Laurentii Medicis Magnifici vita auctore Angelo Fabronio ..

발행: 1784년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

LAURENTi MED Uc 1 sLicet autem Quinqueviris illis tributa auctoritas fui ferendarum legum, quod optimis tamen institutis excubia constitutaque Academia Florentina videretur, haec ad usum Pisanae transferri placuit. Leges autem illaean. MCHII XXVII. scriptae fuerant, atque in CVIir. Capita,

seu, ut Vocant, rubricas distributae, quibus anno MCCCCXXm. sex aliae rubricae additae sent, atque hae

omnes solemni ritu & summi Magistratus suffragiis

confirmatae. His res Academica gubernata est ad annum usque MCCCCLXXVIII. quo nova Iegum nascitur

series, quas tamen nisi biennio post Respublica Floremtina auctoritate sua minime comprobavit. De reliquo adeo solliciti erant Quinqueviri de rebus Academiae, ut non solum de iis per litteras doceri vellent, sed etiam saepe Pisas concederent coram inspemari, num ea, quae statuissent, recte procederent. Primi, qui hoc munere functi sunt, fuere Thomas Ridolphius Alo' sit F. Laurentii N. Donatus Acciajolius Nerei F. D nati N. Andreas Puccinius Francisci F Andreae N. Alamannus Rinuccinius Philippi F. & Laurentius M dices, qui omnes consilio & auctoritate anteibat. Quod sicile appareret omnia illos munifice & propenso in litteras animo facturos, multi, inter quos fortasse miraberis fuisse omnium suae aetatis litteratorem ambi-

tiosissimum Franciscum Philelphum i , inflammabantur desiderio operam Iocandi suam Academiae a .

Incredibile autem est quantum eniteretur, elaboraret,

62쪽

SIM ac Ni Fle I VITA. eblandiretur Laurentius, ut ad illam celebriores traduceret, quorum hoc loco juverit nonnullos nomin re. Eminebant inter iurisconsultos Bartholomaeus Mariani Soccinius Senensis 3 , Baldus Bartolinius, seu, ut vocari solet, Baldus junior ), Lancellotius & Philippus Tristant Decii filii s), Petrus Philippus Cornius ', Felinus Sandeus s 7 , & Franciscus Accol-tus 8 , qui omnes non modo in unius provinciae, sed in omnium sere gentium luce atque oculis magni putabantur. Primas in medicina agebant Albertinus de

Chizetolis s 9ὶ, Alexander Sermoneta so), Joannes de Aquila si , & Petrus Leonius, qui cunctos medendi arte anteire putabatur sa), in philosophia Nico-Ians Tignosius 33 , in humanioribus litteris Laurentius Lippius is & Bartholomaeus a Bato Ueteri sues . Divinarum rerum scientia clari putabantur Dominicus de Flandria sue 6 , & Bernardinus Cherichinius, quorum alter e Dominicana, alter e Franciscana familia erat. His quidem stipendia amplissima decreta, Soccinio Dcci florent, totidemque sere Felino Sandeo, Baldo iuniori ML. Accollo M CCXXXX. & quo sumptus publici acrarii minuerentur, obtinuit Laurentius a Sirio IV. Ponti flee Maximo, ut ex annuis sacerdotiorum redditibus per quinquennium floreninrum largorum, ut loquebantur, millia quinque in usum Academiae impenderentur. His etiam interdum

accessio facta est ex privato Laurentii aerario, qui G a

63쪽

sa LAURENTII ME DI cis polle liberalitate uti, dum ne patrimonium exhauriret, maximum pecuniae fructum elle existimabat. Saepe aderat praesens in concertatoriis illorum disputationbhus, & quod nonnulli ex iis erant non modo obtrectatores & adversarii laudum, sed etiam seditiosi, id curabat ut socii potius & consortes gloriosi laboris essent, & laudabili aemulatione se se ad amplificam

dum Academiae decus provocarent. Harum contro versarum caussa Soccinius ad Venetos transire &

cademiam ipsam deserere deliberavit eo tempore, quo fidem suam tertio ei obligaverat. occultandi igitur ac dissimulandi discessus caussa multam & lautam supellectilem, praesertim librorum, in vasis vinariis condidit, & ipse noctu aufugit . Comprehensus in carcerem Florentiae conjicitur, & laesae majestatis crimine damnatur. Huic turpi judicio audacter obstitit

