Augerii Gislenii BusbequiiOmnia quæ extant. 1. Legationis Turcicæ Epistolæ quatuor. 2. Exclamatio sive de re militari contra Turcam instituenda consilium. 3. Solimanni Turcarum Imp. Legatio ad Ferdinandum Roman. Cæsarem ... 4. Busbequii Legationis Ga

발행: 1740년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

201쪽

188 Aug. Badequii nomine quod verius videtur) Georgi ni hodie vocantur, in quibus censentur Albani & Iberi. Caus a adventus incerta. Sunt qui suspicentur venish evocatum a Turcis. Nam Colchi reliquique ejus tr ctus populi, belligerante cum Ρerssis Tu

Ca , si ab eo steterint, magno adjume to esse possunt. In Vulgus tamen credi-hilior caussa praefertur, Venissse petitum a xilium aliquot triremium , adversus Victinum Iberum. Quod si obtineat, non recusaret ultro se vectigalem huic principi facere. Rus patrem Iberi interfecerunt. Antiquis & inveteratis odiis ab Iberis Couchi dissident : sed quodam tempore Cum

de concordia & reconciliatione constiti tum esset colloquium, magnoque numero hinc Colchi illinc Iberi convenis ient,

facetum illud commemoratur, magnis inter eos poculis coeptum pugnari, & de buhendi gloria certamen initum, in quo inferiores Colchi profundo somno sternuntur. At Iberi mala fide usum sopitum &stertentem honum Dadianum in currum conjiciunt, & veluti justo praelio captum secum avehunt, & in editam turrim comdunt. Quam injuriam ut ultum irent Coluchi , & ut regem suum recuperarent, ad XXX. hominum millia cogunt, quorum d regina captivi mor , magni mulier animi,

202쪽

animi, nec equitandi imperita, nec tractandorum armorum. In eo eXercitu rerum

Capita potentioreSque ponderosis & inha-hilibus loricis tegebantur , gladioSque ii hebant & praepilatas hastas. Erat item c quod mirere ) certa siclopetariorum m nus. Reliqua multitudo nullis armis tecta , sagittis pugnabat aut praeusta sude aut grandi lignea clava, in equis sine ephippiis vecta. Caeterum ordo ibi nullus, nullata imperia. Sic cum tumultuose ad eum

locum appropinquarent , ubi rex custodiebatur, paucarum bombardarum fragore perterrefacti ad unum milliare trepida fi ga retroseruntur. Hinc collectis animis r deunt , sed eodem modo terrore bom hardarum aliquoties proturbantur. At

Dadianus propinquum auxilium despiticiens, scissis in fascias, quibus lectus sterne-hatur, linteis noctu per senestram se d mittit , & ad suos profugit. Quod stratagema ut mirificum hodieque multo populorum illorumiermone celebratur. Colchorum regio Omnis generis frugum ubem rima, tantum non sponte provenientium, praeterquam frumenti & hordei. Quamquam nec ea defutura putant, nisi parceretur operae. Juvat indulgere desidiae. Negligenti cultura panicum seritur, quod copioussimum provenit, tantoque foenore reddi-

203쪽

I9o Aug. Bussequii redditur , ut semel satum in biennium suppetat. Eo assueti saturantur, neque me liorem frugem desiderant. Vinum consititis ad pedem altissimarum arborum Vititibus multum & non contemnendum legunt : atque hujusmodi vites per arboris maritae ramos sparsae in multas aetates

iussiciunt. Cera & melle seris apibus per silvas opus facientibus abundant. Unus illis investigandi labor. Eaedem silvae Ven tionis magnam copiam suggerunt : plena omnia phasianis & perdicibus. Terrae se tilitatis vel pepones argumento sunt, qui praeterquam quod suavissimi sunt saporis , in longitudinem trium pedum saepe e Crescunt. Argenti signati minimum est ;argenteum nummum norunt pauci, aureum pauciores, habent fere nulli. Quare nescio an fortunatos illos nefas sit dicere, qui tanta careant peccandi illecebra : t metsi cni fallor) nostratum pauci hanceis felicitatem invideant, apud quos nemo ditescat. Eatenus tamen argento honos est, ut si quod e peregrinorum commemcio redactum est, ut fieri necesse est, id omne ad usum templorum tran eratur, crucibus aut calicibus aut aliis templo rum ornamentis conflandis. Quae Rex, ubi visum, per speciem publicae necessitatis omnia convasat, ad seque avertit. Unum inter

