장음표시 사용
171쪽
Is 8 Aug. Binsequii praecipue oriza. Iidem tant muli, quam cameli, tentoriis atque armis reliquoque bellico instrumento & apparatu portando deserviunt. Quae regiones nomine Perinsiae ei regnantur, quem Turcae Gij ibas. nos Sophi vocamus, non ea fertilitate sunt qua nostrae. Tum mos est ei genti, ubi hostis ingruit, Omia flamma & serro corrumpere, & ita hostem fame summo vere. Qui nisi annonae vim secum ferat,
magno conflictatur periculo. Nec tamen temere ubi ad hostem ventum est, com portato commeatui manus admovent. In
reditum potissimum reservatur, ubi re serre pedem tempus admonet, & per ea loca remeandum est, quae vel vastavit ho stis, vel tanta hominum jumentorumque multitudo in modum locustarum penitus
ut sic dicam abrasit : tum Principis
commeatuS recluditur, e enditurque quo
tidie aliquid Gianizaris aliisque mancipiis regiis, quod satis sit ad vitam fugientem
retinendam. Reliquis male consultum est, nisi de suo provisum habeant, quo uta tur. Nam plerique talium difficultatum frequenti bellorum usu e erit, equites praesertim, equum loro ducunt, in quo
multa Vehunt, quae Vitae usus erigit. Breve velum quo tentoriolo utantur, sub quo
sole vel imbre infesto latitare possint. VNstium
172쪽
Ε sola III. I 9stiiun item aliquid & stragulorum huc addunt : peculiarem penum scorteum fa culum unum atque alterum , purissimae farinae plenum. Ρraeterea eXiguam Ollam
butyri, aliquid aromatum & fatis: quitibus ubi ad extremum fumis Ventum est, vitam tolerent. Deprompta farinae pauca cochlearia in aquam injiciunt : addunt b tyri nonnihil: deinde sale & aromatibus condiunt: quae admota foco ubi ferbuerunt intumescunt , sic ut capacem impleant patinam. Eo vescuntur die semel aut bis, pro copia, sine pane, nisi si quem igne induratum sive buccellatum secum attulerunti Eo modo annonae angustias per unum mensem , & si sit opus -- plius eluctantur. Sunt qui solliculum si Catae, & in pollinem redactae carnis hu-hulae complent, qua, ut firmioris nutimemti, magno cum fructu ut divit de farina ) utuntur. Νeque vero interim equorum carnibus abstinent, quorum fieri non potest e quin in tanto eXercitu magnuS nmmerus intereat. Sed ut quisque paulo ad huc habitior periit, euectis fame hominibus lautum praebet obsonium. At domini amissorum equorum ut hoc quoque dicam movente castra Ρrincipe, Viae qua iturus est, longo ordine adsistunt, receptis in caput ephippiis sive sellis ; ita
173쪽
Iso Aug. Budequii jacturam equi significantes, emendoque novo auxilium implorantes, quibuS nam nere quo Videtur subvenit princeps. Sic Turcae cum eXtremis dissicultatibus patientia , sobrietate victus & parsimonia, pugnant, & se rebus melioribus servant. Lomge aliter quam milites nostri, qui quotidianos cibos in castris fastidiunt, mollic las escas, turdos, ficedulas, & conviviorum apparatus requirunt. Quae si non suppetant, tumultuantur ac pereunt : & si etiam suppetant, pereunt tamen. Nam sibi quisque certissimus hostis est, neque capit horem habet inimicum quam suam intemperantiam; quae si cunctetur hostis, eum jugulat. Quae cogitantem horror corripit , quid postremo futurum sit, cum
hanc nostram rationem cum eorum Comparo, superare alteros, alteros interire necesse est ambo certe incolumes esse non possumus. Ab illa parte stant immensae imperii opes, Vires integrae, armorum usus& eXercitatio, miles Vetera S , Victoriarum assiduitas , laborum patientia , concordia, ordo , disciplina, frugalitas , vigilantia. Ab hac nostra, publica egestas , priVarus luXus , diminutae VireS , fracti animi, laboris & armorum insolentia, Contumaces milites, duceS AVR-ri , disciplinae contemptus, licentia, te-
174쪽
E Nola III. Istmeritas, ebrietas, crapula; quodque est pessimum , illis Vincere , nobis vinci s hium. Et dubitamus etiam quid eventurum sit 3 Unus modo Ρersa intercedit: quem ad nos festinans hostis, respicere
cogitur, sed is moram adfert, non falutem. Hoc composito, cum totius Orientis Viria hus in nostras cervices ingruet, quam paratos non audeo dicere. Redeo nunc um de diverti. Dixi jumentis portari in bellum arma & tentoria, ea sunt ferme Giania Zarorum. Magnae Turcis curae est, ut bene valentem tutumque ab injuria tempest
tis militem habeant, a vi hostili ipse 1e d landat , valetudo stat praesidio publico.
