장음표시 사용
391쪽
Instit. Consilium. 3 8 iemplo nobis cavere debemus ; & antequam pluribus illatis vulneribus nos ho- . stis plane conficiat, dum plaga nulla lethalis est, dum nondum Omnis profluxit sanguis, remedium in tempore adhibere ,
hoc est, arma eXpedire, totosque noS ad defensionem comparare. Quae meditanteS atque agentes, Deo rite supplicabumus ; eumque preces nostras haud aversaturum merito sperare poterimus. Quod si per simulationem pietatis, inertiae nostrae velificari volemus, & male quaesito com-
endio a Deo sine opera, sine studio, sine
abore nostro, impendentibus malis opem
solis precibus impetrare : ne ille injustae petitioni nostrae se haud facile aequum praebebit. Ipsi inprimis nostro fungamur ossicio : & partes diligentiae, constantiae, virtutis & fortitudinis, in hunc potissimum usum ab eo nobis datas, impleamus. Νisiaret, serat, ac metat agricola, frustra a Deo copiosam messem postulet. Certum in istis rebus inferioribus ordinem statuit Deus quem haud temere neglectum vult: labori, diligentiae, assiduitati, solertiae, Virtuti multa praemia proposuit , quae negaVitinertiae. Vis scire literas, Musicam, Astronomiam, Mathemata : disce, labora, ner-VOS contende. Haec otioso tibi nullum ii spirabit numen : per eam Vitam eosque gradus
392쪽
gradus quos Deus posuit, tibi persequet da sunt. Instrumenta ad ea consequenda, modo tibi ne desiis, largitus est, ea adhibe, a iis utere; dabit ille benedictionem, & i crementum. Vis tueri patriam, hostem profligare, potiri victoria 3 non hoc comsequeris sectenS, non iners, non otiosuS: insurgendum est ; arma capienda, tractanda, adhibenda exercitatio : assuescendum est labori, soli, pulveri, siti atque inediae. His armatus atque instructus , divinam opem implora; atque ita bonae spei plenuS, procede in aciem, munere tuo funiactus es, iis instrumentis quae tibi Deusdedit rite usus es; servasti ejus ordinem, neque possitas ab eo leges contempsisti :rei exitum piis precibus, Vitaeque integritate ejus clementiae & bonitati commenda. Non est nostri arbitrii neque facultatis victoria ; sed Dei solius beneficio contingit ; cujus tamen non legitime n que ordine petentem haud saepe compotem fieri videmus; & si 1 ecus quandoque fiat quod sane fit rarissime id utibuendum est miraculo. At nos DEUM
tentare non debemus, neque temere qui quam conari. Nec male, meo quidem
judicio , Cato apud Sallustium, Senatum
adhortatus, ut contra Catilinam arma capiat, his verbis utitur ; Scilicet res asera es:
393쪽
Instit. Consilium. 383 . est : sed vos non timetis eam : imo Nero max me, sed inertia V mollitia animi, alius alium expectantes, cunctamini, videlicet Diis immortalibus confisi , qui hanc sempis. saepe in m ximis periculis servavere. Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia Deorum parantur. Via Iando, agendo, bene consulendo, prosere omnia cedunt: ubi socordia te atque ignaviae tradia deris , nequicquam Deos implores s irati. infestique sunt. Nos ergo, quod est partium
nostrarum, eXequamur ; eodemque tempore non injustis precibus divinam opem atque misericordiam imploremuS , ammati, in castris, in Opere atque negotio. Sed occurritur mihi a bonis atque prudentibus viris ; istam publicae calamitati medendi rationem, aliquoties tentatam minus feliciter eVenisse , nosque quoties ad arma & manus cum Turcis Ventum sit , inferiores discessisse. Audio : neque nihil est quod dicitur , atque eo ut V niremus , haec fere mihi erat instituta or tio. Armis inquis) contra Turcam h ctenus parum profecimus : esto, sed quia hus tandem armis; hoc nos eXpendere,& in eo aliquantum morari est operae pretium. Quum Turca fines nostros infestaret aut cum numeroso eXercitu ad nos ascendere nuntiaretur ; dedimus Ope- Tam , ut nos quoque copias cogeremus.
