장음표시 사용
191쪽
3 8 Aug. Rudequii Imperator nobis ferebat. Respondimus nobis nihil pace antiquius, modo dareturiis conditionibus, quae Imperatori nostro tolerabiles essent; ea pace prohiberi quae essent contra rem & dignitatem Majestatis suae. Ita discessimus, prius aquae saccaro dilutae potione ab eo honestati. Erat enuchus Hally, sed quod uni demptum erat
corpori, hoc additum animo videbatur. Statura erat brevi, sumato corpore , Colore buxeo , tristi aspecti, torvis oculis, latis & eminentibus humeris , inter quos depressum latebat caput. Ex ore duo veluti aprugni prominebant dentes. Vox ea rauca; ut uno Verbo dicam, Furiarum quarta. Is postridie magno apparatu in Hungariam pergere Contendit: ubi sumpto ad comparationem belli spatio, postremo ducit ad Sighetum, restituentesqueBabocham ea arx est Caesaris homines disturbat. Sed Caesar de consiliis ejus jampridem factus certior, de tribus filiis unum nomine Ferdinandum juvenem , cuilibet veterum Imperatorum animi magnitudine parem, destinaverat, quem ruenti HallyBassae Opponeret, cujuSque Virtute rebus Ilungaricis opitularetur. Atque is non quiadem maximis copiis, sed equite selecto, Contra Halty exercitum stetit. Narrarunt
mihi Turcae qui interfuerant, fuisse operae
192쪽
lisola III. 179 pretium Videre earum copiarum splend rem, ordinem, Constantiam. Furebat pro insita animo ferocitate Bassa, qui longe ampliores copias habebat, audere Christi nos suum conspectum ferre. Νescio, quid paludosii soli inter utrumque eXercitum ii terCedebat, qua transiri sine discrimine non poterat. Ferdinando quidem, cui Sigh
ti subsidium, & ut hostem ab obsidione
averteret, Consilii scopus erat, transeundi necessitas nulla. Hally Bassae contra summae rei discrimen necessarium, nisi cedere turpiter, periculosique receptus aleam subire mallet, ut eVentuS docuit. Is ergo prospiciens in quam neces litatem adductus esset, rei summam in casum dare decreverat ; jamque eo fleXerat equum ut se in locum illum impeditum demitteret; cum ex
circumstantibus Singiaccus quidam, cujus mihi nomen eXcidit, animadversa periculi magnitudine, equo desilit, & fraeno equi Bassiae manu injecta: Ecquid, inquit, Vides Sullane cita dignitate praecellentes Turcae nominant in quam apertum discrimenteque & nos Omnes conjicias. ΝOn cogiatas quantum illa palus incommodi habeat 3 Expectant Christiani armis animiSque parati , ut nos partim ViX emersos, partim etiamnum in coeno haerentes, dilupatos certe omneS perturbatosque ipsi conferti
193쪽
I8o Aug. Binbequii opprimant, imprudentiaque nostra ad e ploratam victoriam abutantur. Quin mo- derare iracundiae , redi ad te, tot viros fortes tecum una Imperatori nostro & melioribus temporibus serva. Dabit Deus lota cum his incommodis fanandis. Quibus dictis Ilassy, tanquam mente recepta, se continuit. Nemo tum fuit Turcarum, qui non ejus Singlacci consilio servatum exercitum confiteretur. Sed tamen cum esset res delata Constantinopolim, etsi ne
Bassae quidem Vistrii, hoc est primarii,
idem inficiari poterant, nihilominus impunitatis tam audacis facti superesse memoriam noluerinat. Laudabant quidem
mussantes & fidem & prudentiam ; sed
eXemptum licentiae, utut successerat, sine debita animadversione ad posteros transmitti alienum a disciplina judicabant. Ea re loco motum revocant Constantinopolim , ubi inter abactos Versari cogunt; donec purgato quoad visum est flagitio, haud paulo meliore praesectura rursuS Omnant , ut facile appareret disciplinae magis conservandae, quam delicti merito , eas
poenas dedisse. At Ηalty paullo post amissa in reditu insidiis atque incursu Hum Torum bona parte exercitus, fractus & inglorius Budam se recepit, ubi dolore atque ignominia expeditionis inauspicatae vitam
194쪽
lisola III. I 8 Iinvisam cum morte commutaVit. Contra Archidux Ferdinandus cum merita laurea
ad patrem Ferdinandum se retulit, re non solum ad praesentem utilitatem, sed multo etiam magis ad posteritatis eXemplum bene & feliciter gesta; dato Turcis documento , si molesti esse pergerent, Caesari neque vires neque duces deesse , quibus eorum insolentiam castigaret. Nec ab eo tempo- re paulo modestius Turcae illis finibus se habuerunt. Dum esset adhuc in castris
