Explicatio dominicae passionis, a quatuor euangelistis descriptae. Authore D. Ioanne Hesselio Louaniensi, ... Eodem item authore explicatio resurrectionis dominicae

발행: 1568년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

EXPLICAT I Oet noebe,et non ad insipitaliam mihi, scilicet cedet hoc, sed ad magnam sapientiam, quam fideles expendent, dum se exaudiri scient,quia ego non sum exauditus. Et venit ad discipulosjuor,tanquam pius pastor ad oves, tanquam etiam ab eis aliquantulum consoladus. Et inuenit eos omnes undecim dormientes prae tristitia. Non se studio posuerunt ad dormiendum, Contra Christi mandatum,sed vitantes fabulas, ut intenderent orationibus, ex fatigatione praecedenti & fragilitate obdormierunt. Tunc impletum est quod ait Psalmus: Improperium expectauit cor meum, & miseriam: & sustinui, qui simul contristaretur, scilicet spiritualiter, & ad consolationem meam,& non fuit:qui con laretur,dc non pnueni, Et dicit 'imarrogantiori caeteris: Simon dormistaienicilicet praestas promissa Deinde ad omnes: Non potuinis una hora, breuissimo tepore, mecum' Si mea miseria vos non moueat, moueat vestrum periculum, Vigilate se orate ut no intretis iis tentationem. ne ab imminente tentatione superemini. Etsi voluntas vestra siue mens, quatenus Dei spiritu renouata est prompta sit, & parata ad resistendum tentationi-

22쪽

PASSIONIS. σtationibus, Vos tamen ipsa quatenus cor . rupti & carnales adhuc estis, admodii estis

infirmi ad resistedum. Heu ii hoc Apostolis dicitur,qui omnia reliquerant,& ia cor pore,& sanguine Christi muniti erat, quato magis nos etia post omnia pietatis munimenta,conuenit intentos esse ieiuniis,dcorationibus omni tempore, ne a tot tenta

tionibus superemur. Vae impijs,quoru spiritus non est ad resistendum promptus, sed toti sunt caro. Iterumsecundo abdit o orauit eundem sermonem, dicens: Pater mi, si non poteri hic calix transire , nisi bibam illum at voluntata tua.Hic Christus euidentius explicat quod orauerit proprie, Vt VO-luntas Dei de se passuro, impleretur. Non enim solum permittens, sed et orans dicit:

Fiat voluntas tua. Et venit, o inuenit eos dormietes,Erant enim oculi eorum grauati.

somnolentia, tristitia, fatigatione laboris diurni, et quia longum Christi sermonem

audierant. Et ignorabant quidresponderent ei Parcens ergo et compatiens eas, et bifitertio orauit eundem sermonem, nos docens eadem frequenter petere . sparuit autem ei angelus, in una istaria orationum, de caro consertans eum, hoc est, praedicans

23쪽

eius Artitudinem. Sic Epiphanius libro r.

tomo 2. aduersiis haereses in haeresi Arria norum)dicens ei haec; vel similia: Domine etsi nunc maxime infirmus appareas in anima. u lanae sortiores principe huius mundi: tu vasa eius auferes, et spolia distribues:

Tu victor es peccati,mortis,et inserni rate nos omnes angeli fortitudinem fiampsimus, per te cosortabuntur omnes electi tui. Dedebat enim tunc vinoollisiamus inter creatos apiritus praedic ret Chiisti fortitudine, quando spiritus eius, anima scilicet,maXime infirmabatur, siculi nobilissinati Corpus, set ipse tunc cistendit eius fortitudinem, quando maxima corporis infirmitas in eo opparstiat in crucuMVel secundam Grego.

rimn humil. . in EZectitii Lae Damascenum libro 3xapite et vere consertauit eius infirmitatem augellis , non quidem Verbis consulatorijs ςo quod ratio tu perior in Christo nun con labatux inferiorem, ad quod faciendum inducunt verba consolatoria), iuxta lixia Sustinui,qui cololaretur et non inuenit.: Nisi malis, haec de homine conlis laxi te intelligere ; sed confortatione corpori efiiciendo ipsum sortius ad ferendum, ψglci. , pectu,et dulci yerborum sisno, aut

