장음표시 사용
331쪽
ti Slisola IV. 32 Icasus ejus sustentabam, &, cum de pace
actio mea, tum ut cum maXime caleret, frequenter eum ad meos interpretes adjungebam , eoque utebar ad Bassas interia nuncio. Quod Halty pro sua in me benevolentia , & quod Ebrahimum per injuriam pulsum non ignorabat, facile patiebatur. Denique perficio ut in pristianum honoris locum reitituatur. Quae res mihi ejus animum valde adjunxit, sic ut nihil ei esset antiquius, quam ut se memorem & grat a probaret. Summa cum fide causam meam ubique agebat, neque
quicquam praetermittebat, quod ad gratiam omnium mihi conciliandam pertineret. Quod ei proclivius erat in illa novae pacis offensione , propter quam subirati, ut dixi Gallis Turcae , cum venisset Constantinopolim vir nobilis Salviatus, ut regis Christianissimi nomine Sandaeo libemtatem conficeret, nihil obtinuit, neque ululus ejus incoepti fructus fuit. Magna in expectatione istius legationis Sandaeus via Xerat, Omni undecunque si ea falleret spe praecisa : magnos sumptus fecerat con parandis muneribus , quibus Bassis Principique ipsi ex consuetud1ne honos haberetur ; quae omnia cne sim longus) diagrestio jam Salviato ad nihilum redierknt. Qua re territi, quos illic famulos proc X ratoreS
332쪽
322 Aug. Bmbequiiratores suos Sandarus habebat, ad me Ve-- niunt : fatentur se non audere tam ine pectati eventus eum certiorem facere totum ab hujus legationis spe pependisse ,
qua nunc deceptus Vereri ne ferre possiet: atque ei desperatio morbum , morbus mortem adferret rogare ut meam Operam interponerem, atque ipse ei scriberem. Ego recusabam, quod mihi non ratio, non Oratio suppetebat, qua hominem tam graviter afflictum consolarer. Erat Sandaeus ingentis spiritus Vir, spei abundans , timoris inscius. Sed qui sunt ii jusmodi , ut Omnia quae optent sperent, postquam cuncta retro ferri & contra antimi sententiam evenire eXperiuntur, ita plerumque animis concidunt, ut non sit facile ad aequitatem eos erigere. Dum ΠΟ- his negotium ad hunc silicem haeret, commodum offert se interpres Ebrahimus; qui cum in Vario sermone injectu esset mentio captivorum illorum Hispanorum, eo evasit ut aperte demonstraret, sit eos petivissem non mihi negatum iri. Scire 1e quid diceret, habere eX bono auctore. Solitus quidem erat antea quaedam in medium Obscurius jacere, quibus mihi spem faceret illorum si1 adniterer liberandorum, sed parum me movebat. Quid enim p
cis etiamnum incertus tentare ea aud rem y
333쪽
Epistola IV. 323 rem' etiam illud me retinebat, nedum importune initarem, cum ipse nihil proficerem , tum Salviati actionem sorte im- ipedirem. Sed cum post ejus discessum sic affirmantem Viderem Ebrahimum, hominem mihi obstrictum; non visum est esse de nihilo, & coepi aliquantum verbis ejus
aures praebere , identidem tamen admonens , Videret Ouo impelleret, ne honitinem amicum praeberet deridendum. Quod mihi haud dubie eventurum esset, si rem frustra suscepissiem communi opinione fi ctu incredibilem, & praejudicio jam dan natam. Ρerseverabat nihilominus, & me vetabat dubitare. taperirer suo peric lo, se rem certam adferre. Hujus auctoritate adductus scribo ad Sandaeum, quo evasisset Salviati actio, tamen desperare prohibeo. Nam aut nihil unquam credendum homini Turcae, aut multum spei superesse : deinde quae ex Ebrahimo C MOrim, memoro. His jactis initiis comsulo tamen amicos, quOS magnum rerum Turcicarum usum habere sciebam : illi r seondent, velle se mihi quae agerem pr spere evenire. Sed non Videre, qua ratione impetrare possem, quod modo regis amici veteris oratori denegatum fuisset, praesertiin ambiguo etiamum pacificati nis nostrae exitu : Omnibus Omnis memo-X a riae
334쪽
3 2 . Aug. Εὐbeqn iriae eXemplis fatis constare, quam essent magnis captivis reseratu dissiciles carceris apud Turcas ires. Scribo nihilominus
ad Caesarem, & quae mihi spes facta sit
ostendo , ut eos captivos a Suleimanno petat, oro atque eXOro. Ut rem conferam in pauca , magnis muneribus Bassis
promissis, si se lubentes & propitios illorum liberationi praebuissent. Pridie divi