204쪽

E sola III. I9 Iinter se norunt commercii genus, permutationem. Ergo quo quisque abundat, in forum portat, ut permutet cum eo quo indiget. Ita pecunia non desideratur: mutua merceS pro pecunia est : quin ®i suum vectigal terrae fructibus penditur. Large illi sumministrantur, quae usus Vitae Cultusque requirunt: quod edat, quod hiabat, quod vestiat, quo famulitium & bene

promerentes remuneret. Ρenu et inexhaustum, cum eX decimis, aliisque juribus regiis, tum eX muneribus quae assidue congeruntur. In quibus prodigendis nihilo segnior est , quam in accipiendis. Εjus regia tanquam horreum publicum est , Omni copia rerum refertum : inde victus omnibus suppeditat. Qui indigent, quos circumvenit inopia, quoS malignior proventus & ies anni fefellit, regiis cibariis aluntur. Mos est, ut qui mercatores illuc naVem appulerunt, munere aliquo regem impertiant. Id qualecunque ReX non 1pemnit: ipsos in terram egressos convivio adhi-het. Est vastum quoddam aedificium, quod ab utroque capite regiis stabulis clauditur, in quo regi mensa sternitur; ea est longiusima. Ipse accumbit in summo, mediocrispatio interposito accubant reliqui. Meimsa oneratur variis eduliis, sed potissimum venatioue , nec parce ministrantur Vina

, Quae

205쪽

Epistola III. 193 sum ducunt. Nec puellarum astrictior custodia est, aut melior disciplina. Ρaucas

invenire est adultas , quae sint Virgines. Ostenduntur pleraeque matreS anno aetatis decimo. Quod cum mirere, neque propter Corporis parVitatem credas; justae infantem proferunt grandi rana haud multo majorem , cum alioqui gens procera sit & ma membrorum egregia. Adeo Vero omnis leporis & urbanitatis eXpers est, ut inter Caetera sonitu quodam gutturis ructus haud

absimili , se tibi blandiri , & honorem

habere arbitretur. Una in re vim ingenii ostendunt, in faciendo furto : furandi s Iertia in magna laude ducitur; qui dextro Mercurio furatur, magnus censetur qui nescit, ut stipes & truncus despicitur: imo vix communi luce dignus judicatur. Adeo quidem ut hujusmodi vel frater vel etiam filius, ut degenet & spei deploratae, memcatoribus advenis donetur, aut parVa merce permutetur, quocumque terrarum asporistandus. Narrabat milia mercator Italus,

qui in ea regione fuerat, sacerdotem intemplo cultrum sibi sentienti sed dissimulanti surripuisse; cui, ne se putaret seseulisse, vaginam dono dederit, ut haberet

videlicet quo cultrum reconderet. Tem

206쪽

194 Aug. Budequis praesentia mediocriter afficiuntur : unam requirunt divi Georgii in equo sedentis effigiem : ante hanc venerabundi se prostemnunt: deinde omni ex parte deosculantur, ne equi quidem soleis praetermissis. Hunc demum virum fortem fuisse praedicant,

hellatorem insignem, qui saepe singulari

certamine, paribuS armis, cum malo daemone congressus victoriam reportarit, aut certe non inferior discesserit. Nunc dicam quod attonitus legas: . regnorum Orient

lium principes non solent adiri sine m

nere. Dadianus Suleimanno munus attulit tantae claritatis ex gemma carbunculo

Cavatam patinam , ut ad ejus lumen ducendi homines noctu non minus quam meridie iter facere possent. Non credo inquis nec ego, neque ut credas postulo. Aliorum est affatim qui credant. Comdatiores brevem capedunculam dicunt elapide carchedonio sive granata naufragio interceptam, cujusdam filii regis Persarum, quem Constantinopolim transfuge. Te conantem tempestas in littus Colchicum ejecit. Attulit etiam falcones quos

vocant albos sive id genus aliud accipiatrum fuit) viginti, quos in Colchide fre- uentes reperiri ajunt. Haec sunt, quae

e Colchis & eorum moribuS audita, Communia tecum esse Molui. De studiis reliquaque

207쪽

lisola III. 19squaque Vitae meae consuetudine quod qua xis, & an domo prodeam nunquam, equudem non soleo prodire, tau cum aes runtur a Caesare literae, quas huic princupi reddam ; aut mandata , ut de Turc rum praesidiorum rapinis & maleficiis e postulem: quod anno fit bis, terve. Quod si velim interdum cum meo custode per urbem obequitare, jam fortasse non d negetur. Sed nolo id gratiae mihi apponi, malo existiment custodiae acerbitatem a

me nihili pendi. Et quae mihi voluptas

sit circumvectari per ora Turcarum , aut obloquentium, aut etiam conviciantium ΤΜe rus & agri delectant, non urbS, ea praesertim quae pene ruinam minatur, in

