sixto ΙU. Pontifici Maximo, quamvis hic non opere delectaretur, sed pondere, argenta quaedam plena artis per Laurentium Ghibertum caelata obtulit , effecitque, ut vel Gallis nota essent tessellata opera Dominici Grillandali: quod autem hic inter suae actatis pictores excellere putabatur, dignissima dona habebantur tabulae ab eo vel uno absolutae die . Pro debellatis Volaterranis praemium dedit Urbinatium Comiti galeam argenteam miro artificio ab Antonio Pullario caelatam, cujus aribsicis summum ingenium semper exercuit non modo in arte argentaria, sed etiam in tabulis pingendis, &in numismatibus cudendis; cx quibus insigne est, quod ipse artifex manu trepida ac trementi caelatum ab se dictitabat, Pachianae coniurationis, in quo cum alia praeclara, tum praesertim nudorum corporum delineatio laudari solet. Horum aliorumque summorum artificum gloriam magno sibi ornamento esse existimabat Laurentius; quapropter propensus semper erat ad benemerendum de iis qua Mneficiis, qua honoribus; nec mediocre illis erat laborum incitamentum , quod frequentans Laurentius eorum ossicinas, oculis erudi-Disitiros by Corale