x tactum

24쪽

PAssIONIS. Itactum immuta io,vel phantasiam,aut alio modo . Quod si placeat dicere Christi rationem consolatam esse inferiorem partem ad vocem angeli, adhuc stat quod se non cosolabatur. Alias vide Prooemium,ubi diricitur quod viros superiores non solabantur inferiores. Et videntur manifestatione angeli excitati Apostoli,licet prolixitate orationis , iterum obdormirent. Elfactus est: riuus in agonia . Non enim cst angelus eum Consolatus. Ergo Certabat, non caro contra spiriti , sed natura Cotra mortem, cupiens se conseruare sicut omne brutum agoni Zat dum debet mori , certans Contra interitum. Factus sinquam) in agone, prolixius orabat, docens, quanto magis tribulamur,tanto diutius & amplius ad Deu nos Confugere.Εt,ut nobis innotesceret,quata haec tristitia & timor fuerit in anima Chri

sti , Facti eis sudor eivi sicut guttaesangui

nis,guttatim decurrentis tu terram. Naturaliter homo intus valde affictus siidat At

quodlanguinem sudet & per guttas,maximae violentiae est ,& in Christo erat miraculum , sicut quod mortuus emisit aqua αsanguinem . Sic neceste erat Christum s dare,Vt nos in extremo, sudore atq; agone

25쪽

de eo audeamus confidere . Et designabatur quod ex passione animae Christi, sacramenta totum Christi mysticum corpus ab lutura efficaciam haberet. Et verisimiliter in ista agonia completum est quod dicit Apostolus ad Hebraeos s.c ite : Quod in diebus carnis sitae preces, supplicationesq; ad eum,qui tauu eum posset iacere a morte,offerens cum lachrymis, & clamore Valido , exauditus est pro sua reuerentia. Et cum surrexisset ab oratione veisit ad discipulos suos tertio Sc inuenit eos dormientes prae tristitia,chaisili, ironicὸ, Dormite iact requiescite. Quasi diceret, iam non est lepus dormiendi, Suoicis dormiuisse hactenus.Quid dormitis, surgite,Orate ne introtis in tentationem. Ecce adest hora qua filius hominis proditorie tradetur in manus scelestissimorum. Surgite, eamus obuiam inimicis nostris, Ecce appropinquavis qui

me tradet.

vitae eo loquente, sec. 8c discipulis euigilantibus , viderunt aduenire Iudam

Cum magna turba.Iudas cum exiisset a cc

na,statim adijt silmmos Sacerdotes, & Primores populi, & Scribas, & Phariisos nocte scilicet,dicens se iam habere oportuniatatem

26쪽

P a s S I ο N I s. 8tatem tradendi eum iuxta condictum. Hic Iudas non dormit ut Petrus, sicut hodio haeretici non dormiunt, praedicant, edunt libros,Catholicis dormietibus, Etsi autem timore seditionis vulgi, statuissent tenere eum toto tempore Paschali, quod hebdo. mada durabat, tamen nacti nuc per Iudam

occasionem , mutauerunt consilium, Deo

sic disponente, qui Volebat verum Pascha tunc sibi in cruce immolari, cum typicum,

a mulieribus torrebatur domi in verv. Dederunt igitur Iudae turbam magnam arm

tam gladijs & fistibus & armis alijs illius

temporis, & propter noctem secum habebant laternas & faces. Erant autem in ista magna turba ministri Pontificum & Ph ris,orum, item cohors militum Gentilium cum Tribuno siue Capitaneo eorum, quae cohors conducta erat a Iudaeis ut sequeretur Iudam traditorem,& semper adeste solet Pilato ad coercendas seditiones Iudaeorum,ideoque magna erat. Hi ergo adducti erant ut nemo de vulgo , aut de discipulis Christi,auderet Chri itum eripere, aut tumultum mouere . Aderant & in hac turba

quidam de praecipuis Sacerdotibus, Magistratibus templi,& Senatoribus, Ut eorum

27쪽

EXPLICATIO authoritate & reuerentia plebs codriberetur.Propter Romanos autem milites , qui templum non frequentabant, & omnia Iudaica deridebant, ideoque Christum non nouerat,m tradidit eum dedit eis signum, dicens: uemcunque sculati fuero,ipsi eis tenete eum,or ne effugiat,sicut sola ducit caute . Sciens igitur traditor Iudas loculi horti, &quod Iesus frequenter cum discipulis sivis in eum hortum Conuenerat, non dubitauit & nunc eo eum tu ille,& ideo audacter totam hanc turbam duxit illuc. Et cum iam appropinquaret Iesu, dixit Iesus discipulis: Surgette,eamo,ecce appropinquauit qui me tradet. Sciens enim omnia raeventura erant super se, processit. Cum pos set sugere,processit eis obuiam , ut ostenderet se voluntariὰ pati; Et dixit eis, Guem quaeritis' sic armati,& conglobati' Ευφηnderunt ei: Iesum Nazarenum. Resondit Iesus: Ego sum.Stabat autem es Iudas qui tradidit eum cu ipsis. Hi ergo dixit eis,egosum

abierunt retrorsum,s ceciderut in terram.

