장음표시 사용
211쪽
inventa ad se transferre. Testes majores minoresque bombardae , multaque alia, quae a nostris excogitata ipsi ad se avertunt. Ut libros tamen typis eXcuderent,
horologia in publico haberent, nondum adduci potuerunt: quod scripturam, hoc est suas literas sacras, non amplius scrupturam fore, si excuderetur ; & si horologia publice haberentur, aliquid de aedituorum suorum & prisci ritus authoritate diminutum iri arbitrentur : alias plurimum tribuere soliti vetustis aliorum institutis, pene Vel cum aliqua religionis suae injuria: de vulgo dico. Quis est qui nesciat, quam sint aversi ab omni sensu Christianarum C
remoniarum 3 sed tamen cum Graecorum sacerdotibus mos sit, certo veris tempore aquas consecrando mare clausum veluti reserare, ante quod tempus non facile se committunt fluctibus, ab ea ceremonia nec Turcae absunt. Paratis ergo rebus ad navigandum, subinde ad Graecos accedunt , percunctanturque an nondum etiam
sit aquis dictum bene. Quod si negent, navigationem differunt: si factam respondeant, naves conscendunt ac naVigant.
Fuit item Graecorum institutum, ut IIOII nisi sexto die Augusti sesto transfigurationis Domini specus recluderetur, unde in Lemno terra quam aedis sthetida VOC
212쪽
hant, hauritur. Idem institutum hodieque servant Turcae: & ut olim sacerdos Graecas liturgiam ibi celebrat; sic & hodie illam celebrari volunt. Ipsi quidem sacrorum ex longinquo tantum spectatores. Quod si quis
roget , cur tamen ita faciant, respondent, multa exstare antiquitus instituta, quorum utilitatem diuturnus usus comprobarit, caussae ignorentur. Ρlus quam se scivisse & via
disse veteres, non esse convellenda eorum
placita. Malle ea serVare , quam cum suo damno quicquam mutare. Quae optinio apud nonnullos adeo invaluit, ut sciam quosdam sacro baptismate voluisse suos filios in occulto lustrari , quod dicerent se suspicari eum ritum aliquid boni continere , & non temere institutum. Sed ut nec istud omittam de eorum eXercutationibus, mos est antiquus gentis jama Ρarthis usque deductus, ut in equo fugam simulantes hostem temere subeuntem sagitta feriant: quod ut faciant expeditius, ita consequuntur : Summam altissimae perticae, sive mali in plano erecti partem aereo globo induunt, quem ad malum ubi celerrimo cursu equum incitarunt, jamque nonnihil praetervecti sunt, repente conversi resupinatique equo
cursum perficiente , sagittam in globum illum mittunt: cujus rei frequenti usu eficiunt;
213쪽
Episola III. 2OIciunt, ut nullo negotio arcu in fuga verso hostem incautum figant. Tempus est ut me in diversorium recipiam, ne custos meus mihi 1uccenseat. Quicquid his quas dixi eXercitationibus temporis mihi superat, id omne libris impenditur, aut colloquutionibus cum amicis, vel Perae civibus, Origune Genuensibus vel aliis; non tamen sine venia Chiaustarum. Neque vero illi eodem modo semper affecti sunt. Habent dilucida intervalla, quibus se tractabiliores praebent. Cum ergo sunt in mari Halcyonia, frequen- tes ad me ventitant salutandi gratia, vel aliis de causis, Ragusaei, Florentini, Veneti,
Graeci etiam interdum , aliarumque nationum homines.Deferuntur etiam huc eX lom ' ginquioribus terris homines, quorum semmonibus vehementer capior. Venit ante paucos menses succini mercator quidam. Dantisco, qui universum ejus succi sivehituminis proventum redemptum habebat. Cujus cum magnus in Turciam numeruse Ortetur, cupido eum incesserat cognOscendi, quis ejus hic usus esset, aut quo porro ferretur.Demum cognovit portari in Persiam, ubi in magno honore est. Ornanteo sua Conclavia, musaea & sacraria. DO- navit is me vasculo ligneo ejus cerevisiae quam Iuppmbier vocant, sane praestam ultimae. Sed risi fatis convivas meos
