Explicatio dominicae passionis, a quatuor euangelistis descriptae. Authore D. Ioanne Hesselio Louaniensi, ... Eodem item authore explicatio resurrectionis dominicae

발행: 1568년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

sui ipsius, quod grauius est simplici periu-

xio.Quia ex uno peccato, homo sibi derelictus,semper pergit in grauius. Et ubi ne .gat 'in societate impioru . Vbi des et egressus foras. Quia reuera amicus stultorum si Prouer.)r milis efficietur,et qui cum sapientibus gra-Psai.rie. ditur,sapies erit.Vnde orabat David: Conuertantus mihi timentes te,et qui noueriit testimonia tua. Negauit primo Pctrus' et gallus cantauit, non est tamen recordatus. verbi Christi, nec a ocietate impiorum abijt,nec sevit peccatum sutina . Negauit secundo , nec quicquam emendauit, quia videlicet nodum respexerat dominus. Negauit tertio, et ad galli cantum recordatus est verbi Christi. Reliquit impios,et fleuit amarὸ,quia tunc dominus oculis spiritualibus misericordiae eum respexit, conuersus ab ira sua,et praeueniens eum . Non solum enim est poenitentibus Dei misericordia ad peccati remisitonem necessaria, sed etiam Vt agatur poenitentia. Fleuit amare,magno scilicet dolore de amore Christi, tanquam scelera lugens.Rectὸ Ambrosius in hymno matutino,ad hanc historiam alludens: Iesu lubentes refice,et nos videndo corrige:

- Si res icis L stabat ,feius culpa soluitur.

Et super

42쪽

Et super Lucam : Respice Domine Iesu Christe, ut sciamus nos Em deflere peccatum, uare delictum. Pontifex ergo, non Annas, sed Caiphas ita enim Cyrillus et Ephrem; & haec est Cyeil in Veritas. textus enim Ioanis in libris nostris 'sto Π mutilus est,ut patet ex Cyrillo.Similiter in a mu' .Synodo actione quinta dicit quida Con stantinus episcopus Constantiensis, quod Euangelium testetur Ioannem .cum Iesu

ingressum aulam Cayphae) cupiens aliquid ex ore Christi deprehendere; in concilio interrogauit Iesum de disicipulis suis se δε-

mina λου hoc est,quae esset doctrina eius, per quam tot discipulos congregabat , α quo tenderet, populos tot poth se congre- gando.Cupiebatinx ore Christi audire aliquid , quod videretur significare doctrina Christi esse seditiosam , Sc discipulos congregari ab eo ad tumultum excitandu con- ε .tra Romanos, vel Moysien. Esondit ei I fur opalam locutussum mundo. Doctrina mea satis nota est: na palam ptaedicaui eam

mundo, Ego semper docui in onagoga es in remplo: in publicis locis, templo scilicet &

synagoga quo omnes Maei,qui Volunt,con uentut. Nullum doetina in occulto locutus - isum

43쪽

sum,more haereticorum. Amplius sortὸ aliquid explicuit discipulis,sed hoc ipsum etiapopulo praedicauit,etsi obscurius. Cur me interrogas ' Cum ante de sceleribus meis informatus esse deberes, priusquam me caperes,nec generales quaestiones criminales sunt proponendae.1Vt non est dicendum: Qualis est doctrina tua. Sed,tu hoc,illo te pore docui sti .Interroga eos qui audierunt.

Ecce hiscissit quae dixerim & docuerim ego. Haec cum dixisset, in asiPens miniis rorum dedit alapam Iesu , ad complacendum iniquo domino Cayphae. Et fortassis ex ijs erat,qui quondam missi ad capte adii Chrs.stum,laudauerunt eius doctrinam, d cense Sic respondes Ponti scito tu homo vilissi-nie, deberes statim agnoscere culpa tuam,& humiliter loqui Pontifici, non cum eo agere rigore i uris. Res ondes ei Iesin disti non praebens alteram in illam, cum non ellet profuturum) Si male locutus sium Pontifici enimoniumperhibe de malo; si autem bene sicut reuera locutui sum ; Cur me caedis ἰ Dominus Iesiis Christus responsione sua rationabili ostendit, etiam sibi non defuisse quod diceret,quado tacebat,& quod si voluisset ratione se defendere, optime posset.