apud Sighetum IIalty , nostri milites scalis in moenia egress , urbem Strigonium
ejusdem cum vicina arce nominiS ceperant,
unde praedae nonnihil egestum , abducti habitatores sere pueri mulieresque. Cujus rei cum trepidus ad FIalty Bassam nuncius venisset, qui ipsa Vultus Consternatione ma- num aliquod malum profiteretur, quaeritas ia: Satin' salvae 3 & quae tantae constemnationis caussa 3 tum illi ingentem acceptam cladem, captum direptumque Strigonium memorat. Sic Bassa, quam tu mihi malum) cladem ingentem, quod tantum incommodum narras 3 Ea demum fatue mihi clades animadvertenda contigit, cum hinc genitalium sedem ostentans) ea mihi
membra ablata sunt, quae me Virum testahantur. Ita non sine circumstantium
risu, consternationi nuncii illudens, &
195쪽
I 8a Aug. Eudequii Strigonii amissionem, quod nullo negotio recuperari posset, elevans. In Croacia quoque finitimisque regionibus variae ultro citroque eXcursiones factae , & utrinque supinae & nimiae securitatis audaciaeque poe
feram : quod ut mihi laetitiae fuit, sic tibi quoque non injucundum auditu futurum confido; quanquam istud aliquando prius fuit, quam ea quae de Sigheto modo reciatavi ; sed ego ut in epistola non magnopere temporum ordinem mihi attendendum puto. Ex iis locis allatum erat ad Rustanum, quendam, quem ipse magnis ferebat laudia hus , & nominabat suum consanguineum, Christianis, qui se cum locorum spatio,
tum ignoratione Turcarum., bene tutOS a hitrabantur, magno conventu nuptias cel brantibus , de improviso armatum supem
nisse, haud commodum hospitem, disj Cisse omnia, multos homines interfecisse, abduxisse complures, & inter eos cum sua sperata infelicem sponsum. Enimvero emitabat Rustanus, & praeclarum illud necessarii sui stratagema glorians onmibus ingerebat. Nihil dum hic habes quod gratui tione dignum sit, sed summa potius conuntiseratione. ΙΙi sunt casus tragici fortunae i 1olentis ludi. Verum non diu afluit Nemesis,
quae risum Rustani lacrymis & luctu mut
196쪽
ret. Venit non ita multo post ab iisdem regionibus magna celeritate equeS Dalmata,eX eorum genere quos ab enormi stolidaque audacia Deilios, hoc est, amentes sive ins nos Turcae Vocant, qui male rem gestam, adverso Marte pugnatum nunciaret: plerOS-que Sin accos aliosque praesidi orum pra rectos conjunctis copiis in hosticum fecisse excursionem, multa millia Iervagatos tu-hsse, egisse omnia, magnam praedam adeptosessse: ad extremum cum modum non facerent, incidisse in exercitum Christianorum, ' equites siclopetarios, a quibus magna clades, fusos fugatosque multos desiderasse, in quibus & Achillem illum cecidisse Rustani propinquum, tantis modo laudibus celebratum. Tam tristi nuncio perculsus Rustanus Iachrymas non tenuit, inanemque superi xis temporis laetitiam justo dolore propter amici interitum rependit. Audi reliqua, quae non minus habent festivitatis. Cum eques ille Dalmata, cladis quam dixi nuncius, in Divano subinde a Baslis interrogaretur , quot tandem fuerunt vestrum 3 atque ille supra duo millia & quingentos fuisse responderet, pergebant Bassae; cedo, quantum
jam fuit Christianorum 8 arbitrari se ajebat non fuisse ultra quingentos, nisi si quod saepicabatur in insidiis delituissent; p Iio hercule non interfuisse plures. Bassiae
197쪽
384 Aug. Budephi hic stomachari, ut nihil pene puderet j
stum Musulisannorum exercitum sic suae religionis homines nuncupant a tantilla Christianorum manu profligatum, & hΟ-mines dignos quos alat Suleimannus, in quos panem suum partiatur , bellatores egregios. Tum is nihil commotus , non recte accipitis, inquiebat: an non auditis vi siclopeiorum nos obrutOS, igniS ΠOS profligavit , non virtus hostium. Alius longe medius fidius pugnae fuisset exitus, si vera Virtute nobiscum congressi fuissent. Rhsibi in auxilium ignem asciverunt. Ιgnis. violentia superati sumus, fatemur, ignis