394쪽
384 De Mil. coni. Tur. Sed quas copias, quem militem coegianius 3 num Veteranum 3 num eum cujuS virtutem multiS jam anteidocumentis cognitam habebamus 3 quo vincere consue-Veramus 3 non opinor, sed potius huic dissimillimum. Ρulsata longe lateque tympana : ad eorum strepitum convenere, lucelli spe, quibus visum est. Tertius fomlasse quisque qui loricam aut thoracem nunquam induerat, nec hostem vel a beluti limine salutarat. Reliqui quales 3 limmines luxu perditi, decoctores, ganeones, aleatoreS, Obaerati, exsules, atque his similes c paucis exceptis) sere reliqui, quos eo perduXit non patriae charitaS, non aequitas caussae , non religionis studium, non amor eXercendae virtutis, sed ebrietatiS, aleae, rapinarum, sacrilegiorum, stuprorum, & ut uno verbo dicam) scelerum & flagitiorum omnium impunitas ataque licentia. Cum hujusmodi turba, nutulo delectu collecta , vel potius cum seceIerditorum hominum, Deo pariter atque ominibus invisorum, contra tantum hostem, sacrum videlicet auspicamur bellum. Itaque non tam militum conVentus quam Bacchanalia, nostra castra Videri ponunt: ubi luXuria, corruptelis, libidine, impietate, crapula, tumultu, riXis atque caedibus , strepunt & permiscentur omnia..
395쪽
Insit. Consilium. 3 8 sHic tamen tam bellus miles a magnis impendiis , procul eli e suis sedibus excitanduS , magnaque cum jactura temporiS, ubi etiam res summam celeritatem eXigit, perducendus. Fortem & assuetum i horibus Hannibalis militem , Campaniae luxus & deliciae fregerunt. Nobis nulla Opus est Campania; imbelles , enemati, perditi, in castra venimus. Itaque si ho-1tis delit, mora paucorum mensium, aut Caniculae fervor, aut primorum frigorum morsiIS, quantumviS magnas copias nostras mactant & jugulant. Et nos miramur, cum hoc tali milite, nihil nobis contra eXercitatissimum hostem procedere 3 Si quas privatim paullo periculosiores simultates gerimus, aut per loca latrociniis infesta nobis faciendum sit iter ; non temere, nisi spectatissimis comitibus, corporis nostri custodiam committimus sed nec si gra-VioriS quicquam negotii incidit ; id nisi hominibus experientibus & peritis mandare solemus. Hic ubi tanta reS, communiSque omnium salus agitur, tam sumus negligentes, ut copiaS non modo non 1dΟ-neas, sed jam pene profligatas antequam in aciem producantur, holii tot victoriis claro objicere non Vereamur. ReVertor itaque eo, quod initio diXi, 'aut idoneorum armorum praesidio, publicam inco-
396쪽
386 De Re Mil. coni. Tur. lumitatem illendam, aut nullam relinqui, quae nos ab universo exitio vindicare possit. Quem igitur militem requiro 3 Nostrum inprimis; in nostris sedibus natum; de nostris popularibus delectum. - Νam cum in rebus bellicis plurimum valeat celeritas , eaque vel maXime contra Turcam hostem expeditissimum, necessaria sit; mulite opus est eo, qui non procul arces iendus, diuque eXpectandus sit : sed sit in promptu & tanquam ad manum , semperque nostrae potestatis. Atque hunc non temere, neque casu Oblatum, sed percensitis omnibus, qui arma ferre possunt, magno judicio delectum; in quo maXime CaVem dum, ne is eligatur, qui molliori cultui ataque victui assueverit, aut quem praVa educatio vitiis infecerit, aut fregerit otium ne
bulentus, ne seditiosus, sed sit adhuc a deliciis integer, aptus tolerando labori & cum bono corporis habitu, qui sita licitatem , probitatem, animique magnitudinem quandam, toto Vultu atque omnibus oris luneamentis prae se ferat ac spiret. Qua de caussa, arti alicui laboriosae, quam 1 edentariae assuetum rusticum quam urbanum ; in monte quam in planitie; in re tenui, quam in mediis divitiis natum malim. Hunc ita electum , militaribus
397쪽
Insit. Consilium. 387 praeceptis armorumque scientia erudiri velim. Armatus hastam vibrare & versare, gladio item , & minore hombarda scienter uti, servare ordinem, & sub armis ad multum spatium decurrere consuescat, Veram laudem appetere flagitium pejus letho odisse, pietatem colere , & ab omni in Deum verborum contumelia sibi temperare discat. Idem dicto audiens sit suo duci , ejusque animadversionem patienter admittat : in hostem ferox, in commilitonem lenis & tractabilis. Victus parsimonia, neque crapulae neque ebrietatis suspicioni locum relinquat. Ρostremo suo stipendio sit contentus, atque ab omni prae da , praeterquam concessa , se abstineat.
