Augerii Gislenii BusbequiiOmnia quæ extant. 1. Legationis Turcicæ Epistolæ quatuor. 2. Exclamatio sive de re militari contra Turcam instituenda consilium. 3. Solimanni Turcarum Imp. Legatio ad Ferdinandum Roman. Cæsarem ... 4. Busbequii Legationis Ga

발행: 1740년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

501쪽

49a Aug. Budequii deliter operae praemia sibi solvantur. Rex etiam eo impensius mihi videtur in iis locis haerere , quod forte vicinitate Coloniae, & turbarum illarum occasione ad res ouasdam sibi oportunas abuti cogitet. I ae deducta ad balneas Borbonenses uXΟ-re, Lugdunum eXcursurus est, neque huc ante aestatis e tum reversurus. Reditus

Ducis Joysii est in exspectatione, qui cum

splendido comitatu transcendit in italiam, voti solvendi causa, quod in morbo in ris conceperat, si eo liberaretur, Divae Vi ginis Lauretanae se delubrum aditurum. In eo itinere in Urbem quoque accessit, ut Pontificem veneraretur, & fortasse a caniora quaedam Regis mandata ei ederet. Non est Auriaco apud Anive ienses ea fides atque charitas, quae solebat, ut cui id modo curae esse videatur, ut illud Regnum suum Hollandicum stabiliat , non latis habita reliquarum Ρrovinciarum i columitatis ratione. Brmellis quoque tu harum aliquid fuisse nunciant. Qua de re per hominem certum comperta eXspecto. Interea Deum oro, ut C. M. V. integra sanitate impertiat, cui ego me humilime commendo. m. Julii, in. D. LXXXIII. EPI

Diuit, ε

502쪽

niam properanti Occurrit ad Feram Alemonius; tempestive quidem ille Dum querita elapius; nam mox ab ejus discessu Parmensis miles oppidum obsidione cimit, tam apposite , ut qui ab Alemonio relicti erant, diu sustinere non possent, deditionemque , non tamen inhonestis conditionibus , facere cogerentur. Sic ille ubi pedem ponat in Belgio, non habet, praeterquam Cameraci ; quod tamen ipsum valde laborat, dispositisque circumcirca praesidiis & stationibus rerum necessariarum inopia premitur. Sed Alenetonius cum a illis imminet, coacta militum manu , Vinoque & frumento per Picardiam ad Divi Quintini fanum contracto , quo civitatis illius fami subveniat. Incertum quo res casura sit. Qui expectabantur tverpia Legati ad confirmationem reconciliatae gratiae, non Venerunt; itaque perquam iratus illis Statibus in Galliam remigravit Mengonius. Antverpiae dicitur

esse Bironius, unam pecuniae Vocem iden

iidem ingeminans; sed audit nemo; neque enim quicquam ab illis civibus sine seditionis periculo videtur posse eXtorqueri, adeo

503쪽

494 Aug. Bustiquit adeo taedet toties male impensae pecuniae Contra pugnat, quod potest, Auriacus ;sed ejus gratia poli tragoediam illam An verpiensem valde refriXit suspectusque ev sit plerisque, ut rei privatae suae quam publicae stuaiosior. Sunt qui eum in Zelandiam trajecisse dicant, ne quod ibi gravius

damnum acciperetur, atque ut rebus pro videat necessariis. Dunqueritae casum sequuta sunt ejus tractus Oppida, NeOporintus, Sanctus inocus, atque alia nomnulla , ut ne de Brugis & Ipris desperetur. Sic res Belgicae haud pessime se habent. Ac nescio si quis commode eas insinuet, an pacis conditiones a plerisque admittantur. Exspectabam e Brabantia, per quem de rebus illis omnibus edocerer; sed vereor, ne Capta Dunquerita, non jam ita libero ad navigandum, ut ante, mari, ejus tardiorem reditum faciat. Erat hic quidam ob dexteritatem in regiis mand tis & litteris perferendis notissimus, neque enim erat quisquam cui Rex magis fideret, aut cui rectius committi putaret. HunC miserat ad Ducem Joysium trans Alpes, cum litteris sua manu scriptis bene prolixis, duorum quippe foliorum. Sed cum esset non multum progressus, incidit inquatuor equites, qui iter ejus observabant, qui multis vulneribus confosso litteras Re

