장음표시 사용
341쪽
Epistola IV. 3 3Itionem valde mirari, quod tantam rem tam negligenter ageret : oratores se ad
eum aliquoties , illum sibi contra nihil praeter literas & nuntios missitas . Non arbitrari id negotium ei esse cordi. Quin
Viros optimates praecipuae auctoritatiS ac
nominis legaret , cum quibus agi &transigi pro negotii magnitudine posset. Non sibi nihil eum debere , magno stihi detrimento fuisse BajaZetis adventum ,
magnos sumptus factos antequam in potestatem redigeretur. Florum rationem haberi aequum esse. Sensit Suleiman-NUS pecuniam quaeri. Itaque potiusquam non necessario bello aliena aetate
se involveret, statuit Bassiarum 1equi consilium , & cum Persa pecunia citiusquam armis pugnare. Ρrimum deligi tur in Ρersiam orator Hassan Aga unus e cubiculariorum principibus. Cui comes ire jubetur aetatis honore conspicuus Bassa Marassensis. Discedunt illi cum amplissimis mandatis media fere hyeme , summa celeritate : itinere difficillimo proficiscuntur , pluribus suorum desideratis : demum Cashinum ad Persam pem veniunt. Imprimis postulant videndi B jagetis sibi heri potestatem. . InVeniunt situ & paedore carceris deformatum , & barba capilloque adeo promissis , ut
342쪽
332 Aug. sudequiinis1 raderetur satis agnosci non posset. Ium demum genuina ejus vultus signa Hassan recognovit. Fuerat is a primis anniS pueritiae cum eo educatus: eaque de caussa potissimum id munus Suleimannus ei delegaverat. Convenit, ut quod Persa detrimenti se fecisse diceret, ei reficeretur , & munus praeterea acciperet tanto negotio dignum. Tum demum Su-lelmanno facultas esset interficiendi Baja-Zetis. Recurrit Hassan , & legationem domino suo renunciat. Munus sisnul cum impensis quae postulabantur adornatur,
quod praesidio Turcico ad ditionis Persicae initium deducitur. Adest iterum Hassan infortunati B agetis desighatus carnifex: siquidem ita mandarat Suleiman-nuS, ut eum suis manibus eXtingueret.
Sic injecta fidicula B agetes strangulatur, qui quidem unum ante mortem rogasse dicitur, ut videndorum liberorum dividemdorumque inter eos novissimi ossicii osculorum copia sibi fieret; sed incassum, jussus agere a uod instaret. Hic finis inauspicatorum' BajaZetis conssiliorum , eo citius in eXitium praecipitati, quo magis Vitatum cupit. Quod patris fatum, idem quatuor filiorum fuit. Unum dixi relicium Amasiae cum profugeret, recenS natum , quem aVus transtulerat Ρrufam, ubi
343쪽
educabatur; sed cum cognovit de Bajagete actum, Eunuchum cui fidebat Ρrusam
misit, ut eum interficeret. Sed cum Eunuchus esset teneriore animo , sibi de numero janitorum quendam asciverat obii mali ad quod vis facinus animi, cujus . opera puerum eXtingueret. Is cubile ii gressus , cum collo puerili laqueum api ret, infans ei arridens seque quod poterat attollens , apertis ulnis complecti &ferre osculum conabatur. Quae reS serum alioqui hominem sic commovit, ut ferre non posset, animaque defectus concideret. Moram admiratus EunuchuS,
qui foris astabat, eodem se inseri, janitorem in solo stratum offendit, tum ne suscepto muneri deesset, suis manibus insontis pueri animulam elisit. Ex quo satis constitit, non avi misericordia eo usque nepoti parsitum, sed eX opinione quae Turcis insedit, ut res quocunque consilio institutas, si bene cadant, ad Deum auctorem reserant. Propterea quamdiu incertum fuit, quem eXitum B Metis conata sortirentur, abstinendas ab infantis injuria manus, Seseimamus statuit: ne si postmodum res melius vertisset, obniti voluntati Dei voluisse videretur. Sed nunc illo extincto, ac veluti divina sententia damnato, caussam esse non putabat, cur
344쪽
334 Aug. Biubequii filio diutius parceretur : ne malum o meX malo corVo relinqueretur. Fuit mihi aliquando longa super eo cum meo Chiuausso disputatio : cum esstem in insulis de quibus supra) & mihi visum esset longius