Laurentii eXempti carcere omnes in hospitium meum traducuntur. Odio plus quam staterno dissidebant Sandarus & Ley-va, cui ob eam caussam necesse fuit mei fam separatim sterni, quo cum coenavit Requesenaeus. Sandaeus eidem mensae mecum accubuit. Coenantibus intervenit ab eo , qui Regis Galliarum oratoris vicem exhibebat, dispensator, nescio quid literularum quae in ejus manus inciderant, ad me ferens. Quaerit eX eo Sandaeus, num se nosset y Arbitror, inquit, te esse Don Alvarum. Sum Vero, inquit, nunciabis e mino tuo multam falutem, eique dices , quemadmodum hic me Videris hujus oratoris Opera liberum. Tum ille, video I ne, ita tamen, ut ViX credam oculiS meis. Hoc ideo a Sandaeo fiebat quod is Oratoris vicarius , Vir alioqui bonus, unus fiebat ex iis quibus persuaderi non poterat, eos captivos in gratiam Imperatoris Ferdinan
335쪽
Episola IV. 3as di Suleimannum dimissurum. Ceterum
Antequam e carcere promerentur , fuerat
in hanc sententiam consultus Musti Tura Cicorum sacrorum antistes , num fas esset cum paucis Christianis plures captivos Turcas permutare 7 nam haud pauciores quam quadraginta Turcas captivos , sed communes & proletarios contra redditum iri promiseram. Musti respondit , duorum auctorum super ea re diversus eX-tare sententias uni permutationem proin hari , alteri non placere : sed itum est in sententiam commodiorem. Restat ut de supremo Bajagetis casu tibi narrem, nam id quoque te eXpectare scio. Quemadmodum a Sagthama in custodiam datus fuerit, opinor te meminisse. EX eo plures ultro citroque nuncii commearunt, etiam Oratoris titulo quidam a Persa ad Turcam cum muneribus, cujusmodi solent esse exquisito opere elaborata tentoria, tapetes Assyrii & Ρersici, & facra eorum mysteria comprehendens liber Alcoranus, & in his aliquando inusitati generis animanteS, qualem memini dictum fuisse allatam formicam Indicam mediocris C niS magnitudine, mordacem admodum &1aevam. Adventus caussa obtendebatur Bajagetis cum patre reconciliatio, iisque magnus habebatur honos, & a Bassis magnifi-
336쪽
326 Aug. Εαbequii Cis epulis accipiebantur , quarum Hallyme quandoque participem esse voluit, missis ingentibus octo dulciariorum murmhinis patimis. Romanis ussitatum fuit demensa ad amicos mittere , quem morem
etiamnum hodie retinent Hispani. Turcae e mensis , Opiparis sibi potius auferunt, sed tamen non fere nisi familiares, & quihus uxores & liberi sunt domi. Ρlena sudaria frustorum esculentorum e mensa mea domum plerumque asportabant, neC Ve- 'rebantur vestem sericeam guttis jurule iis oblinere , quamvis apud eos primo lOCO commendetur mundities. Hujus rei mentio mihi reducit in memoriam casum
jocularem , quem non me pigebit tibi referre. Ridebis, sat scio, quemadmodum &ego affatim risi : nec risum contempseris homini maxime proprium, & quo nulla re
melius humanae miseriae condiuntur. Tum Catones non sumus. . Hic mos est Bas. sis , ut paucis ante jejunia sua, quae nosci uadragesimam Vocamus, diebuS, prandium Omnibus qui venire volunt praebeant, eXcluditur nemo. Sed tamen fere accedunt vicini, clientes noti, & amici. Stratum est humi super tegetem Oblongum scorteum mantile, quod densatis larculis Oneratur. Ea mensa multorum hominum capax est. Bassa ipse in , summa
337쪽
. Episola IV. 32 summo assidet, circumque eum qui sunt honoratiores, longa dein serie minorum gentium convivae, donec nulli amplius supersit locus ; plures adstant, non enim
mensa simul omnes capit , sed ubi qui
Consederunt, famem depulerunt, quod fit raptim, magna modestia & silentio, ac pOtione mellis aut saccari aqua diluti prandium finiverunt, salutato convivii patre diascedunt; in quorum locum succedunt ex circumstantibus alii, ac deinceps alii, donec brevi spatio multi eX eadem mensa saturentur; famulis interea haud segnibus novos discos & patinas detersis prioribus succenturiare. Cum hujusmodi convivium haberet domi suae Bassa, adventorem somte Sin accum invitarat ut sibi accumberet. Secundum ab isto locum tenebat quidam senex ex eo genere quoS Hodisiiu Turcae Vocant , hoc est, literatos. Hic cum ante se magnam diversorum cuhorum congeriem videret, velletque jam satur portare aliquid ad uXorem , co