Hujusmodi disciplina infirmari militem
oportere dico , qui contra tantum hostem possit consistere; neque tamen eum statim
in aciem duci, aut de summa rerum, tyro nem cum Veterano, Velim decernere sed
in stativis praesidiisve eum collocari, & e Cursionibus, levioribusque proeliis, paulatim in belli consuetudinem venire. Qua ratione vulnus pati , hostis conlpectum ferre , & timorem quem omniS noViutas afferre solet) senum deponere consuescat. Hoc ita instituto & confirmato ;non contemnendum gradum ad spem melioris fortunae factum affirmarς audebo.
398쪽
388 De Re Mil. coni. Tur. Quare in eo vel potissima laboris & curae pars ponenda, Ut homines armorum& rei militaris peritissimi conquirantur; a quibus ii, quos dico, tyroneS, VeriS & germanis disciplinae militaris praeceptis immentur. HOS sumiua Virtute , continentia , & Qbrietate praeditos, nullis avaritiae sordibus, contaminatos requiro ; ut non modo hanc sobolem , in communis salutis spem succrescentem, arte militari imbuant; verunt etiam Vitae & integritatis exemplo , ad Omnem Virtutem erudiant : utque eorum fidei, hic noster eXercitus , Cum eum in hostem tempus evocabit recte committi possit; quibus sane d cibus periculum non erit, ne falsum militum numerum referentibus , publicum fraudetur aerarium; eX quo communium praefectorum scelere hodie fieri videmus, ut, quantumViS amplae, Regum opes alendo paulo diutius eXercitui non sinciant:& saepenumero ubi acie confligendum sit, magnum adeatur periculum, dum imper tores ea ducum relatione decepti, se copias numerosiores habere quam res sit, credunt. Sed antequam longius progrediar , hic locus postulare Videtur, Ut quΟ- , rundam honorum Virorum sententiae respondeam ; quorum cum omnis intelligentia ejus seculi atque regionis, in qua nati
399쪽
Insit. Consilium. 389 nati sunt, finibus circumscribatur, neque longius sit evagata, haec dici vehementer
admirantur , eaque ut nova & inusitata, quaeque ad effectum perduci nequeant , rejiciunt. Nostri, inquiunt, majoreS, eo milite, eaque qua nos utimur, rei militaris ratione contenti praeclare multa gesserunt. Fateor, sed gesserunt adversus eOS , qui in eadem pravitate , iisdemque vitiis vera sabantur. Fuit ex hac parte eXercitus in eXercitatus , collectitius, eXternuS, imbecillus, disciplinae eXpers : fuit & eX altera. Itaque inter pares neque vitia Valde eminebant , & parvo 1 aepe cum discrimine discedebatur : ut si1 duo mutili, duo caeci, duo claudi concurrant, haud magnopere in altero membrorum integritatem reia quiras : at si cum manco integrum, cum Caeco Videntem, cum claudo rectium committas , mOX conditionis inaequalitas apparebit. Nobis inter nos, cum vicinis &paene popularibus nostris, errare licuit: paria enim vitia non magnum inter utrosiaque discrimen constituebant. Sed nunc alia res est; etenim negotium est nobis cum Turca hoste vigilanti, industrio,.sobrio, e ercitato, labori assueto, rei militaris scientissimo, disciplinae observantissimo. Quaeris quid ista valeant 7 a finibus Ρersiae ad Viennae uSque moenia omnia devicit. Quid
400쪽
Insit. Consilium. 392 fecerit: tantumque abest, ut hac nostra aetate inusitata stat, ut hostis, de quo nunc maxime est sermo, nulla alia ratione , cum . nostram salutem in dubium quotidie vocet , tum ditionis suae terminos cum imperio Romano paene jam nunc adaequarit.
Quibus de rebus paullo copiosius dicam infra , ubi istis iisdem ad eam, quam sibi animis fingunt, dissicultatem respondero. Etenim ita fere hujus mollissimi seculi moribus receptum est ut res quaecunque quam tumuis praeclara , quantumViS utiliS, modo in exequendo aliquid dissicultatis praeserat , pro ea habeatur, ac si perfici nullo
modo postit. Qua animi imbecillitate illi quos dico) adducti cum inusitatis armis nihil esse praesidii fatis sint eXperti, ab ea
Vero quam probamus , belligerandi r tione , dissicultate absterreantur; eo tu inde relabuntur , ut imminentem capitibus nostris pestem, non aliter depelli posse 'credant, quam pace aut induciiS quacunque ratione cum hoste pactis. A qua sei tentia, tanquam a Jovis ara, aut statua Imperatoris, avelli se non patiuntur. Itaque facienda putant Omnia, quo in aliqua parte pacis cum Turcis, seu prece seu pretio , seu quacunque in dignitate haerea-mUS neque animadvertunt in rebus difficilibus , hanc unam esse vel dissicillimam