evagari. Contigit ut revertens littoris eartem paulo altius in mare porrectam reΠan- . te Vento superare non post m. Quo in loco postquam aliquandiu frustra luctati sumus, eXscensionem facere, & prandium sumere nobis necesse fuit. Νam in eum eventum semper cibariorum aliquid coctum in navi circumserebam. Fecere idem complures Turcae, 9uOS par casus eo detulerat. Mensa mihi posita est in virenti prato. Mecum una Chiaussus & interpres discumbebant. Injecta forte Bajagetis mentione, coepit Chiaussus in eum inclementius invehi , quod arma sumpsisset contra fratrem. Ego contra dicebam videri mihi miseratione dignum, cui inevitabilis necessitas imposita
ellet, aut capiendorum armorum, aut certae pestis subeundae. Sed cum Chiauisus nihilominus eXecrari pergeret, VOS, ii quam , immanis facinoris reum facitis Bri getem. At Selimum, hujus Imperatoris
patrem, qui non modo contra patriS VO-luntatem , Verum etiam salutem arma tulit,
nullius criminis arguitis. Recte , inquit Chiaussus: nam rerum exitus fatis docuit illums
345쪽
lsola IV. 33sillum, quod secit, divino secisse instinctu,& coelitus fuisse praedestinatum. Tum ego, si hoc more agetur, quidquid quamvis pessimo consilio susceptum, si bene cedat , recte factum interpretabimini, & Dei
voluntati adscribetis, Deum facietis auctorem mali, neque quicquam bene aut segnius factum, nisi ex eventu pendetiS. Sumus aliquandiu in hoc sermone commorati , cum uterque non sitne animorum& vocis contentione, quod proposuisset, defenderet. Collecta utrinque plura Sacrae Scripturae loca , Nunquid potes vas diacere nulo , cur me ita finxisti st indurabo cor Pharaonis. Jacob dilexi r Esau odio habui ; a que alia, ut veniebant in mentem. ALmirantibus quid altercaremur , qui prope aberant Turcis, postquam sublata mensa consurreximus, Chiaussus recta abit ad suos. Illi recipiunt in medium. Video dein poetae in modum concionantis multa dicere cum magna illorum attentione. D mum cum instaret meridies, facto silentio , suo ritu, in frontem consistentes Deuni Venerantur & adorant. Mihi longum videbatur, dum rediret ad me Chiaussus, ut scirein, quem tam serium sermonem cum suis habuisset. Subverebar , ne quid eorum , quae diXissem, in pejus retulisset, quanquam esset mihi satis per
346쪽
336 Aug. sudequii specta ejus probitas. Tandem cum posuisset ventus & tempestas, ad conscendendum Vocaret, reserimuS HOS in naVem,& coeptum prosequimur iter. Hic mihi nihil prius fuit, quam ut ex Chiausso
quaererem, qua de re apud suos populares tam accurate sermocinatus euet:
atque is subridens, Fatebor, inquit, tubi ingenue, quid fuerit. Voluerunt eX me scire , qua de re fuerit inter nos tanta contentione disputatum. Ego dixi, de praedestinatione, & quae tu pro tua parte loca collegisses, & quae a me adducta agnovisses , eis recitavi: eX quibus te libros nostros legisth, & facraescripturae scientissimum esse constaret: nec tibi ad omnem foeticitatem qui quam deesse , quam ut sacris nostris inititiarere : quam tibi mentem dari a Deo cohortati inter nos sumus, ut eum in precibus , quas nos habere Vidisti, rogaremus. Nuntio de B agetis interitu CO stantinopolim allato, magnuS me metUS incessit de nostri negotii eXitu, stabamus quidem pulchre, finemque qualem Optabamus , prospicere Videbamur: sed casus Bajagetis curam revocabat, ne Tum cae insolentiores facti, quae acta essent reteXerent, & nos ad conditiones gra- ioreS revocarent. Fueramus sceliciter
347쪽
hisola IV. 337 praetervecti complures scopulos, in quihus cladem Gerbensem, vincula Bajaeteris, & pulsi e Moldavia Veyuodae fortunam : restabant duo nihilominus formia
dolosi, mors de qua dixi) B agetis, &item alter: de quo mox dicam. Me primus per servum domesticum ejus nuncii participem his verbis fecerat Hally. Certo latrem sublatum e vivis Bajagetem: non esse, quod ejus fiducia luderem diutius: meminissem facilius inter duos principes
eorundem facrorum consorteS Veterem gratiam integrari, quam inter duos diversiae religionis novam conciliari. Crederem hoc sibi non' esse tutum tergiversari ulterius: neque nodum in scripto quaerere. Haec meum animum non leViter pupugerunt.