Si hoc fecit dulcis vox capiendi Christi, quid faciet vox iudicantis,ad vindicta prolata: Ite maledicti in ignem aeternimi, qui 'paratus est diabolo dc angelis eius Vbi oste- μ dit do-

28쪽

PASSIONI S. sdit dominus manifesia,quam volutariὸ pro nobis captus sit, tum & traditorem,& sicarios Iudaeoru percussit caecitate, ut Videntes Mia,eum non possent agnoscere. Quali caecitate percussi fuerunt Sodomitae in so- Genesi, .ribus Loth, & exercitus Syriae ab Helisaeo Lin Samariam ductus .Et ipsum Iudam cum reliquis prosternendo in terram , declar uit te potetiorem esse ijs etiam si nouissent eum. Rursum igitur largiendo ipsis vires suas permissi sunt surgere & coeperunt ite-xum quaerere aliquem. Iterum ergo interrogauit eos,quem quaeritu NEF autem dixe te . Iesum Nazarenum. Dixi vobis,inquit Iesiis, quod ego sum ergo me quaeritis, mando vobis & ita volo , sinite hos discipi los meos abire.Quod verbum dixit virtute efficiendi,non praecipiendo, ut obedientia laudaretur, sicut dixit in principio, fiat lux , α oensti facta est lux. Vt impleretur sermo que dixit, uia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quenquam. Sane si iam discipuli fuissent ab eis appraehensi,& permissi volutati eorum,& si negassent Christum, Nihilominus ab

eis necati fuissent, Cc ita perditi in aeternu. Huius verbi virtute,nec Petrum satis cognitum tenere potuerunt, nec Ioannem, M

29쪽

EX PL ICATIO mulieres iuxta crucem stantem, nec ipsi,s Apostolos coeperunt ante aduentum Spiritus sancti. At quare his Christi miraculis inspectis non crediderunt, Iudas,Iudaei, &cohors' quia interna Dei operatione opus est Ut quis credat,non tantum externis i-raculis.Cur habito optimo cibo & optimis pharmacis multis,moritur homo 'Quia vicibus & potiones iuuent,interna Virtus naturat adesse debet. Sic etiam est in spiritu, cuius Virtus iam perdita non redditur, nisi singulari admodum gratia mediatoris Iesu.

His iam verbis Christi permissi sunt Christum agnostere , qui ante eum non nouerant.Iudas itaque agnouit eum & cofestim ad cognitum accedens, Dixit ein Aue Rabbi,salue dulcisii me, atq; optime Magister, se osculatus eis Iesum, qui no abstraxit quidem faciem suam ab impio ore,sed non est

tamen eum reostulatus, tanquam non dans

occasionem di seordiae. Cum his enim qui oderunt pacem erat pacificus,nec simulans amicitiam ubi vera non erat. Dixtis illi Iesius, Amice ad quid ventisi' per Antiphrasin,hoc est,maxime inimice cur huc venis' An putas me nescire optime scio. Iuda,ofolossilium hominis tradis' O Iuda tradis tu prodi

30쪽

proditoriὸ in manus impiorum magistrum tuum & pilsiimum patrem,me,qui sum insignis ille filius hominis, Tradis me osculo, signo amicitiae'Ambrosius in Luca: Amoris pignore vulnus infligis,&charitatis ossicio,sanguinem sandis,& instrumento p Cis,mortem irrogas' Seruus dominum,diocipulus Magistrum,Electus authorem ILlud plus consutat ingratum, quod & tradiderit,qui cum esset filius Dei, propter nos tamen filius hominis esse voluisset, quasi dicat.Propter te suscepi ingrate, quod tr dis .Hic serebat Iesiis hypocri sim nostram,& simulatas amicitias nostras, contra quas orabat David, licens: Ne tradas me domine cum peccatoribus, & cum operantibus iniquitatem ne perdas me et qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum . Da eis secundum opera eorum, & secundum nequitiam adinuetionum ipsorum, secundum opera manuum eorum tribue illis,redde retributionem eorum ipsis. Item ingratitudinem falsorum Christianorum. Quam autem durum fuerit Christo istud osculum, perpendere possumus ex corna, ubi perturbauit seipsum, praedicendo hanc traditionem ab uno tam

dilecto

SEARCH

MENU NAVIGATION