504쪽

gis abstulerunt, eX quo non pauca secretiora adversariis patefacta arbitrantur. Rex quidem , an ea an alia de caussa, mihi imcertum , statim huc revolavit, neque euntem ad Balneas BOrbonenses uXOrem, ut Proposuerat , comitatus est. Sed tamen

paucis diebus ad illas balneas ad illam revertitur, inde Lugdunum petiturus. Quid vero ibi acturus sit, conjiciunt multi, sciunt pauci. Sic tamen mihi persuaderi patior,

eum eX propinquo tentaturum, num Mommorancium Languedoccae Praefectura deji-Cere , atque in ejus possessionem Ducem Joysiium, aut quem alium de suis interio ribus illis amicis, imponere possit; nam Duci quidem Joylio totius Normanniae praefectura, AlenZonio ipsi negata, puti Cherrime provisum est. Sed dies somtassis non longissima de his rebus certiora

aperiet. Hic omnium sermone increbuit, eas naves quas Don Antonius ad Tergeras

denuo milit sub duce Mallensi Equite, Rem Monsleur de Chattes vocant, Joysii

ucis, sive Admiratii consanguineo, eo incolumes pervenisse. Servivit C. M. V. pro nobili puero quidam , quem Vocant S. Hilaire. Eum nunc audio militare in Hungaria. Decessit ei nam mmimus stater,

cui ipse, ni fallor, proximus haeres est. Sed plures sunt statres, periculumque est, ne, si a

505쪽

49s Aug. Rusbequiissi absente eo haereditas dividatur, ille deis bitam sibi partem non serat; neque sine detrimento ejus fiat. Qua de caussa domum reVOcandum putarunt, qui sunt ei amici, mecumque egerunt, ut ad C. M. V. scriberem, eique supplicarem , ut eum cum bona venia dimitteret, sicuti facio. Erit C. M. V. clementia dignum , libenter ei commeatum dare, quo negotiis domesticis consulere & providere possit. Pestis hic denuo multis in locis grassatur, ad muraculum usque tenentibus coelum Ventis,

vel Australibus, vel Occidentalibus. De libris illis Graecis, ut C. M. V. clementer velit esse memor, humillime etiam atque etiam supplico. Fuit hic quidam ex ill stri familia, quem vocabant te Baron de

Viteaus, qui pervenerat in Ora hominum, magnumque nomen sibi quaesiverat, nobialium aliquot inimicorum non minore aud cia quam successu, patrata caede. Sed unius illorum filius, vindicandae paternae necis

cupidus , & quod patefactis insidiis, quas

nuper Baroni struxerat, necessitatem sibi impositam videret pereundi, nisi praeVeniuet, statuit simpliciter agere. Ergo die Dominico superiore Baronem ad certamen evocat in campum Lutetiae vicinum, ubi cum singulis modo pueris, & quodam nOhili, communi utriuSque amico, quo ambitro,

506쪽

Epistola. 497hitro, & veluti campi magistro uterentur, soli ense & pugione conjuncti, sine ullis

praeterea armiS rem gererent, inimicitiasque alterutrius morte finirent. Non repudiavit conditionem Baro, hostemque inutio congressus trajecto brachio prostravit. sed jacentem ferire noluit, jussitque sum gere; quod officium magno ei constitit. Nihil enim vulnere deterritus adversarius, sed potius pudore casus accensus, tantjarte, tantoque impetu ferrum in Baronem direxit, ut ei medium cor transVerber ret; quo ille ictu moribundus in terram Corruit, jacenti plagas complures hostis inflixit, sic ejus stultitiam castigans, quod inimico armato pepercisset. Ad quem effectum ut perveniret, jam aliquot annos uni arti gladiatoriae studuerat, tametsi annum vigesimum primum ViX eXcederet. Talem exitum sortitus est ille Baro, qui diu in Gallia tanquam Mars alter est habitus , ouem ipse etiam Rex aliquando expavisse cilcitur. Sic & Montenellus, sic & Busius factis dignum exitum inVenerunt. piciunt oculis superi mortalia justis. Victor ex duobus vulneribus non sine perticulo decumbit; altero, ut dixi, in brachio; altero in femore. Qui si eX hoc casu evaserit, tamen manet eum adhuc certamen,

cum quodam caesi Baronis propinquo,

507쪽

498 Aug. Busbequii

peritissimo mortis ejus vindice. Hoc totum , tametsi non valde ad rem pertineret, tamen nihil obfuturum putavi si1 adscripsissem. Lutetia, X. Augusti CD. Io. IXXXIII.

