장음표시 사용
311쪽
sola IV. 299 reprehensione dignos judico, si cum oblatum est vindictae tempus, eo utantur. Esto, inquit Hally, utantur, ut Valent, modo intra ipsius Hungariae fines aut locos finitimos : sed ut in ipsam Moldariam imVadant, paucorum dierum itinere Adrianopoli distantem, id vero tolerandum non est. Tum ego: non debet a viris bello asia suetis, & tractandorum armorum quam juris peritioribus delectus aut discrimen requiri. Quae prima Opportunitas oblata est, eam arripuerunt: nec sibi cogitandum putarunt , ubi aut quatenus liceret. Sic ab eo discessi cui mihi videbatur) miniume irato : neque sane puncto difficiliorem sequentibus diebus in negotio pacis se praebuit. Dum haec maXime agebamus, non levi affectus sum sic enim interpretor ) Christianissimi regis oratoris beneficio. Erant in principis ergastulis Constantinopoli homines treaecim, plerique juveneS, uaquibus & nobiles aliquot: partim Germ ni , partim Belgae, quos animadvertendus casus eo redegerat. ΝaVim conscenderant Venetiis, qua quotannis interposita fide publica , qui sacram urbem HierOsolymorum visere cupiunt, in Syriam deportantur. QuoSdam pietas, aliOS pere grinandi , & longinquas regioneS Visendi studium eo adduxerili: sed sinistro at spicio.
312쪽
3oo Aug. Rusbe usi spicio. Quo tempore terram attigerunt, milites Malienses facta exscensione illam orae Ρhoeniciae partem populati fuerant, CaptoSque Complures homines abstraxerant. At Syri, quibus parentes, liberi, propinqui abducti fuerant, cum neque ultionis neque recuperandi suos alia Via pateret , manus injiciunt in istos Venetorum hospites, criminantur eos esse de numero piratarum : aut reddendos sibi curarent luos, aut eandem servitutis conditionem ne recusarent. Nec profuit monstrasse
diplomata dominii Veneti, fidem publicam , leges foederum protulisse, quin Vis plus quam jus valeret, & Constantinop
lim constricti vinculis aveherentur. Multi tum oberat florens annis juVentus, quae
ne Bassis quidem probabile videri patiebatur , eos sanctimoniae caussa Hierosolymam petere Voluisse ; quod Turcae non nisi jam natu grandiores religionis ergo peregrinari solent. Quae postquam ad me delata sunt, equidem mOVi Omnem lapidem, quo eos ex illa miseria eruperem : sed nihil est a me prosectum. Appellatus Bassus Venetus, quod per mdem ejus Reipub. in eam calamitatem devenissent , non negabat aequum esse eis subveniri. Sed quam facultatem dari in tanta immanitate insolentissimae
313쪽
lisola IV. 3OIgentis 3 sublevabam interea illorum in Ninnium , quibus poteram solatiis. Quum Omnes quadam die praeter spem ad me limgrediuntur , ajunt se mihi dono missos ab oratore Christianissimi regis : ejus opera
se libertatem consequutos. Sane sum la latus , nec Opinrito eVentu , magnaSque Oratori gratias agendas curaVi. Fecerat haec praefatus orator Lavinius sic enim Vocabo quem Latagne Vocant) ut cum discessurus valediceret Suleimanno, manumque de more oscularetur, schedulam ei Obtruderet, in qua homines illos, quibus religio calamitatis cauisa fuisset, in gratiam regis sui libertate donari postulabat. Assensit Seseimannus, ac sine mora missos fieri jussit. Ego viatico adjutos, & in navim impositos Venetias, atque inde in patriam remisi. Fuerat hic Lavinius initio multis modis mihi molestus: ubicunque poterat meis actionibus intercedebat, nuhilque omittebat, quo me immerentem apud Bassas in invidiam vocaret. Narrabat me regi Hispaniae subjectum, ortum in Belgio, non minus ei regi servire quam ipsi Imperatori. Eum per me de rebus omnibus, quae Constantinopoli gererem tur , certiorem fieri: habere homines ad eam rem pretio redemptos, qui mihi e iam arcanisma quaeque enunciarent, in
314쪽
3oz Aug. Rudequii quibus praecipuas partes teneret Ebrahiamus, primariuS Turcae interpres, de quo dicam postea. Atque haec quidem omnia antequam paX inter reges Hispanum &Gallum convenisset: pace facta, videbatur quaesivisse tempus , ubi illa corrigeret. Erat Lavinius asperae cujusdam &horridae libertatis, qui nihil sibi tacendum aut dissimulandum putaret, quodcunque
venisset in mentem, tametsi parum aequis auribus acciperentur. EX quo fiebat, ut ab ejus congressu ipsemet Rusianus refugeret , cum caeteri propter sermonis ace hitatem a Ruitani colloquio absterrerentur. Mittebat Lavinius suos interpretes, ut si1bi aditum peterent, tergiversabatur
Rusianus, & jubebat per ipsos potius indicaret quid Vellet, parceret operae, nihilominus, ut ipse abesset, posse perfici: sed
nequicquam , nam mOX aderat, eaque eXpromebat, quae raro sine offensione a
Rustano audiebantur ; ut accidit, cum aliquando non eam haberi domini sui r tionem , quae debebat, eXpostularet. Nam ciuid vos, inquiebat, arbitramini Budam, Strigonium , Albam Regiam, ac reliqua Hungariae oppida fortasse vestro Marte capta existimatis 3 sed fallimini, Vos ea per nos habetis. Nam nisi fuissent discordiae& continua bella, quae inter nostros &
