장음표시 사용
321쪽
3 Io Aug. Euisequii& annonae penuria infesta est. Idcirco unumquemque provisa sibi habere cibaria .& quae vitae usus requirat. Quibus rebus
magno numero cameli onerantur. Talem numerosae multitudinis comitatum Car manam Vocant. Ρostquam multorum me
sim labore ad angustias ac veluti claustra regni Cathaini perventum est nam bona pars ditionis regis Cathay mediterranea est, asperis montibus praeruptisque saxis Circumdata , nec potest intrari nisi per CertaS fauces, quae regis illius praesidiis isnentur ) ibi mercatores interrogantur rQuid ferant, unde veniant & quot sint numero 7 Quae regii praesidiarii cognita ii terdiu fumo, noctu per ignes prOXimae speculae tradunt, illa vicissim sequenti, ac sic deinceps, donec aliquot horarum, quouplurium dierum spatio fieri non posset,
nuncius Cathaium ad regem de mercatorum adventu transferatur, qui quidem pari celeritate eademque ratione quid sibi placeat respondet , admitti omneS , an
partim eXcludi aut differri velit. Admissi per dispositas justis spatiis mansiones sub certis ducibus incedunt: ubi quae sunt ad victum & cultum necessaria justo pretio subministrantur, donec ipsum Cathaium attingant. Hic inprimis quid singuli
portent profitentur , dein regem honoris causa,
322쪽
Causa, quo Visum est munere impertiunt. Cui nihilominus fas est aequa aestimatione facta, merces quas Velit emere. Relia quas pro arbitrio Vendunt, aut permutant, die ad reditum praestituta , intra quam negotii gerendi contrahendique pO- testas fit. Nam Cathainis peregrinorum hominum diuturnius contubernium non placet, ne quid labis peregrinitatis Contaiagione patrii mores contrahant. Sic illi per eadem hospitia quemadmodum Ven Tant, comiter dimittuntur. Gentem itilam magnae esse solertiae, idem peregrunator memorabat, humaniterque & poli. tice vivere, religionem habere propriam, a Christiana , a Judaica , a Mahumetana discretam, Judaicae tamen eXceptis cero moniis propiorem. Jam a multis retro
seculis artem typographicam fuisse apud eos in usu. Quod satis testarentur ibidem typis excusi libelli. Quam ad rem uteis
rentur charta eX involucris exuviisque hombycum confecta , adeo tenui, ut in altera tantum parte typorum impressi nem sustineat, pars altera Vacua relinqueretur. Frequentes in ea urbe esse taberianas odori illius aromatis, quod muscum vocant; eam esse saniem belliolae cujusdam haedi magnitudine. Nulli merci m jus apud eos pretium quam leoni: hanc
323쪽
312 Aut sudea siseram regionibus illis inusitatam summae esse admirationi, neque quicquam pluris rependi. Atque haec de regno Cathaino ex illius erronis ore, quorum peneS ametorem fides sit. Nam sane fieri potuit, ut cum ego de Cassitio quaererem , mihi de alia aliqua vicina regione retulerit, &juxta proverbium , cum falcem postula rem, mihi de ligone responderit. Quae Cum ex eo eXcepissem, visim est per- Cunctari, nunquia alicinde retulisset vel
radicis vel fructus vel lapilli rarioris Τ Νia hil admodum, inquit, nisi quod radic
Iam hanc in usum meum circumsero, cujus minima particula mansa & devorata, cum me languor aut fi us Occupost, e
citor & incalesco; & cum dicto praegust tam mihi donat, subinde admonens ea parcissune utendum. Gustavit eam meus medicus Gulielmus, tum etiam Visus, qui ex servore , quo illi os inflammatum est. Verum napellam esse judicavit. Sequutur hoc loco, ut alterius peregrinatoris& monachi Turcici tibi miraculum narrem. Is incedebat cum tunica, & pallio albo. ad pedes usque demisso, caesarie promissa, quales fere nostri dictores depingunt Apostolos. Sub facie liberali latebat impostor animus, sed Turcae ut miraculis insignem venerahantur. Iidem interpretes
324쪽
Epistola IV. 3I3tes meos impulerunt, ut ad me adducerent , ut viderem. Sumpsit una mecum