Laurentius, illa usurpans verba: excellentem is arte

mori non debere ; neque solum poena illum liberavit, sed etiam effeci , ut in triennium. ille iterum condu- .ceretur ad Caesareum jus docendum, mille florenorum stipendio eidem assignato . Curavit etiam, ut sinmel iterumque rediret ad Academiam Philippus D cius a sed neque muneribus, neque bonitate incrediabili lenire, ne dicam sanare potuit hominis turbintentissimi iram, temeritatem, inconstantiam, qui cum

demum graves & miserabiles casus perpessus fuisset, essecit ut vere dichim videatur, sui cuique mores se

64쪽

MAGNI FI cI VITA s 3 iuvam M vt. Liberavit periculo & casu tristi illius fratrem Lancellotium, cum impense rogaretur a Tristano patre 37), qui erat indulgentia singulari in liberos , quamvis merito doleret apud hos non semper valere sapientum judicium atque existimationem, morem , ossicium & posteritatis verecundiam. Quibusdam conjecturis ducor ad suspicandum eximia liberalitate studuisse Laurentium, ut Academiae operam praestaret illud iuris prudentiae oraculum Iason Mabnus. De traducendo ad illam Bulgariisio, florenis usque M. oblatis illi, sane vehementer egit; neque mediocris erat industriae ac pecuniae allicere ac retinere homines, qui tum more beIli Ducum hac atque iIIae ita vagabantur, ut in locanda opera nil aliud, nisi quamstus magnos atque uberes sibi proponere viderentur.

Infinitum vero esset, si vellem eos omnes commemorare doruina claros, qui beneficiis &honoribus a Laurentio fuere ornati , cujus naturalis bonitas, quae nullis casibus minuebatur, omnes ad illum amandum atque honorandum non solum invitabat, sed etiam trahebat. Quare & perfugium & praesidium litterarum,& Academiae Pisanae procreator quidam & quasi parens merito appellabatur. Quod Pisanum caelum cra sum atque concretum morborum & pestilentiae saepe metum afferret, rei litterariae utilitati, salutique ma- .gistromm se consulere Laurentius putavit, si his v

niam impetrasset, impendente periculo , solum, cum

65쪽

s LAURENTII ME DI cis discipulis universaque re Academica vertendi. Ex quo

factum cst, ut semel iterumque Pistorii sue 8 & Prati

ipsi consederint, Florentiae quoque scholas aperuerint,& de sede aut Emporii, aut in urbe S. Miniatis, postquam per sexennium sere vagi erravere, collocanda moderatores cogitaverint. Sed ipsa tandem Academia domicilium certum habuit Pisis, postquam ope comsilioque Laurentii eo loci satis magnificum exaedificatum est theatrum, in quo scholae omnes antea per

urbem divisae sue 9 , stataeque juvenum exercitationes haberentur. Etsi negotiis publicis & familiaribus Laurentius impeditus vix satis otii studio suppeditare posset, & id ipsum, quod dabatur, otii libentius in philosophia consumere consuevisset, nunquam tamen contempsit ea, quae ad rationem dicendi pertinent; & eo majorem cogitationem suscepit de humanioribus liti ris tum Pisis tum Florentiae provehendis, . quo magis noverat plurimum habere in se fructus copiam dicendi &commoditatem orationis, si recha intelligentia & definuta moderatione animi gubernetur. Dolebat multos esse iis temporibus, qui inani arrogantia elati multa se scire arbitrabantur, quod veterum philosophorum quasedam sententias memoriter recitare possent, Jc qui cum ex insipientium judicio penderent, frugiferam & fructuosam philosophiam contemnerent, neque intelligerent, quamvis in philosophia res spectari, non verba pendi lateant, quantum ei ornamenti asserat dicendi Disitirco by Cooste