Hinc melius videas vestitum Turcam quam armatum. Frigus inprimis timetur, quod etiam aestatis tempore tribus arcent vestitimentis, quorum intimum sive ea subucula est, seu quocunque nomine vocanda est crasso filo contextum, plurimum adfert c
loris. Rusdem frigoris depellendi caussa& adversus imbrem tentoria eis circumseruntur , in quibus tantum cuique tribuitur laci, quantum corpore Occupat: ita unum tentorium a s. aut 3O. capit GianiZaros.
Earum quoque vostium, de quibus attigi, pannus publice suppeditatur. Νe vero qua querela sit, & gratiae quid datum videatur, ita eum distribuunt. Manipulatim milites
175쪽
primis noctis tenebris ad locum ei rei destinatum evocant, sive id diribitorium, sive quod aliud ei nomen est,) tot jam par tis sepositisque portionibus, quot sunt ejus manipuli milites : ingressi sumunt quisque quod sors in tenebris offert, cui soli imp tatur si1 quod fuerit panni melioris deteri risve discrimen. Eadem de caussa stipe
dium eis non numeratur , sed appenditur, ne quis leviores accis sve nummos sibi datos criminetur. Nec stipendii dies expectatur , sed pridie repraesentatur. Arma vero potissimum comportantur in usum equitis praetoriani. Νam Gianigari fere pugnant expediti eminus & siclopeio; ergo ubi hostis in propinquo est , & speratur
proelium, promitur armatura, sed fere generis antiqui, Variis collecta proeliorum Casibus, exuviae & spolia Veterum victori rum ; ea distribuitur in equites praetori nos , alioqui levi tantum clypeo tectos. Jam Vero cogitare potes, quemadmodum ea armatura unicuique quadret, sic temere
partita. Huic thorax angustior, illi laxior galea , isti ponderosior lorica, quam ut se re possit, obtigit; aliud alibi vitium. Fe
runt tamen aequo animo ; armaturam a
culare ignavum putant, & sub quibuscumque armis egregie pugnaturos sibi pollice tur. Tanta est frequentibus victoriis & muti
176쪽
Epipola III. to belli usu confidentia. Hinc est etiam. quod peditem Veteranum , qui nunquam
pugnavit eX equo , tamen au equum re
scribere non dubitant. Nam ita habent perastasiim, in quo sit militiae usus, & comsantia , eum quocunque pugnae genere fortem operam navaturum. Neque mihi aliter videntur sensisse Romani, & in his vel maxime Julius Caesar, quem dicere solitum scribunt: Milites suos etiam unguent
ros bene pugnare possie. Nam quid spectasse eum judicemus, cum legionem decimam, Venturus cum Ariovisto in colloquium, equis imposuit, ut eX equis opinor pugnaret , si foret opuS, genere pugnae cui minimum assueverat. Nam scimus longe aliam peditis apud Romanos, aliam equitis fuista disciplinam. Quod si defendas Caesaris fuisse consilium, ut in equis quidem deportaret legionem, sed pedestris ejus opera uteretur; plenum periculosae aleae videtur futurum fuisse negotium, si cum Ariovisti exercitatissimi equites tam essent in Propinquo, ut Romanos lapidibus incessere possent, magno derepente impetu in eos incurrissent, dum legioni temporis momento ad pedes desiliendum, equi amoliendi , ordo aciei instituendus fumet. Ac nescio an nostris moribus videri possit qui quam absurdius. Sed utrumcumque sit,
177쪽
364 Aug. Budequii armorum usu steti, institutis quanquam h nostris moribus alienis & Romani olim helti 'la conficiebant, & hodie Turcae prospero successu pugnant. Atque haec quidem hactenus. Νunc eo revertor, quod scripsi e fa Omne genus animantum Turcas se prasere indulgentes. Canis apud eos Ob1co num & impurum animal habetur, ideoque domo arcent: in ejus locum succedit selis, multo castior, & ut videtur Verem
dia quadam & pudore praeditus. Quam
consuetudinem firmant eXemplo Mahum
iis legislatoris sui, cui sic selis fuit in deliciis , ut cum lectitante eo in mensa supermanicam ejus obdormiVisset, atque eum tempus ad rem sacram Vocaret in templum,