44쪽

posset.Dominus dominantium probrosem alapa a vilissimo iniqui Pontificis Caiphaeseruo dignatus est suscipem , ut ignominia primae praeuaricationis Adae domini nitidi, persuasam a seruili serpete deleret. Iniquus C iphas seruum non redarguit, sed videns

Christum rationabiliter respondere,COnatus est alio modo crimen in eo quaerere, nempe per falsos testes. Summi enim Sace dotes hoc est,praecipui sacerdotes,qui qua-doque Pontificatum gesserant, aut de tali genere erant, omne concitium, quaerebant fusum leuimonium Atra Iesum, quod pos sent apparenter proponere Pilato, ut eum morti traderent. se non inuenerunt, cum

multi fas testis accepissent. Multi enim falsum testimoniti dicebant aduersiis eum, sorte quod docuisset legem Moysi elie malam,&Sabbathum nullius aestimadum, aut quod traditiones maiorum deberent con- . temni,aut,quod sacrificia non .esient Deo

offerenda, aut quod per Magiam faceret

miracula: Et conuenientia testimonIa non erant,Vt proponerentur Pilato,ut traderet eum morti. Haec omnia audiebat Christus

stans in medio eorum ligatus.Tunc impletum est illud : Insurrexerunt in me testes piaric

iniqui,

45쪽

EXPLICATIO iniqui,& mentita est iniquitas sibi .'Et rurasus: Circundederiat me canes multi,& con cilium malignantium obsedit me , & aperuerunt super me os suum,sicut Leo rapies& rugiens . Dixerunt inimici mei mihi,&uui custodire tanquam iudices debebant. animam ni eam,consiliu fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit eu, i equi a lini& comprehendite eum , quia non est qui eripiat. Aduersum me susurrabant omnes inimici mei aduersum me cogitabant mala mihi, verbum iniquum constituerunt aduersu m me. Nou Ime autem venerunt duo

fidi te Ies, dixerui testimonium

ferentes contra eum et Nos audiuimus eum

dicentem: opossum destruere,imo destrua se dissoluam temptu hoc manufactu, postitiue intra triduum aliud no manu facta templum Dei pollum reaedificare, & reaedifica bo. uod testimonium ipsi falsi testes alii, mendacijs protulerunt. Putabant enim per hoc se ostendere , quod Christus cuperet templum, & totum Dei cultum euersum. Secundo quod esset blasphemus , arrogans sibi potestatem diuinam,intra triduum reaedificandi templum tantum.Quasi vellent dicere: cupit destruere templum , & pro mittit

46쪽

P A s s I O N I S. is mitti reaedificare,cuna non positi. Et non erat conueniens testimomum Assorum , ut proponemur Pilato . Sumpserunt autemocc sionem huius medacii ex Christi verbis,quae peruerterut.Dixerat enim: Solvite templum hoc,scilicet corporis mei,& intra - tres di es resu scitabo illud. Notent haec om- Ioan.

nes testes,ne in ferendo testimonio,addant vel in iuuant,sed dicant rem sicut gesta est,& sicut norunt. Vt mendacia ab ore nostro aboleret haec veritas apsa passa est.Oremus igitur cu David : Et ne auferas de ore meo ρω- verbum veritatis Vsiquequaq;,id est, aliqua

ex parte, quia in iudiciis tuis, quibus ipso falsis tes imoniis vexari voluisti, sepersperaui. Caiphas igitur non inueniens conuenientia testimonia,redit ad antiquum modum,expiscadi scilicet ex ore sesii. Et eo gens summu acerdos immedium, Concitatus scilicet ira , contra ordinem l udicii,&oaystice declarans, Vacaturam cathedram Pontificatus Iudaici, interrogauit Iesum,dicens e NAH resondes ad ea quae tui aduersum te testificantur ζ Iesus autem tacebat, Vtpote apertὸ Videns eos contra ordinem iuris omnia agere. Tanquam ouis sine voce tacebat , Ut excusationes nostras in pecca-

47쪽

EXPLICATIO' ' otis,& Adae apologiam aboleret.Tacebat,Vt nostram maliloquentiam aboleret & largi- . retur nobis orationem , & exaudiret nos Psat.1 o. orantes.Pone domine custodiam ori meo,& ostium circus tantiae labijs meis: Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusetiones in peccatis,cum hominibus operantibus iniquitatem.Tacebat,ut linguam domaremus & recta loqueremur, Vt oraremus Sc exaudiremur, dicentes, da sermonem rectum,& bene sunantem in os meum. Et rursum summus Sacerdos ait Aser x diuro te per Deum visum, siue mando tibi per Deum vivum, inuocato ipsius nomine & testimonio, ut dicas nobis an tu sis Chrictus stylius Dei benedicti. hristus audi- to nomine paterno, & sacerdotis imperio, ex reuerentia diuinae maiestatis Sc umbra-

tici sacerdotii ,responditro dixisti, hoc est, tu quandoque dices, fateberis,quod ego sum Dei filius: ut praeteritum pro futuro ponatur; ut sit hic locus similis illv Non me Matth 1;. Videbitis amodo,donec dicatis: Benedietus qui Venit in nomine domini. qui locus defuturo iudicio intelligedus est. Sic Ambro

