장음표시 사용
381쪽
mansuetum remit, odio, & internecina cum crocodilo , & aspide pugna notum. Habebam &. mustelam eX eo genere quas Martiti Zebellinas vocant, insigni pulchritudine , sed eam in itinere amisi. Equos quidem complures generosos & forma praestantes, quos ante me nemo , & camelos foeminas sex addini. Nihil paene stirpium neque herbarum retuli, nisi depudiarum , quas Mathiolo servo mandaram: nam acorum & alia pleraque multi sunt amni , cum ad eum misi. Tapetes, & more habylonico acu picta lintea, enseS, arcuS, phaleras, multa eX corio praesertim equiano non ineleganter elaborata , reculasque alias , operis & solertiae Turcicae habeo, vel cui minus errem) habui, debeo diacere. Nam in tanto hoc Ρrincipum virorum & mulierum Francosordien11 conVen tu , dum multa multis honoris caussa uutro dono , multa petentibus denegare Verecundor , eXiguum est, quod mihi relictum est. Sed reliqua bene locata arbutror , unum est , cujus me tam prodigum fuisse poenitet, nimirum Balsami, quod ejus veritatem in dubium Vocarint medici, quia non eX toto notis, quas requirit Ρlianius , respondere risum sit: in quod vetustissimarum issarum plantarum unde pro- manat, Vis aliquantum aetate imminuta Aa a sit, ,
382쪽
3 a Aug. Busbequii sit, an qua alia de causista; hoc quidem
certo certius scio, e fruticibus illis qui in hortis Materarentibus Cayro propinquiS coluntur, profluxisse. Antequam Constantinopoli dilcesti, medicum Hispanum nomine Albacarum misi in Leninum, ut illic senta die Augusti effodiendae nobili illi terrae interesset, ut Omnia certa de ejus sede &scaturigine, & eXtrahendi curandique ratione ad nos perscriberet: quod facturum non dubito, nisi quae vis major obstiterit. Me quidem diu cupiditas tenuit eo tr jiciendi , ut ipsemet testis oculatus essem. Id quando per Turcas licitum non est, operam dedi, ut saltem idoneus testis auritus fierem. Reporto item magnam famraginem Veterum numismatum, quorum praecipuis donabo dominum meum. Adia haec librorum Graecorum manuscriptorum tota plaustra , totas naves. Sunt credo
libri haud multo infra 2 . quos mari transmisi Venetias, ut inde Viennam d portentur. Nam Caesareae hibliothecae eos
aestinavi. Sunt aliquot non contemnendi , communes multi. Converri omnes
angulos, ut quicquid restabat hujusmodi mercis, tanquam novissimo specilegio cogerem. Unum reliqui Constantinopoli decrepita Vetustatis, totum descriptum lit ra majuscula, Dioscoridem cum depictis
383쪽
Disola IV. 3 3 plantarum figuris, in quo sunt paucula quaedam , ni fallor, Crate vae, & libellus de avibus. Is est penes Judaeum Hamonis, dum viveret Suleimanni medici filium,
quem ego emptum cupivissem, sed me deterruit pretium. Nam centum ducatis indicabatur, summa Caesarei , non mei marsupii. Ego instare non desinam, donec Caesarem impulero, Ut tam praeclarum. auctorem eX illa servitute redimat. Est vetustatis injuria pestinae habitus, ita e trinsecus a vermibuS corrosus, ut in Via repertum ViX aliquis curet tollere. Sed literarum abunde est , ipsum me propediemeXpecta: in nostrum congressum, si quid restat, reservabitur. Tu modo viros hO- nos & eruditos para, quorum sermonis &convictus suavitate quicquid in animo reliquum est taedii & miseriar, ex illo tam diuturno Turcarum contubernio, abstergam. Vale, Francoirdiae, die IS. Decembris,
384쪽
AUGERII BIS B EQUII EXCLAMATIO:
De re militari contra Turcam in tuenda consilium.