315쪽
Epistola IV. 3O3 Hispaniae reges intercesserunt, tantum abfuisset, ut illis potiri potueritis, ut per Carolum quintum vix Constantinopoli tuti futuri fueritis. Non tulit diutius Rustanus, sed graviter eXcandescens : Quid mihi tuos, quid Hispaniae reges narras 3 ea Domini mei potentia est, ut si1 omnes vestri Christiani principes arma conjungant,& simul et hellum inserant, non flocci faciat , ac facilem Victoriam de cunctis reportet. Quo dicto in cubiculum iratus se recepit , facessere jusso Oratore. Non possum hoc loco praeterire, quae de gente a Cepi, quae etiamnum incolit Tauricam Che sonesum, quam saepe audiveram sermone, moribus, ore denique ipso & corporis h him, originem Germanicam referre. Itaque me diu cupiditas tenuit videndi ab ea gente
aliquem, & si fieri posset inde eruendi alti quid quod ea lingua scriptum esset, sed
hoc consequi non potui. Casus tamen utcunque desiderio meo satisfecit. Cum essent duo huc illinc delegati, qui nescio quas querelas nomine ejus gentis ad primcipem deferrent, meique interpretes in eos incidissent, memores quid eis mandasIem, si id usu veniret, ad prandium illos ad me adduXerunt. Alter erat procerior , toto ore ingenuam quandam sin plicitatem prae se ferens, ut Flander videretur
316쪽
manus haurire. tae torum equorum camnem devorare, nullo foco admotam. Ostas tantum sub equestri sella eXplicare, quibus equino calore tepefactis tanquam opipare conditis vesci. Gentis regulum e mensa argentea cibum capere. Primum inferri ferculum caput equi, ut & postremum, quemadmodum apud nos primo novitamoque loco honos habetur butyro. Nunc adscribam pauca vocabula de multis, quae Germanica reddebat. Nam haud minus multorum plane diversa a nostris erat so
ma : sive quod ejus linguae natura id ferat, sive quod eum fugiebat memoria. & per
grina cum Vernaculis mutabat: Omnibus
vero dictionibus proponebat articulum thoaut the; nostratia aut parum differentia
haec erant :Aroe. Ρanis. Pist. Sanguis. Stul. Sedes. Hus. Domus. Wingari. Vitis. Rethen. ΡluVia.
317쪽
Aug. Rustiquit Lor. Triticum. Sali. Sal.
stra auen tae erat illi Bonus dies :Donum dicebat, & pleraque alia
318쪽
stra lingua non satis congruentia usurpabat, ut DL Vita sive sanitas. Ielisob. Vivus sive sanus. Di utari. Sit sanum.
Hiemsta p. Εbibe calicem. Taomarabata. Tu fecisti. Ita Varibata. Ille fecit. Iob malinia. Ego dico.
319쪽
3o8 Aug. Budequii Jussus ita numerabat. Ita, tua, tria . Dder, Duf, seis, si me, prorsus, ut nos Flandri. Nam vos Brabanti, qui vos Gemmanice loqui facitis, hic magnifice vos efferre , & nos soletis habere derisui, ac si
istam Vocem pronunciemuS rancidius, quam vos Seven effertis. - . Ρrosequebatur deinde, Athendine , thime , thimita , itannua, simnetria, &c. Viginti dicebatsem, triginta tresibyen, quadraginta Diaeithien, centum sada. baeter mille. Quinetiam cantilenam ejus linguae recitabat cujus initium erat
Hi Gothi in Saxones sint, non possum dia judicare : Si Saxones, arbitror eo deductos tempore Caroli Magni, qui eam gentemper Varias Orbis terrarum regiones dissipavit. Cui rei testimonio sunt urbes Transilia vaniae hodieque Saxonibus incolis habitatae. Atque ex iis ferocissimos fortasse longius etiam summoveri placuit in Tauricam usque Chersonesum, ubi quidem inter hostes religionem adhuc retinent Christianam. Quod si Gothi sunt, arbitror jam olim eas sibi sedes tenuisse Getis proximas. Nec erraturum fortasse , qui sentiat majorem
Partem ejus intervalli, quod est inter Gothiam
320쪽
sola IV. 3 sthiam insulam & Procopiam, quam hodie
Vocant, a Gothis aliquando insessam. Hinc diversa Gothorum , estgothorum &Ostrogothorum nomina : hinc peragratus Orbis victoriis, & seminarium ingens hamharicae multitudinis. Habes quae de Tam rica Chersoneso ex his Ρrocopiensibus didici. Audi nunc quae eX quodam errone Turca de urbe. & regione Cathaja. Eratis e sectae genere, cui pietas est per longinquas regiones Vagari, & in altissimis montibus in locis desertis & vastis Deum
Venerari. Ρercurrerat paene totum Orientem,
ubi sibi cognitos Lussitanos commemorabat: incensus deinde cupiditate visendae urbis ®ni Cathaini, adjunxit se proficiscentubus eo mercatoribus. Nam solent illi magno numero conVenire , atque ita catem
vatim regni illius fines petere. Ρaucis iter illud pervium est, aut certe parum tutum. Inficita multae peregrinantibus gentes sunt in medio, quarum aggressurae singulis momentis timendae sunt. Ubi est a Persiarum finibus aliquanto longius discessum, o
Currunt civitates Sammercanda, Borchara, Taschan, caeteraque loca a Demeri nis successoribus habitata. Hinc magnae solitudines aut regiones sequuntur, modo feris & inhospitalibus, modo a mansuetioribus populis cultae : sed passim victus