abscindere sibi manicam maluerit, quam seli somnum turbare. Nihilominus cum ita de canibus sentiant, atque illi comm nes sint, nec proprios habeant dominos, vicorum potius & regionum quam certae domus custodes, Victitentque de purg mentis, quae in publicum ejiciuntur: tamen si qua sit in vicinia foeta canis, accedunt, ossa, pultis & offarum reliquias congerunt, idque pietati consonum putant. In quo cum eos accuso, quod ea praestent brutae animanti, quae haud scio an praestarent rationis participi & sibi congeneri, certe minime darent homini Christiano; Respondent co cessam
178쪽
Epistola III. Is scessam homini a Deo rationem, egregium ad omnia instrumentum, qua tamen ille abutatur, sic ut nihil ei cadat incommodi. quod non sua culpa contraXerit, idcirco minore misericordia dignum. At brutis nuhil a Deo tributum praeter quosdam motus& appetitus naturales, quos non sequi non possint, ideoque humana ope & commiseratione sublevandos. Ea de caussa serunt aviter, si qua bestia per cruciatum inte ficiatur , aut Voluptas eX ejus laniena qua
ratur : cujus rei documento mmer fuit a
risex quidam Venetus. Is delectabatur a eupio : coeperat inter reliquM aVeS unam,COccygis magnitudine atque ejusdem fere Coloris, non magno quidem rostro, sed faucibus ita vastis & patentibus, ut cum duducerentur, prodigiose hiarent, & quamvis magnum hominis pugnum caperent. Cujus rei novitatem miratus homo alioqui
ridiculus, avem januae suae supero limini passis alis aruit, faucibus ita hacillo did diis ut immensum hiarent. Qui illac iter
habebant stequentes Turcae, consistebant suspiciebantque. Sed ubi moveri avem &QVere animadverterunt, in miserationem versi clamant, indignum facinus, innocentem avem sic discruciari : aurificem
domo eVocant, arreptumque obtorto COLIo trahunt ad judicem rerum capitalium.
179쪽
166 Aut susbequii Jamque in eo res erat, ut male Verberibus acciperetur, cum a Ballo Veneto sic eum vocant qui illic inter cives Venetos jus dicit) quidam intervenit, qui hominem reis. Peteret: quem a benevolo & favente judia ce , tamen frementibus reliquis Turcis viae impetrat. Sic ille servatus est. Rissi satis nam ad me crebro ventitat) cum mihi t
tam rem, quantoque in metu Versatus esset, commemoravit; quin etiam avem ad me
attulit, ut inspicerem. Ea est qua dixi figura , noctu Volare & Vaccarum mammas fugere riunt. Conjectura ducor ut Veterum caprimulum fuisse credam. Tales se erga omne brutorum animantium genus praestant Turcae, sed maxime pinnigerum. Esth regione diversorii nostri procera platanus, amplitudine ramorum & opacitate stomdium spectanda: sub ea interdum contastunt aucupes, cum magno aVicularum num
mero: accedunt multi, & parvo aere captu Vas redimunt, Quas singulatim deinceps manu emittunt. 1llae sere in platanum subvolant, ubi se a carceris squallore & sordiabus purgant, pinnasque eXplicant, piulantes interim. Tum Turcae qui redeme runt, ridis, inquiunt alter alteri, ut Abigratulasur, mihi gratias agit 8 Quid e go Τ adeone Ρythagoraei Turcae, ut omne animal apud eos sacrosanctum sit, nulloque
180쪽
lisola III. . vescantur 7 Minime, imo fere a nullo abstinent, quod sit appositum, sive eicio suve assato. Ovem quidem lanienae nasci ducunt , sed non serunt ex earum cruciatu &tormento Voluptatem quaeri. Minores quiadem aveS, quarum cantu rura campique celebrantur, sunt qui nulla ratione adduci queant ut interficiant, imo ut caveis inclusas teneant, nimiam libertati earum injuriam sic fieri existimantes. Sed non est omnibus una sententia. Luscinias certe egregie canoras sunt qui domi nutriant. quarum operas ad canendum Veris te Ore locent. Vidi qui cardueles ita doctas Circumferrent, ut cum eis de fenestra superne nummus Ostenderetur, quainis proin cui advolarent, nummumque peterem quem si qui tenebat extorqueri sibi non Pateretur, manum ejus insidentes in aliud atque aliud cubiculum transeuntem comutabantur , cum nummo interea luctantes: quem simulatque adepti essent, itineris quod fecissent memores , ad dominum stantem in via sonituque tintinnabuli re-Vocantem revolabant, cui tradito nummo Operae praemium grana aliquot canabis a cipiebanti Sed quiesco ne me Plinium aut aesianum imitari, & historiam animalium componere Velle censeas. Transeo ad alia, ac volo tibi Castimoniae mulieris