Captis a Cyro Persarum Rege, Sardiubus, cum ea urbs diriperetur, multaque passim caedes fieret: memoriae proditum est, unum de Cyri militibus in ipsius Lydorum Regis Croessi cubiculum penetrasse; ignarumque quis esset, stricto gladio, mortem ei afferre voluisse : quare commotum Croesi filium, qui aderat, ad id tempus Mitum & elinguem, soluto derepente linguae impedimento clamorem sustulisse: eaque verba protulisse, quibus militem ab occidendo Rege deterreret; ita pietatem in patrem & periculi magnu. tudinem sermonis potentem fecisse eum, cui usum ejus ad id tempus natura negavisset. Atque haud scio an mihi quai quam in re dissimili, simile quiddam usu Veniat: ut quem pietas dicendi rudem &
385쪽
Insit. Consilium. 37s imperitum, & qui publice verbum nullum unquam secerim, diutius mutum esse non patiatur: sed in gravissimo patriae discrumine vociferari & eXclamare cogat, non ut hostem ejus jugulo serrum intentantem deterream neque enim id ejus immanitas patitur ) sed ut eam moneam, ut sibi caveat : & simul cives meOS commonefaciam, ut dum tempus est opem ferant, & faluti consulant. Ν Dii vestram fidem l . quid hoc, malum, infelicitatis 3 quae haec nuseria est y saevissimus hostis Turca innumeris paene gentibus devictis per tot regum regnorumque stragem atque cadavera ad nos iter sibi patefecit, patriae nostrae jugulo mucronem admoVet, neque tamen CommoVemur , neque suppetias imus. In
urbe si quod ortum est incendium, nemo est, qui non relictis rebus ad restinguendum currat, qui non pro Viribus opem ferre conetur: at nOS qui patriae cives amantes haberi volumus, in tanto ejus periculo, otiosos duntaxat & inertes spectatores nos praebemuS ; nec ejus aspectus turpissime deformandus, non sacra, non religio moX abjuranda , non conjugum & liberorum tacitae voces, ne se in foedissimam servitutem abripi patiamur, deprecantium, mΟ-Vent. Ignavissimum quodque animal, ubi prolem periclitari sentit, nulla vi retia Aa 4 netur,
386쪽
3 6 De Re Mil. coni. Tur. netur, per ferrum & flammam opitulatum ruit. Contra nos viri sortes, posteritatem nostram, nefariis hostibus, ad omnem injuriam & turpitudinem, Ope nostra destitutam, prodemus 7 nam quae reliqua nobis spes, quod columen, quod praendium; num in ejus hostis bonitate atque clementia stet aliquid reponemus, qui postquam eX suis latebris erupit, humani sanguinis rivus fluere nunquam destitit 7 in ejus aequutate & moderatione 3 qui pacem, qui k dera , nunquam pili fecit 7 apud quea
nullae valent conmunes reliquarum gentium leges: quem nullus pudor, nulla honesti ratio continet: qui fidem, qui jusjurandum , homini Christiano datum, Violare , ubi rationibus suis conducit, non modo nullum nefas, Verum etiam pium& sanctum putat; quem in nos profana stimulat religio, armat majorum aemulatio , regnique propagandi cupiditas, rapit denique sacra & inexplebilis honorum nostrorum sitis. Nam tota quidem nOS err mus via. Si aut patientiam nostram, aut injuriarum oblivionem, vel tantillum ad securitatem nostram profuturam sper mus; quo nOS modestiores, quo paciS a que pactorum , quoque aequi & boni Observantiores ostenderimus; eo magis in nos ejus hostis insolentiam provocabimus;
387쪽
Insit. Consilium. 3 7 qui haec omnia non virtuti sed bonitati nostrae, resert accepta, sed timiditati, sed ignaviae, sed desperationi rerum nostrarum; in hoste non est , quod spem ullam collocemus ; in nobis u nulla est: neque fane restat aliud , quam uti solent homines judicum sententia morti addicti,
ut placide ad supremum casum nOS componamuS , & tanquam clausis oculis serrum jugulo regipiamus : nisi forte Vires, aut fortunam ei defuturam putemuS, quem ex ignotissimo , tot victoriae tam terra, quam mari, brevissimo temporis spatio partae tantopere nobilitarunt. Quo velut igne, a parvis initiis orto, omnes jam fere
totius orbis terrarum partes conflagrarunt ; quem bellis fracti resormidant Orientis populi, Assyrii, Persae, atque Armenii : cujus vim atque arma, ipsi quoque
Scythae saepe jam senserunt, & qui suis