214쪽
Graecos & Italos; qui hujusmodi potus
insolentes, quo nomine Vocarent, non reperiebant. Postremo quod valetudini conducere eX me audiebant, & medicamenti genus esse rebantur , simpum nomin runt. Quem dum sibi misceri subinde petunt , ut magis ac magis etiam gustent putissando, meum vas uno prandio absumpserunt. Enimvero utor tanta aliquando Chiaussorum facilitate, nam subinde m tantur) ut non modo si prodire velim, non repugnent, Verum ultro invitent. Sed ego ut dixi recusare soleo, ne in sua manu positum putent, ut mihi gratifice tur, vel molesti sint. Excuso autem ita C villans, ut dicam, tam diuturna in ea d mo mansione, me in ejus aedificii partem coaluisse , ut non sine ruinae periculo i inde avelli queam. Semel proditurum, Cum daretur in patriam reditus. Familiae meae libertate gaudeo, quo aequiore animo ferat longum erilium. In quo rursus est illa molestia , quod occursantibus tem
lentis Turcis crebrae riuae oriantur , --xime si absunt Gimigari : sed nec si adsunt, semper prohibere possunt, ne plagae
inferantur aut accipiantur. Itaque magno Cum taedio meos accusantium calumniaS refutare cogor, sed me hoc onere majore ex parte levat Chiaussoriun importunitas ,
215쪽
lisola III. 2 3nitas , sedulo fores clausas habentium :Cujus nuperum eXemplum Volo tibi com memorare. Venerat ad me mismus a Caesare Ρhilippus quidam Baldus Italus, & k-Xaginta natus annos, majore celeritate quam ea aetas tolerare posset, ex quo in morbum incidit. Imperaverat medicus clysterem : quem cum pharmacopoeuS a
tulisiuet, eum Chiaussus aditu prohibebat, neque medicinam aegroto inferre patiebatur. Nimis inhumaniter. Habebam id temporis Chiaussum , qui diu comem &henignum erga nos se gesserat, sed tunc veluti derepente efferastus, adeo saevum se praebebat, ut serri non posset ; fustem
etiam & verbera ad me adire volentibus intentaret. Postquam satis me movit, d monstrandum ei statuo, quam sumat in nem operam cum his ineptis & puerilia hus terriculis. Appono de meis unum,
intra limen qui januam pessulo obductant
habeat, reseret nemini, nisi meo jussu. Aderat Chiaussus mane, ut fores de mOre aperiret : sed ubi clavis nihil proficie-hat, sensit intus occlusas. Inclamat hominem meum , qui per Valvarum rimas ei perspicuus erat, ut se' intromittat. Meus recusat. Irasci Chiaussus, conviciari& maledicere. Tum famulus, blatera tu quantum Voles : huc quidem non introi-
216쪽
2O4 Aug. Bus,equii his, neque tuorum quisquam. Nam Cur ego tibi magis aperiam, quam tu nobis :tu nos inclusos, nos te eXclusum tenebi- .mus. Tu foris ostium occlude quantum Voles; ego ut intus clausum sit, provid ho. Tum Chiaussus, itane jussit orator Zjussit. At equum saltem sine ut collocem in stabulo. Νon patiar. Foenum tamen& pabulum suppedita. Tantundem est in vicinia unde emas. Solebam eum ChiavLsum assumere mihi convivam aut de mensa ad eum mittere : tum mutata sorte ante fores jejunus eXcubabat , equo ad plat num quae est e regione religato. Hac iter habent Bassae & plerique purpurati, cum oregia domum se recipiunt : videbant equum Chiausti, quem ex ornatu fatis norant, ad pedem platani foenum rode tem. Percunctabantur', cur illic haberet, ac non potius in stabulo, ut consueverat Ille rem ut se habebat commemorat; ut nos includat, sic seipsum a nobis eXcludi, ac non modo se, sed & equum: nec sibi Cibum, nec equo pabulum suppeditari. Haec ad reliquos quoque Bassas perlata cum risu accipiebantur; atque ab eo tempore dubium esse desiit, quam nihil profi-Cerent, occludendis foribus, quamque spernerentur hujusmodi frivolae VeXationes.