' sius in illud Lucet:Vos dicitis quia ego sum; Maluit inquit se regem probare,quam di

48쪽

Pass Io O L iseere,ut damnandi causam habere non poΩsent,qui quod obiiciunt,hoc fatentur . V

runtamen,quia scio quod nunc non crediatis mihi,& kio vos lic argumentari: Tu es homo ergo non es Deus h hoc dico vobis

quod amodo post hoc tempus, videbitis si

huns hominis sedentem a deinris minoris 'Dei. Ibi ego sedebo tanquam unus Deus cuna Patre in coelo adorandus, Et post videbitis movenientem ad audi cadum innubibus cortisse hoc vos etia videbitis, utpote a me iudicandi Quibus verbis soluit arsumentum eorum, allegatis verbis Donielis cap. 7. & simul omnes iudices timoris diviuini iudici; comonuit. At his auditis, Tu summus sacerdos Caipnas scidit vestimenta , lsia,tanquam detestans blasphemiam, contra tame praeceptum legis Moysi,quo prae' Leuit. cipitur ut sacerdos summus nunquam scilitideret vestimenta sua, Si mystice designans sacerdotium scindῖ a populo Iudaico,sicut scissione vestis Saul, & scissione vestis 1.R.t Ahiae Silonitis designabatur auferendum I Rςgregnum.& statim pronunciat Caiphas, dicens: Blastimauit, arrogans sibi diuinum honorem,et Christi,cum non sit. J uis ud- huc egemus testibus 8 E cce nunc in medio

D nostrari

49쪽

EXPLICATIO nostrum audi uastis Has hemiam e quantum igitur blasphemat inter suos' uiuet obis videtur' ui omnes clamauerunt,eu esse reum mora, Alcentes: Reus ens mortis . Per Vota dixerunt hoc , vel uno clamore, sed stuliὸ.O Caiphρ,interrogas quid eis videatur, cu' iple priuaunties num blasphemum, & Deo maledicus iuxta legem sit reus mortis. Pulchre autem Spiritus sanctus per os tuum loquitumQuid adhuc egemus testibus.quo no verbo aperte dicis ; Vos hactenus eguille testibus, nec potuisse inuenire, qui aliquod noueniens testimonium ad necem contra Christum proferret. Sed Videamus, Daniel. . cur blasphemauit ' N6nne vos ipsi ex Da. sene. 9. nicie dc Iacob Patriarcha sciuitiis tempus

Messiae adeste Nome reputastis de Ioanne. Baptista qui etiam homo erat,quod ipse es set Christus 'Ipse Ioannes qui tanti a vobis Ioan.ia habitus est , huic testimonium perhibuit Luea .3. quod esset Christus, de filius Dei. Ipse hoc miraculorum operibus laquam certissimis Esaiae.11. signis a Prophetis praedictis, comprobauit. Cur igitur sine ullo examine ta facile pro .

nuncia, Caipha quod blasphemauit ' Nisi

quia excaecauit te 5c concilium totum,malitia. Hanc suam codemnationem Christus

50쪽

PASSIONIS. sto

specialiter praedixerat, dicens : Tradetur Principibus Sacerdotum, dc Scribis, & Senioribus,& condenabunt eum morte. Haec Psal.io 3.

audiens merito orabat Christus: Deus laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris& os dolosi super me apertum est. Locuti sunt aduersiam me dolosa lingua,& sermo- nibus odij circundederunt me,& expugnauertit me immerito,etc. Vtinam pro huius iniquae contumeliae & condemnataonis merito, dignetur omnia christianoriim tribunalia terrere timore venturi iudicii,& dirigere i udices, ut sola iustitia prae oculis habeant,scelera puniant,inique oppresso de fendant,falsa testimonia conuinςant, si aua . des detegant,& celeriter ius dicat.Vt enim haec faceret in nobis Christus hare: omnia passus est . Vtinam pro eo Mod audiuit:

Reus est mortis,a nobis reatu aeternae damnationis auserat, & ab ea custodiat. . . Tunc viri qui tenebant Egum , quiSus iv commissum fuit Ut tenerent Iesum &Cu- , ,

stodirent qui sicut Marcus indicat) non tantum ministri, sed & quidam Primores

erant caeteris callidiores, Audierant enim a Iuda, tenete eum et ducite caute. Expuerunt in faciem c hristi , patentem Icilicet, D 1 quae

SEARCH

MENU NAVIGATION