66쪽

elegantia. Hujus igitur excolendae caussa effecit, ut ii terra Graecas publice Florentiae docerent non enim ignorabat a Graecis philosophiam, poesin, oratoriam

omnesque ingenuas disciplinas dimanasse ) Graeci homines Joannes ArgyropyIus, & post huius discessum Demetrius Calcondylas & Joannes Andronicus I hes. lsalonicensis 6o). Amim etiam de Philelpho Florem litam, a qua exulare coactus fuerat, ea de caulla re vocando, eoque mortuo, sibi provinciam illam datam memorat in annalibus Bartholomaeus Fontius. Veruin illos omnes ingenio, docti ina atque elegantia Vinc bat Angelus Politianus, quo docente, Athenarum gloriam Florentina civitas aequare videbatur. Hujus qui- dem hominis omni aetate admirandi laudes adeo cun L aurentii gloria conjunctae sunt, ut Communes esse videantur; quapropter a proposito institutoque meo

non digredi judicabor, si de eo paullo latius dixerim. Natus ipse in monte Politiano patre Benedicto de Ambrosinis sis i), puer studiorum caussa Florentiam

venit ; Cumque nil cuperet magis, quam ut Laurentio cognitus esset, id facile poesis commendatione ob snuit. Suspexit enim adeo Laurentius quae Angelus

Italicis carminibus cecinerat de laudibus Juliani se tris 6r , qui palmam in hastatorum Iudis acceperat, ut apud se habere puerum voluerit, cujus ingenium non jucundum selum, sed etiam admirabile statim sibi uisum esse assirmavit. Nihil profecto his carminibus no-

67쪽

s6. L A U R E N. Τ .I I MEDICI sbilius, quae ita affluunt omni Iepore ac venustate, tam

inque sententiarum concinnitate, ut non ceteros modo, qui ante eum fuere, sed & posteriores multos poetas Auctor superaverit. Non ignoro judicatum ab intelligentibus viris, in summa ubertate esse IuXuriem quamdam, praesertim quando poeta a proposito argumento digreditur, quae stilo depascenda erat; sed dandum est aliquid aetati s nam vix decimum quintum annum eXpleverat, quando poema illud condidit cui nihil tam dissicile, quam redundantiam reprimere, &flumen verborum & sententiarum quasi extra ripas dissuens coercere . Adde quod Politianus extremam manum huic poemati minime imposuit, quamvis talis evaserat, ut arte potuisset pcrsiccrc, quod incitatio mentis divina cstuderat. Nam philosophandi scientiam, quanquam & in hac plurimum fuerit versatus, comcedens multis , apte, eleganter ornateque scribere ,

quoniam in hoc studio vitam consumpsit, si id sibi assumebat, videbatur id suo jure quodammodo vi dicare. Et hoc quidem perpaucis cohtigisse video, ut idem & Italice, & Latine, & Graece tum numeris soluta, tum ligata oratione scriberet elegantissime. Sed ne semper politius limaret, quae exarabat, multae &Variae occupationes, & mandata, quae a Laurentio habebat, obstabant . Eo tempore, quo apud hunc habita- re . coepit, in Latina interpretatione Homeri dies ac