Ac paulo post amoto illo Chiausio liberiore
217쪽
Epistola III. 2o sriore custodia haberi coepti sumus. Cujus
rei paucis diebus animadVertendam memtionem fecit Rustanus Nam cum ad eum venisset salutatum quidam grandis natu, qui pietatis & sanctimoniae opinione magnum habebat nomen, in reliquo sermone quaestivit a Rustano, cur cum manifesta esset principis filiorum inter ipsos duscordia , eX qua graVes motuS impenderent, jamque essent pro soribus; cur inquam) cum Caesare pacem non firmaret, ab eaque parte Suietamnum cura liber rei 3 Tum Rustanus nihil sibi ait Optatius,
sed qui posset Τ quae ego postularem, mihi
non posse ipsum concedere : quae Vero multi offerret, me nolle accipere. Nec ipse, inquiebat, cogi se patitur. Quid non e pertus sum, ut eum ad meas conditiones adducerem y habeo eum jam multos annos
inclusum multis modis. Molestus sum, &tracto aspere. Sed quid proficio : ad omnia Occalluit. Cum damus Operam ut eum quam arctissima custodia contineamus, ultro se oppessulatis foribus includit. Sic mihi frustra labor sumitur. Alius, ut molestiis defungeretur, credo jam ad nostram religionem descivisset : iste nihili pendit. Haec mihi retulerunt, qui semoni inte fuerunt. Propensum in suspiciones homunum genus sunt Turcae, animis imbiberunt, habere
218쪽
2os Aug. Budequii habere Christianorum principum oratores Varia mandata, quae pro re nata & ingenio temporum, deinceps proponant. Ac primo quidem si possint, commodissimis legitibus depaciscantur. Quod si minus procedat , ad ea pedetentim descendant quae graviora sint. Ob id perterrefaciendos,
ostendendum bellum, Veluti carcere comclusos habendos, Omnibus modis veXam dos , quo maliS Victi, quae ad ultimum reservare justi sint mandata, maturius edant. Quam ad rem multum Olim juvisse oratorem quendam Venetum nonnulli arbitrat tur : quo tempore de restituenda Turc rum regi Romaniae sive Graeciae urbe Νe
poli inter Venetos & Turcas disceptabatur. Qui cum haberet in mandatis a suo senatu, ut Omnia eXperiretur, si qua ratione cum Τurcis fatua Neapoli transigere posset: quae ubi fecisset, potius quam ad bellum venitiretur, demum in ejus urbis deditionem consentiret, contigit proditione quorumdam civium Venetorum, ut haec Turcis
enunciarentur. Quorum ignaruS Orator,
cum levioribus conditionibus proponendis actionem auspicari & animos Bassarum
tentare cogitaret, atque illis ut mandata omnia eXpromeret instantibus, perneg
ret aliud sibi mandatum : postremo Bassiae indignantes eo proruperunt, ut dicerent, videret
219쪽
lisola III. 2o videret quo progrederetur : non solere suum dominum haberi ludibrio: scire eum Cum quibus mandatis venisset. Quae sing Iatim ei recitarunt, ad amussim cum iis quae habebat, congruentia. Quae nisi statim
Omnia proferret, cum ei tanquam impo-stori & mendaci non leve impendere perti Culum, tum certam Reipub. ejus pernuciem maturari, concitata Ob ejus fraudem
implacabili ira Suleimanni, & domino illo in belli exitialis flammam conjecto. Haud longum esse consulendi tempus, si mandata omnia edidisset: sin frustrari pergeret , nullum fore ad pacis spem regres-lum neque poenitentiae locum. Suleimannum rogare neminem: habere, Dei beneficio , vires quibus posset cogere. Quibus
commotus orator frustra celari existimans,
quae essent apertissima, nihil reticuit, sed ut quidque habebat ab illo senatu commissum, ingenue fassus est. Quae tamen res ei magnae invidiae domi fuit. Ab eo tempore Turcae videntur impensius induississe suspicionibus, cum nullo Oratore se hona conditione transacturos rati, nisi quem diu maceravissent. Hinc Velduvichium Caroli Imperatoris Oratorem Octodecim naeniassibuS , meos collegas triennio amplius distinuerunt, & nulla re consecta dimiserunt. Me vero quamdiu jam eXerceant, nondum
220쪽
nondum ullum animo finem providentem, tibi non est ignotum. Cum vero venismet hic, quem dico, Baldus homo id aetatis, suspicabantur attulisse noVa mandata, quihus nos incommodioribus pacis legibus illigari pateremur. Quae ne ego inverterem
Verebantur, quippe curarum eorum interiorum conscius. Ea de caussa immitius agendum putabant, quo citius illa & ce liore fide extorquerent. Ab eodem consilio, Rustano venit in mentem, mihi tanquam per jocum belli metum incutere. Quid ergo Τ mittit ad me praegrandem C.
rias, Germani Masser pluteter Vocant. ΡrΟ- veniunt mira suavitate Constantinopoli, seminibus intus rubris, quae Rhodo ut Ortiginem , sic nomen ducunt: harum usus ad mitigandam in magnis caloribus sitim. Rus irmae unam Rustanus, cum esset C lor intentior, ad me per interpretem meum mittit, cum hac praefatione, uterer te
pori accommodato fructu, nihil esse restia gerando calori aptius: sed scirem Budae &yelgradi magnam ejus fructius & quidem grandioris aliquanto copiam esse ; destignans bombardarum globos. Renunciari jubeo, me pro munere habere gratiam,
libenterque usurunt. Sed quod de Buda& Belgrado diceret, mihi non videri murum 3