prandium sobrie & moaeste. Inde deicendit in aream domus, pauloque post revertit, sublato vasti ponderis saxo, quo sibi in nudatum pectus aliquot imis imflixit , quibus paene bos percelli potuisset. Hinc manum injecit ferro, quod in foculo ad eum usum accenso candens factum erat. Id ori insertum omnem in partem aliquandiu versat, non sine salivae stridore. Dat ferrum illud oblongum, sed altero capite crassius, & quadrangulum, quod ore recepit, vi ignis sic fervefactim ut a Candente carbone nihil differret. Quo facto ferramentum in ignem recondit, meque salutato & accepto munere discedit. Admirabantur qui circumstabant mei domestici, praeter unum, qui se plus reliquis intelligere arbitrabatur : Et quid vos, immit , fatui ista miramini J An fieri haec revera creditis 3 praestigiae sunt istae & mera oculorum iudidria. Ac simul serrum, qua parte alte ἡ foculo intabat , arripit
probaturus sine noxa contrectari. Sed non citius manu comprehenderat, quam
rejecit, Vola & digitis sic adustis, ut pluribus diebus persanari aegre potuerit: quem
casum magnus sociorum risus Consequutus est, rogitantium: damne illud calere
325쪽
an nondum etiam crederet Τ invitantiumque ut denuo contingeret. Idem Turca inter prandium commemorabat, sumn coenobiarcham, Vitae sanctimonia & mir culis clarum , consuevisse in lacum qui esset coenobio propinquus, eXtendere pallium, in eoque sedentem, qua visum esset suaviter circumvectari. Eundem e coriato eXenteratoque verveci nudum alligari solitum, ut priores pedes brachiis; posteriores cruribus ejus aptarentur: ita conjectum in ferventem furnum manere , donesi percocto Vervece ut jucunde edi
posset, illaesus ipse promi se jubereti Non
credo, inquies, nec ego; audita modo refero. Sed de ferramento candente quod vidi testor. Nec tamen ea res tantam habet admirationem, haud dubie dum in area simum se quaerere simulabat, aliquo medicamento sibi os adversus ignis violemtiam praemunierat, qualia reperiri non ignoras. Nam memini me in foro V neto Videre circulatorem, plumbum igne liquefactum contrectare, eoque sine offensa tanquam manus lavare Jam a paucis ante mortem Rustani diebus me solutiore custodia habitum supra attigi. Erat id mihi valde gratum propter libertatem accessus eXternorum longinquorumque homunum, ex quibus multa cognoscebam quae
326쪽
d sola IV. 3I me delectarent, sed ea Voluptas non minore incommodo rependebatur, quod data liberioris egressus facultate mei abuterentur , & saepe sine custodia Ganigarorum per urbem Vagarentur; unde riXae cum Turcis & turbae mihi perquam molestae, e quarum multis, ut nihil ignores, volo tibi unam reserre, ut de reliquis conjecturam facias. Duo mei famuli tr
jecerunt in Ρeram sine GianiZaris, vel quod illi domo aberant, vel quod isti non esse opus judicabant. Alter mihi pro Ρharma-Copino dabat operam , alter cellae vinariae praeerat. Confectis in Pera rebus quarum gratia eo ierant, cymbam qua Constantia
.nopolim remearent , conduXerant: sed vix
Consederant, cum puer adest ab ejus loci judice, quem illi Odo Vocant, qui eos exire juberet, & domino suo cymba cedere : mei recusant, & circumcirca satis esse navicularum Ostendunt , quibus Caddytrajiciat; hanc sibi jam conductam: pergit nihilominus, & vi conatur expellere :mei renituntur, nec parcunt operae: res
pugnis geritur; quae cum jam fierent in Oculis adventantis judicis, temperare sibi non potuit quin accurreret, ut puero dilecto quo aci nefandos usus abuti dicebatur opitularetur. Sed dum per gradus Per quos ad mare descenditur, glacie im, bricos
327쪽
3IS Aug. Rusbe usi hricos cnam hyems erat) incautus ruit lamsantibus vestigiis, in mare praeceps ibat jamque pedes aqua summa tingebantur nisi comites ei subvenissent. Fit clamor,& Turcarum tota Pera concursus : munes Christianos vim & manus intulisse iudici, parumque abfuisse quin mari obrusrent. Comprehendunt meos, magnoque tumultu ad praetorem sive judicem rerum capitalium trahunt. Expediunt fustes, pedes asseribus inseruntur, quibus sublati in soleis ut mos est Verberentur. Imterim meorum alter, qui Italus erat, ira percitus clamare non desinebat: Mur chi
pec lar Uour: Verberate canes, Verberate.