pit quaerere sudarium quo reponeret :1ed illud domi reliquerat. Νon tamen sibi deest : capit ut bonus gladiator comsilium in arena. Dependentem a tergo manicam arripit non suam , ut putabat sed Singiacci; hanc infercit quantum potest, eamque poliremo bono panis 1rulto,
338쪽
.328 Aug. BQbequitne quid elabatur, veluti obsignat. Nam remitteret paulisper valedicturus hospiti necesse erat, quod eorum ita ferat comsuetudo , ut manibus ad pectus vel ad femora applicatis suos optimates salutent. Quo functus ossicio .denuo manicam sed suam colligit , quam ubi est triclinio egressias, sedulo pertentans inanem Offemdit, obstupescit. Sed quid faceret Τ tristis domum redit. Surgit haud multo post & ipse Singiaccus, Bassamque Veneratus abibat, ignarus Oneris quod pendebat a tergo. Sed mox ad singulos egressus manica quod continebat parere Coepit. Longam ducebat a tergo Singi
accus reliquiarum lineam. Ridere omneS. Respicit ac videt non sime rubore OffaS VΟ- mentem manicam. Tum Bassa conjectura assequutus id quod erat eum re- Vocat, ipsum residere & Homiam illum accersiri jubet: ad quem conversus : Cum inquit) sis & mihi vicinus & vetus amicus , & domi habeas uXorem & liberos , nec tibi defuerit quod a mensa mea ad eos
portares, miror cur id facere negleXeris.
Tum Homia : Nulla domine mea culpa id factum, sed Genio irato meo'; nam cum imprudens sudarium domi reliquissem , in
manicam meam recondideram prandii retia quias , quam tamen triclinio egressus nescio
339쪽
scio quo casu vacuam offendi. Sic abstem sus Singlacco pudor, literatoriSque preS-byteri frustratio & casus novitas majorem etiam risus materiam circumstantibus dedit. Sed redeo in viam. Erant in angusto Bajageti spes, inclemente patre Vivum ad supplicium poscente, dedere tergiversante & veluti patrocinante Persa , 1ed parum certa fide. Suleimannus tamen modo blandius agebat cum Ρersia foederis
admonens, quo conVenerat eosdem utrique hostes & amicos haberent, modo minis & helli denunciatione territabat , nisi Bajagetes sibi traderetur loca omnia suae ditionis finibus Persae proXima, firmiS praesidiis munierat. Mesopotamiam totamque Euphratis ripam frequente milite comple-Verat , praesertim praetoriano , & quo usus fuerat adversus BajaZetem. Quibus copiis Mahemet Bassa Visiriorum tertius & Graeciae Bellerbegus praeerant. Nam Selimus mature domum redierat. Sed & ii populi quos Georgianos vocant , qui inter mare Hircanum & ΡOntum incolunt, Vicinique sunt Μediae, ut in Ρersam arma caperent, assiduis nunciis solicitabantur.
Illi non infulse respondebant : Sibi nones se tantam suarum virium fiduciam ' ut per se Sanhamam lacessere auderent : Veniret modo cum exercitu Suleiannus
340쪽
ubi pri sentem vidissent, scituros quid se
facere Oportet ; neque tunc consilium neque animum sibi defuturum. Hircani eX alia parte quinque supersunt eX Demi lanis posteris : invitabantur ut socia ar- ma contra communem hostem jungerent.
Ipse Suleimannus iturum se Haleppum , ea est Syriae urbs ad ripam Euphratis sita) atque inde Persae bellum facturum
credi volebat. Nec erat eXtra metum Persa , quid bello Sule annus Valeret, saepius eXpertus. Sed Turcam saevientem aversa militum voluntas alienusque ab eo bello animus facile continebant. Detrectabant impiam militiam , a signisque
dilabebantur. Quorum magnuS numerus praesertim equitum , ducum injussu Constantinopolim reversus, confestimque in castra redire jussus, paruerant illi quia dem , sed ita ut testatum relinquerent, quomodo animati futuri essent, si quis casus aut si qua mutatio incidisset. Ea de caussa postquam Suleimanno satis perspicuum fuit , a Persa vivum BajaZetem non obtineri ultionem tam graviter offensi hominis si qua elaheretur eXcusan-
te sequendum sibi quod erat proXimum, ut illic necaretur udicavit : quod sper hat impetrari polle. Eo magis quod ita ei postremo Persa scripserat , se ejus r