eX altera parte caloribus tuti esse poterant , AEthiopes. Νam de nostra Europa quid dicam 3 captum vidimus Belgradum, obsessam Viennam , & praedas LintZiO uS-que abactas; tantos progressus ad nostram
laerniciem, praeter alias Victoriag, unus Su-eimannus facere potuit. Nostrorum regum est, pro terrae cespite, ab stirpe ul- , tima ad seros usque nepotes inter se bella continuare : Othoniannorum singuli ut
388쪽
3 8 De Re Mil. coni. Tur. nam ne tam Vere quam dolenter dicam suis victoriis regna regnis semper accumularunt ; ita ut quantum olim florentissimae nationes imperiis suis compleXae sunt,
Assyrii, Persae, Macedones, Romani, soli
sua ditione tenere videantur. Et nescitimuS adhuc , quo Versemur in periculo 3 quod mare, qui montes, quae solitudines,
aut qui populi in medio relicti, quorum
praesidio nos ab horum injuria tutos fore speremus 3 amissa, prostrata Omnia. Η3erent in cervicibus nostris , quos procul perhorrescere debebamus. Ρatriae sanguitine atque ultimo spiritu litandum est hosti Cruentissimo. Nam ne id quidem solatium superest , quod . fere solet in gravissimis
mortalium cladibus, ut cum bona spe simus , haec mala non fore diuturna. Saepe harbarae nationes , multis proVinciis, tamquam subita aliqua procella, graVem Cal mitatem intulerunt: sic Gotthi, mandali, Alani, Hunni, Tartari multas regiones inundarunt, magnisque cladibus affecerunt. Quae tamen eo tolerabiliores videri potuerunt , quod certa spes perpetuas non re relinqueretur. Itaque postquam illa Veluti tempestas praeterierat, quae amicta imo pene deleta Videbantur, mOX recreata revirescebant. Sed hic hostis ea est vigilantia , eam servat disciplinam, ea utitur
389쪽
Insit. Consilium. . 379 in conservandis iis, quae sibi adjunxit ratione ; ita regnat, ac dominatur, ut ubi semel vestigium fixerit, inde se moveri non patiatur; nunquam se attollat seges, quam semel illam calamitas depresserit : adeoque difficile dictu videtur , sit-ne in a quirendo felicior, an in tuendo , quae Rcquisierit firmior. Tanto igitur in periculo positi , cur non colesulimus in medium , cur non molimur, non omnia tentamus 3 cur 1tupet in nobis ingeniosa illa necessitas, admirabilium essectrix operum3 Feras equidem videmus, eXtremo casu deprehensas, quam multa pro sua libertate sortiter conentur , nihil non audeant , Omnia periclitentur; sit quam sorte evadendi viam invenire possint; denique vitam citius quam libertatem amittant. Sed
hic fortasse dicit aliquis : Quid est ergo
tui conssilit 3 nam praesentem rerum statum deplorare, de periculo atque imminentihus malis declamare, cuivis facile est : remedio est opus , id exquiritur : de eo dic, si quid habes. Dicam & quidem paucis. Armis opus est : Opus est armis contra Vim atque arma, sine armis fieri nihil recte potest ; horum praesidio salus patriae munienda , aut nobis omnibus ad unum pem eundum. Νullum hoc veriuS Oraculum.
Sed Dii meliora i arma capessamus potius quae
390쪽
38o . De coni. Turi quae quidem non intimis terrae visceribus abdita latent, &, si laterent, magna quavis molitione eruenda essent, neque alium de procul eX ultimis terris arcessenda :sed sunt parata, sunt in promptu; sunt, si
velimus, in manibus; nascuntur etiamnum apud nos viri : est copiosa juventus, belulo apta, pro patria, pro aris & focis famguinem fundere parata. Non equi, non
ferrum, non aurum, non opeS, non machinae tormentaque , non reliqui ad bellum apparatus desunt. Omnia quaecunque ad res magnas & suscipiendas & conficiem das requiruntur , nobis larga manu suin peditavit divina benignitas : modo ne suis mere recusemus. Voluntas inquam nostra & manus tantum desiderantur; quaS mature admoVeamus , dum justae adhuc vires supersunt ; antequam debilitata ruant Omnia ; alioqui sero & nequicquam consilia praetermissa respectabimus, nobiS-que idem eveniet, quod aegrotis, qui dum tempus est, & vires sunt integrae, ad medicinae mentionem nauseant, neque POL sunt ulla ratione adduci, ut salutaribus in tempore potionibus utantur : sed ubi Op- . Ortunitas praeterit, morbuSque adeo inva-uit , ut debilitatis viribus medicamento non sit locus, frustra medici fidem neglectaque remedia requirunt. Quorum e