qua nihil sit reliquum splendoris pristini

ζraeter situm; quae quondam Romanae umis aemula incessit, nunc indignissima premitur servitute. Quae intuentem quem non subeat commiseratio, quem non moveat rerum humanarum inconstantia 3 Et quis scit an ex propinquo nos eadem fata urgeant 7 DOmi me contineo , ubi cum libris veteribus amicis rationem habeo; cum

his versor , his me oblecto. Ipse mihi valetudinis caussa sphaeristerium struxi, in

quo me minore pila ante prandium eXem Ceo. A prandio eXerceor arcu Turcico,

quo genere armorum dici non potest quam

Na isti

208쪽

I96 Aug. Bussequii isti excellant. Ab octavo aut etiam septumo aetatis anno, arcum tendere incipiunt, idque continuis IO. aut Ia. annis usurpant

ex quo maximam brachio firmitatem a quirunt , & tantam scientiam, ut nihil sit tam minutum quod sagitta non consequantur. Arcubus utuntur ut haud paulo quam nostri sunt validioribus, ita propterhrevitatem multo habilioribus, qui non ex simplici ligno , sed e nervo & cornu hubulo multaque glutine & lino componuntur. Horum etiam firmissimorum nervum eXercitati Turcae ad aurem usque facile adducunt: quos tamen aliquis qui non assueverit, tametsi robustuS, tantum. intendere nequeat, ut nummum erectum, inter arcum & nervum in angulo ubi Crenae inditur loco moveat. Ictu vero

tam certo sagittas destinant, ut in praelio hominis oculum, aut si qua alia pars Vutineri pateat , configant. Videre est inludo ubi discunt , tanta arte dirigentes ictum, ut in scopo album quod fere munus est testero, quinque aut sex sagittis ita circumvallent, ut ungulae sagittae albi

oram contingant, non Violent tamen neque Comminuant. A scopo haud fere longius triginta pedibus absistunt. Annulis utuntur in pollice deXtrae manus Osseis, quibus incumbentem nerVum atu hunt,

209쪽

Disoti III. I97hunt, sinistrae manus pollicis eminentis juncturae nodo sagitta coercetur, longe quam apud nos diversa ratione. Scopi aggerem a solo quatuor plus minus pedeseXcitant, e terra sabulosa tabulis circum septa. At Bassae, & qui ampliorem hahent familiam, ejus generis ludo suos ser-Vos eXercent domi, quos inter quidam ceteros praecellentes alios instituunt. Ex his aliquot solemni Paschatis nam & ipsi suum habent Ρascha) in magna supra Ρeram planicie conveniunt, ubi aequa fronte humi considentes cruribus ita compossitis ut sartorum apud nos consuetudo est ea est enim propria Turcarum sessio a precatione orsi1 ita sua omnia Turcae auspica tur inter se quis longius sagittam mittat

Contendunt. Agitur ea res magna modestia & siilentio, quamvis adstante spectatorum multitudine. Arcus habent ad eam rem brevissimos, eoque rigidiores, nec ulli nissi exercitatissimo flexibiles: sed & peculiares in eum usum sagittas habent. vuctori linteum acu pictum, quo faciei sudorem solemus abstergere, praemium proponitur ; sed multo maXimum gloria. Quantum vero spatium suis sagittis transmittant, creditu dissicile. Locus quo adacta est ejus sagitta, qui eo anno longissime jaculatus est, lapide signatur. Eorum lapidum

210쪽

198 Aug. Binbequii jam a priscis temporibus plures extant, illis qui hodie ponuntur, multis passibus remotioreS , quos majorum suorimi metas fuis persuasum habent : ad quorum robur &jaculandi scientiam ipsi se adspirare non posse fateantur. ba diversis vero urbis Constantinopolis vicis & quadriviis hujusmodi ludi sunt, quo non modo pueri & adolescentes, sed & provectioris aetatis homines congregantur. Scopo praeest aliquis, ad quem ejus tuendi cura pertinet, quiq9otidie aggerem aqua rigat, eXariturum alioqui sic ut sagittae quibus utuntur inludo obtusis ) figi in eo non possent. Qui

quidem scopi custos assidue astans terraeXtractas mundatasque sagittas jaculantibus rejectat. Quo nomine a singulis certa donatur stipe , qui ei quaestus est. Scopi frons ostioli similitudinem resert: eX quo forte usurpatum est Graecis proverbium, ut cum toto scopo aberrare aliquem signuficare volunt , eum iaculari contra januam

dicant. Νam & Graecos eodem scopi g nere jam olim usos arbitror , & Turcas ab iis sumpsisse ; non quod ignorem arcuSusum Turcis antiquislimum ; sed nihil ustat quin ubi in urbes Graecas Victores su cessissent, hanc inventam scopi atque aggeriS rationem retinuerint. Non enim facile

gentem aliam minus piguit aliorum bene

SEARCH

MENU NAVIGATION