unum est eX elementis, & quidem acerritimum. Et quae sunt cujusquam mortallinu ireS tantae , quae elementorum Violentiae non cedant 3 Haec cum Dalinatica magnuloquentia plenis faucibus pronuntiaret, ViX quanquam in re tristi) qui adstabant, erumpentes cachinnos reprimebant. Haec res me non mediocriter eXhilaravit, moestum etiamnum a memoria superioris casus. Ex
quo discere potui, Turcis magno terrori esse minores siclopeios , quorum eX equis usus est. Idem usu venire audio Ρem sis. EX quo fuit non nemo, qui suaderet Rustano ad hellum adversus Ρersas cum suo rege proficiscenti, ut turmam ducentorum equitum ex suis dometticis instit
198쪽
lisola III. 18stam sesOpetis armaret, magno terrori futuram hostibus , & stragem magnam si cluram. Νec consilium aspernatus Rult nus eam turmam instituit, siclopetis imstruit, curat eXercendam. Sed nondum dumidiam partem itineris coniecerant, Cum
aliud ad siclopeti usum necessarium deficere coepit. Amittebatur quotidie aliquid aut frangebatur, raris qui possent reficere. Sic bona siclopeiorum pars jam inutilis reddita erat: & cum ea de caussa poenitebat ejus teli, tum quod mundiciet, cui valde
student Turcae,. adversabatur, conspicie
hantur manibus fuligine infectis, vestitumaculoso, informibus thecis & pyxidibus undique pendulis, ut risui essent commilitonibus, & ab eis per ludibrium medic
mentarii vocitarentur , ita cum nec sibi nec aliis cum hoc habitu placerent, Rustinum circumsistunt : mancos & inutiles siclopeios proserunt. Quem nam ex his Ductum speret, ubi ad hostes ventum sit: rogant ut se illis deoneret, arma reddat ussitata. Re diligenter considerata, non putavit caussam esse Rustanus ut refrag retur. Sic cum bona ejus venia sagittas& arcus suos resumpserunt. Facta paulo supra rerum in confiniis Hungariae gest
rum mentio, me admonet ut eXponam,
quid Turcae sentiant de Monomachia, unu
199쪽
I8s Aug. Ambequii Co apud nos praeclarae fortitudinis testia monio. Fuit in regione IIungariae, nobis Contermina, magna virium fama Singia cus Arsiambegus. Nemo eo validius imtendebat arcum ; nullius serrum altius penetrabat , neque hostibus erat formidolossius. Huic se aemulum comparaverat Ve-1ibegus ejusdem laudis affectator, finitim Tum locorum & ipse Sin accus: aemul tio aliis forte rebu& aucta, ad summum Odium, insidias & vulnera processit. HaCan alia de caussa arcessitus Constantinopolim Velibems, mihi incompertum, Venit Certe. EX quo cum alia multa quaesivissent in Divino Bassae, postremo ae disiudio ipsius cum Arsiambego Arsia Leonem Turcis signiscat. audire Voluerunt. Tum prolixe recitavit totam illarum simultatum scenam, Caussas, progressum, & quo dentique evasissent, & ut caussam suam fac rei meliorem, subjunxit se ex insidiis ab Arsiambego Vulneratum: quibus nihil fuisset opus, si se dignum suo nomine Ars- lambegus praestare voluisset. Quandoquiadem ipse pugnam cum eo nunquam subterfugisset, ut quem ad singularem pugnam multoties provocasset. Hoc Bassiae
RVerfantes, Tune commilitoni tuo singulare certamen denunciare ausus es Τ deerant quippe Chrilliani, in quos pugnareS.
200쪽
Vivit uterque vestrum pane nostri Imperatoris : nihilominus inter vos de vita dein cernere parabatis. Quo jure, quonam e emplo 7 an ignorabatiS, utercunque Ve- .strum cecidisset, Imperatoris damno casurum 3 Quo dicto duci eum in carcerem jusserunt, in quo multis mensibus maceratus, ViX tandem liberatus est, existim tione valde deminuta. Apud nos multi hoste publico nunquam conspecto, quod in civem aut contubernalem strinxerunt ferrum, clari & memorabiles habentur. Quid iis moribus facias, ubi virtutis locum vitia occupant, & quod poenam meretur, gloriae & honori vertitur 3 Restat,
ut quoniam omnia scire Vis, . ne adventu
quidem in hanc urbem Colchorum regis te fraudem. Regnat ad Ρhasim fluvium, in sinu maris Euxini, haud procul a mo te Caucaso. Nomen ei Dadiano. Vir est& dignitate oris & proceritate corporis conspicuus, sed moribus ut fertur incutilior : Venit cum magno comitatu, sed fere pannoso, Vestitu vili & obsoleto. Colchos hodie Itali Mingressos appellant. Sunt ex iis populis qui intra portas Caspias,
quas Turcae Demit capi, hoc est, ferreas Portas nominant, & maria Ponticum &Hyrcanum siti : an a genere Christianae religionis quod sequuntur, an ab antiquo