noctςs urgebatur; & quod videbat illum plurimum industriae

68쪽

MAc Ni vici VlTA s7 industriae suae sivere, corrigendis Graecis codicibus , & aliis interpretationibus conficiendis non modiocrem operam dabat. Quanquam se plurimum gratulari Florentinis ajebat , quod Cosmi & Laurentii Mediceorum stridiis factum esset, ut in eorum civitate Graeea omnis eruditis jampridem in ipsa Graecia extincta sis revixerit atque inoruerit, ut ii homines Graecam publice litteraturam profiteantur , ct primae nobilitatis pueri , id quod mille retroannis in Italia eontigit nunquam, ita Acere Attico sermorie, ita facile expediteque loquantur , ut non deletae jam inhenae atque a Barbaris occupatae , sed ipsae sua sponte cum proprio avulsae solo, cumque omni sua supellactile in B rentinam urbem immigrasse, eique se totas penitusque infudisse videantur 63 . Quae beata tempora dum recordamur , nostrorum eo magis piget taedetque, quibus vel sub optimo Principe plerique nobilium dediti corporis gaudiis per Iuxum atque ignaviam aetatem agunt, & ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu & negligentia misere torpescere sinunt. Quis vero non commendabit Politianum, quod omnia stridia sua, omnes vigilias Laurentio dedicaverit, nullamque praetermiserit occasionem qua voce , qua scriptis divini viri laudes ad caelum esserendi λ Sed accidit hominum quorumdam perversitate, ut in de parente ac mecaenate suo amantissimo atque liberalissimo in do

69쪽

s8 LAURENTri: MEDrcis scribenda rimana conjuratione γέ memoriae prodiderit, quae ne oculis videret suis, extinctum se se,

atque infra omnes mortuos amandatum optasset . Ο

conditiones miseras administrantium Rempublicam, in quibus diligentia plena simultatum est, negligentia vituperationis, ubi severitas periculosa, liberalitas ingrata, & .potentia perniciosal Cum is esset Reipublicae status, ut Laurentius & Iulianus principatum in eivitate sua obtinerent . ac maxime populo essent accepti, sive invidia, sive odio ob non delatos honores , & ob inlatas injurias quasdam snam, auctore Laurentio, lex suerat promulgata, quae seminas her ditate paterna privabat, ne filia Ioannis Boromaei &uxor Ioannis Pactii amplissimis bonis ditaretur P filiorum fit ilia nobilitate & opibus insigitis de eorum potentia non solum opprimenda, sed iisdem etiam de 'medio tollendis deliberavit. Uni obstare videbantur Renatus & Guilcimus, qui Blancam Laurentii sor

rem in matrimonium duxerat, ex eaque plurimos s sceperat Iiberos; ceteri ad unum omnes paratissimos

ad omnia subeunda pericula pro patriae Iibertate se fore ostendunt, seque non solum privatas, sed etiam publicas injurias vi manuque ulturos iurant. Qui familiae princeps erat Iacobus Pactius primas sibi in 'tanto facinore assumebat, quamvis singularibus a Laurentio antea ornatus fuisset beneficiis 6s); & ad quidlibet audendum idoneus esse videbatur vastus an,

70쪽

mus , immoderata, incredibilia, ac nimis sta semper cupiens, & quem pessima atque diversa inter se

mala luxuria, ambitio atque avaritia vexabant. sdies noctesque aleae vacabat, solitus, quoties res male cecidisset, iurentium more homines Deumque derest,ri Plures ei erant fratrum filii nam nullos li ros

praeter notham genuerat) inter quos eminebat Fram ciscus, ipse quoque quaestui ac sumptui deditus, amdax , cupiditatibus ardens, subdolus, vari , cuiuslibet rei simulator ac dissimulator, qui cum Romae gere Toleret nummariae Pactiorum mensae & ipsi Pomtificio aerario praesectus, ibi prima coniurationis semina jecisse dicitur. Nam re communicata cum Prancisco Salviato, qui non multo antea, vel invito Laurentio ceterisque, qui in Republica primas agetant , ax Sixto IV. Pontifice Maximo 66 Pisarum Archi piscopatu decoratus fuerat, quique odio in Med1ceos fratres, malisque moribus, maximeque superbia, ambitione atque petulantia praestare videbatur, non hunc modo, sed & Hieronymum Riarium Com1tem Pontificis sororis filium, & avunculi consiliorum omnium moderatorem , atque Pontificem ipsum se se adiutores habiturum intellexit. Non una erat caussa S1xto 1m in Laurentium odii, & erat plerumque implacabilis iIlius iracundia, quanquam assimaretur, insidiose rortasse, Laurentio, si Romam advenisset 67 , sore ut omnia placarentur inter illum & Pontificem non mo-

SEARCH

MENU NAVIGATION