EPISTOLA XX ΙΙΙ. IUnquam fuit tam novi serra Africa

quin eam hodie Gallia superet. Nondum hic requieverant aures a 1 ermonibus, quos eXcitaverat caedes illius Baronis, de quo nuper, cum subito aliud natum est, quod non minus admirationis & sermonis Iraeberet. Rex sororem suam, Reginam aVarrae, palam multis audientibus gravia ter increpuit, quod vitam degeret turpem,& flagitiis contaminatam. Commemorat memoriter moechorum introductiones, quia hus illa consuevisset. Etiam puerum sine mariti opera natum objectavit; eaque omnia suis temporibus, & reliquis rebus ita notata , ut ipse interfuisse videretur, & Regianam ea magis confiteri puderet, quam confutare posset. Finis orationis fuit, ut eam statim Lutetia migrare juberet, urbemque sua contagione liberare. Sic illa, collectis raptim sarcinis, die sequenti, non modo sine ullo prosequentium ossicio, sed sine justo etiam famulitio , Lutetia eXce sit. Vendos um mariti ditionis oppidum

508쪽

petere existimatur. Nobiles duae Reminae, ejus familiae capita , ex itinere retractae, &in custodiam datae sunt. Neque eo comtentus Rex, ad Regem Navarrae litteras scripsit, per quas de his rebus omnibus eum doceret; quibus si fidem is habuerit, MXoremque non accipiat, ajunt Regi in animo elle illam in arcem inaccessam conia dere ; ubi nec vitae licentia, nec pravis consiliis cuiquam obsit. Enimvero metus est, si ad maritum redeat, eique se pumgaVerit , ne plurimum concordiae & publicae tranquillitati noceat. Nam neque Voluntas , neque malitia ei deest, & abundat ingenio. 1b illo Regis cum sorore congressis Chanuallonius quidam in Germaniam profugit, Fuerat hic aliquamdiu valde acceptus Alengonio; sed cum esset Compertus scripsisse quaedam Antverpia in

hanc aulam, quae salpta nollet Alemonius, gratia ejus eXciderat, justiisque fuerat ejus comitatu absistere. Ita ille huc reversus receptum habuit ad praefatam Reginam. Quam rem adeo aegre tu-Ιisse Alengonium ferunt, ut ab eo omnem amorem abjiceret. Chanuallonius juvenis est dubiae nobilitatis, suavitate morum, aetatis flore , & formae venustate praestans, habitus inter primos ejus Reginae procOS.

Etiam Reginam seniorem filiae ob hujus-

Ι i a modi

509쪽

soo Aug. Budequii modi intemperantiam infestissimam factam dicunt. Ulut sit, illa, ut scripsi, Lutetia migravit, identidem usurpans, nihil se& Regina Scottae vivere miserius; sibi quiudem exigua portione Veneni succurri posse, si sit qui suggerat; sed se nec amicum habere, nec inimicum. Haec fabula nunc Gauliam pervagatur, quae haud scio an C. M. V.

auribus satis digna sit, & operae pretium fuit eam peculiaribus litteris persequi. Quod

ut impensius facerem, me nuncii Opportunitas , & necessariae ad Reginam scribendi Caussae adduXerunt; nam sane praeterea vixerat quod scriberem. Regina senior adsilem zonium Feram reversa est, Rex ipse Lugdunum prosectus, majori, ut videri vult,

ex parte, ut suo Duci Joysio ex Italia redeunti Occurrat. Fama est Aleiagonium d cturum morem neptem eX sorore , filiam

Ducis Lotharingiae; sororem Regis ΝaVM-rae destinati Ducis Sabaudiae. Sed haec apud me plus adhuc habent admirationis, quam fidei. Cursus victoriae Parmensis in Flandria constitit ad Ostendam, quae praesidio ab Auriaco misso deditionem facere recusavit Iprae amissae. Dimudae valde laborare di cuntur; nam BrugenseS, evocato quod erat Meninis praesidio, urbem suam, Parum alioquin tutam, firmarunti Meninae praestidio vacuae direptioni & praedae relictae sunt

XXIII. Augusti. cia. I . LXXXIII.

510쪽

Epistola. . SO IEPISTOLA XXIV. REdiit tandem is, quem ε Belgio eX-pectari dixi, nec quicquam refert praeterquam illorum populorum miram in- Ianiam, discordes cives, dissidentes inter se Civitates, nulloque consilii exitu, quo fe- rat libido, ruentes. Commune tameni omnium Gallici nominis odium esse, gentem a facinore Antve tensii pene detestabia

i lem haberi; cui odio mutua benevole tia respondere Gallos. Ergo & Bironium, & suos omnes remigrasse in Galliam; cumi que non suppeterent naves singulorum equis transportandis, multos circumjecto, stramine equos suos cremasse , multos com, fodisse , aut succisis poplitibus inutiles reliquisse. Viatores quoque Belgas passim a Gallis excipi & spoliari; haec fieri in gra-- tiam beneficiorum apud eos acceptorum

dictitantibus. Ex quo satis apparet, quam non sit tuta dissimilium societas, qua , vis sub multa amicitiae simulatione & fucoia lateat, quamque item facile recrudescant i inveterata nationum odia. Cameraci dias cunt esse pro Praefecto, nomine istius Regis, o Regalliardum, equitatus regii in finibus Ρicardiae ducem; nam ejus urbis possessi nem cessisse Regi Alengonium, ad Quem

SEARCH

MENU NAVIGATION