Fit nobis injuria: nihil commeriti sumus: servi sumus oratoris Caesaris: Vos poenas pendetis Imperatori vestro, ubi rescierit. Atque haec quidem non persecte sermone Τurcico, sta tamen ut satis intelligi posset. Fuit tum in illo tumultu Grcarum non nemo, qui istius confidentiam admiratus exclamaret: Hunccine vos hominem eristimatis sic deformatum altero oculo nam luscus eran non est credite mihi, sed est de genere coclitum cacodaemonum. Unus eyuoda hic est eorum lingua praetor & ipse tanta animi praesentia commOtus, ne plus minusve faceret quam par esset, optimum statuit intactos ad Ruit
328쪽
num mittere. Itur eo magna comitante caterva falsorum testium, ita comparatorum, ut suis testimoniis insontes opprimerent. Turcae magnae pietatis loco ducunt dicere falsum testimonium adversiis hominem Christianum : non expectant ut rogentur, injussi adsimi, seque ultro imgerunt, ut tum accidit. Ergo uno ore clamare omnes, latrones illos pessimum ausos esse iacinus, judicem pugnis concudisse. Quod iussi obviam itum esset, etiam mari mersiiros fuisse. Mei negare, & se immerito accusari dicere, tum se famulos meos profiteri. MOX suboluit Rustano, genus esse calumniae: ut tamen iram com citatae multitudinis declinaret, vultu adstveritatem composito interloquitur, sibi eos poenas daturOS mOXque in carcerem duci jubet. Carcer eis aciversus Vim 1 rentis turbae pro arce erat. Audit eorum testimonia, quibus fidem habendam put hal : comperit meos esse eXtra noram, j dicem esse in culpa. Ego per interpretes famulos meos repeto. Rustinus rem dugnam existimabat, de qua referretur ad concilium : vereri ne si Princeps rescist ret, suspicaretur nummorum interventu
judicis injuriam neglectam. Erat mihi jam tum nonnullus usus cum Halty Bassa: ad eum per eosdem interpretes graviter e post
329쪽
318 Aug. Erubequii postulo , finem injuriarum fieri peto. Suscipit caussam Hally, & me securi animi esse jubet, hanc molestiam cito finem habituram. Rustinus se non expediebat: metuebat semper ne pecuniae caussa mihi aequior fuisse videretur: Ob id ita componi negotium maluisset, ut ne qua judiciquerela relinqueretur. Nunciat mihi via deri sibi consultissimum, ut judicem illum placem Objecto aureorum aliquot holo , vigintiquinque ducatos ad eam rem suffecturos. Ego me gratiam ei habere de comsilio, respondeo. Si jubeat me quinquaginta ducatos sua gratia in mare abjicere, nihil cunctaturum: sed non hic pecuniam agi, sed eXemplum: nam si1 ita institu tur, ut quicunque meos homines osse disset, argentum ultro acciperet, nullam pecuniam suffecturam: ut cuique vestis alteri aut lacerari coepisset; de inserenda meis injuria cogitaturum, ut qui sciret eo nomine sibi paratum pretium, habiturumque a me qui noVam compararet; quonihil indignius, neque a rationibus meis alienius else posset. Sic illi, maXime procurante Halty Bassa, mihi remittuntur At Bassus Venetus ubi audivit, interpretem unum de meis arcessit, obsecrat ut sibi dicat quantum huic turbae sedandae impendissem. Iste, nullum obolum, re
330쪽
spondit. Τum Bailus, si nostrum, im quit , negotium fuisset, tibi adjuro vix ducentis ducatis defuncti fuissemus. Nulli pluris constitit quam bono judici, qui propterea fuit officio motus, quod sic
ipsorum mores ferunt, ut turpe & flagitiosum habeatur , vapulare a Christiano, ouemadmodum de 1e fassus erat. Quod scire vis de primariis Hispanorum ducibus, quos h me carcere liberatos, fama istic percrebuisse dicis : hi fuerunt. Sandaeus militaribus copiis praefectus, & duarum classium, Neapolitanae, & Siculae praefecti, Leyua & Requesenaeus. Quod quemadmodum actum sit, paucis eXpediam. Angebat nonnihil Turcas facta inter Hispaniae& Galliae Reges pax, rebus eorum parum
Opportuna, praetenim cum non invenirent
quod initio crediderant. Et persuasum eis fuerat, se adscriptos inter primos, ut ejusdem pacis commodis fruerentur. It Que praeteriti, tanquam mala relata gratia, dissimulabant quidem, sed locum quaerebant ubi alienioris animi significationem alia quam darent. Suleimannus ad Regem Galliae scripserat, eam sibi pacem probari,
Veruntamen recordaretur, neque Veteres
amicos facile hostes fieri, neque Veteres hostes amicos. Ea Turcarum offensio non