Sed quod autor suspectus haberi possiet,
mitto circum amicos sciscitatum, nunquid certe de Bajagetis nece sit allatum 7 respo dent ad unum omnes, de eo nullam dubitationem relinqui. Intelligo mihi contrahenda vela. Νon esse quod deinceps ad meliora aspirarem : mihi satis esse debere, si locum quem ceperam, tueri possem, si nihil in conditionibus mutaretur. Jam diu eas Turca Viderat, neque erat aVersatus, paucis additis aut circumcisis, in quihus tamen erat nonnihil quod desiderarem.
Erant quaedam posita obscurius , & quae
348쪽
338 Aug. Misequii controVersiam facere possent, si quis malumius interpretaretur. Adnitebar ut aut tollerentur aut Corrigerentur , ut nostrae parti commodius esset. Jam semel atque iterum eaS conditiones ad 1 e missas Imper tor meus Viderat, clementerque approba-rat: sed ipie mihi non satisfaciebam, adjungique semper aliquid, quod magis etiam esset in rem nostram cupiebam. Cum me haec agentem is de quo diXi, nuncius oppressit: sed & antea grave impedimentum inciderat eX quorundam optimatum Ηungarorum a Veyuoda Transilvaniae ad Caesarem desectione, vel si verum dicet dum est ex errore in viam & ad ossicium reversione, cum arcibus atque oppidis quae ab iis tenebantur. Quae novitas quicquid erat de pace inchoatum, turbare & perve tere potuit. Siquidem Turcis speciosa oratio non deerat: Non debuit, dum de conditionibus agitur, quicquam noVari. Si pax cordi est, quae perverse acta sunt, in integrum restituere : de se statuant des ctores ut Volent: quae possederunt penes Veyuodam remaneant, clientem & beneficiarium nostrum. Verum non modo nihil istiusmodi ab Hatly propositum fuit, Verum etiam cum in conditionibus pacis nomin tim adscripsissem ut illa manerent, rata lubenter comprobarat. Sed qui tum super-
349쪽
venerant a Ve'Oda recenteS OratoreS, eam cicatricem acerrime refricabant, aulam Cla- .
moribus implebant, prodi miserum juvenem , profanari jus amicitiae, veteribus amicis hostes anteferri. Quibus quidem reliqui Bassae praeter unum Halty moVehantur. Sic denique in pacis legibus, de quibus jam convenerat, mansum. Ego Vero, tametsi nulla dubitatio esse posIet de mente domini mei, memor tamen nunquam deesse in comitatu Ρrincipum , qui aliorum benefacta, etsi praecipra denigrarent , praesertim hominum eXternorum, Onmia quatenus fieri posset ei quam liberrima reservanda statuo. Sic ergo cum Hal-ly ago , ut Osteridam , tametsi conditiones propositae ex toto expectationi Principis
mei non responderent, tamen confidere illis acquieturum, modo una mecum mitteretur aliquis qui ea quae essent obscuriora, aut alioqui in controversiam vocari possent, declararet. Ad id videri optimum Ebrinimum , per quem ipsit vicissim de Caesaris Voluntate erga pacem cognoscerent. Facilestum est in hanc sententiain. Ita longinquo huic pacis negotio suprema manus imposita. Mos est, ut discedentem cum gratia oratorem Bassae in Divano mensae suae adhibeant. Sed quando onmia suspensa &incerta donec a domino meo responsum Y a reser
350쪽
34o Aug. Busbequii referretur, manere Videri volebam, is mihi honos non est habitus, quo me carere animo aequissimo tuli. Erat mihi in votis aliquot praestantes equOS mecum educere. Idcirco negotium dederam meis famulis, ut crebro versarentur in foro, si quos ejusmodi reperire possent. Cujus rei factus certior Hally, ipse generosum atque Optumum equum eX 1ula tanquam Venalem producendum curat. Concurrunt mei,
licentur , indicatur centum viginti duc tis , ipsi offerunt octoginta, ignari cujus esset; recusant dare tanti, quibus commitisus erat. ΡOst unum atque alterum diem idem equus cum duobus aliis nihilo deterioribus mihi ab Hatly Bassa dono mittutur , quorum unus erat Arabs gradarius
insigni forma. Cum agerem gratias pro munere , quaesiVit idem Bassa, an equum illum quem homines mei 8o. ducatis in foro emptum Voluissent, non pluris aestimarem 3 respondi, longe pluris. Sed eos a me mandatum habutile ne pretium illudeXcederent, ne mihi nimiae fraudi esset, si
vitiis latentibus affectum ut fieri solet
per imprudentiam mercati essent. Admonuit me deinde de ratione alendorum initio itineris equorum Turcicorum: numirum minima pabuli portione , utque minima facerem itinera, donec equi itineri assu