Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

est advigilare, tum ut corrigat, si quid in Ritus & precum formulas , quibus Deus colitur, irrepserit, quod a fidei

regula sit alienum:tum ut caveat, ne quid simile deinceps irrepat. Uuarto: colligitur plerumque precis vitium superari a precantis astectu. Γuinto: non evacuari ,

quod in illa rectum est, per illud, quod in illa perversum est sicut in ipso homine bonae spei di probabilis fidei, sed tamen homine, si quid aliter sapit, quam

habeat regula fidei, non inde evacuantur quae recte sapit, donec ei Deus revelet , & quod aliter sapit. Sexto: precantem, si malus sit atque perversus, & precem integram dicat, & nulla ex parte fidei Catholicet adversam, non ideo rectum esse, quia precis Rus verba recta

sunt.

S. LX V., Catholici, si qui verbis r roga Pa

trem , jube natum, ubi hunt, millis astrum habuerunt orthodoxum. Explicantur verba Petri Damiani. Hinc Augustini doeti ina clarissime o-itendit Acatholicos horum tempOD d a rum

462쪽

1o Tractatus III. de Culta SS.

rum movere Catholicis bella injusta,

quando eos vexant ob rithmum & cantilenam non sat caute ad regulas fidei compositam,pr sertim cum in verbis non sat limatis fidem & mentem habeant orthodoxam , pleramque superante precis vitium resto precantis aflectu. Unde in illis verbis : Roga Patrem, jube Natum', vel in illis : jure Matris impera Redemptori , Catholicorum Religio afleci um, intentionem, imo & sensum potuit habere , vel maxime orthodoxum. Crediderim enim probos Catholicos, si qui inlis verbis usi sint, Deipam apud Filium postulationi fiducia plene tribuisse nomen imperii, eo fere sensu, quo scriptura vocem precantis Iosue: Sol contra Gabaon ne movearis, videtur reprεsentare,

perinde ac si quoddam mandatum & imperium in Deum fuisset, dum ait sacertextus solem stetisse in medio coeli, obediente Deo voci hominis. Forsan per eundem tropum, quo in optimo sensu hax verba: obediente Deo voci hominis , intelliguntur, ad fanum sensum de Mesiis, de Voragine in Pelbarti verba trahi possunt; id ego fecerim libenter, ut eos gaudeam in veritatis cognitione mihi socios esse.

463쪽

Si vero Riveis eorum verba nolit excusare, ut habeat unde rideat,istum de alic namiseria risum illi non invidebo. Sive tamen velit, sive nolit Rive haecverba B. Petri Damiani ad Mariam: Accessis enim Serm. I. de ante iliud aureum humanae reconciliationis Nar P. E. altare non solum rogans sed imperans, Do mina non Ancilla; vel co sensu exponemus, quo exponenda scripturae verba, qui Iosue videntur imperium, & Deo tribuere obedientiam : vel dicemusaan - . etissimum Cardinalem , dum ita loquitur Dei parae, Accedis enim ante illud aureum humanae reconciliationis altare, nempe humanam naturam Filii sui, non solum rogans , sed imperans, Domina non Ancilla,

non loqui de impcrio & dominio Mariae in Filium, sed de imperio & dominio

Mariae in caeteras creaturas. Atque hunc crediderim esse verum B. Petri Damiani sensum. Etenim cum docuisset neminem '

Savilurum in patria, qui Chra tum non erit imitatus in via; nec quemquam ejus participem futurum in perventione, qui eum non habuerit in itinere ducem; etiam ad B. Virginem extendit hanc legem , aitque , quod ad promissa praemia non pervenisset, si in)uncta Christi man-

464쪽

11 Tractatus III. de Cultu S.

data contempsisset; & quod pertingere non potuisset ad Christi sublimitatem,nisi secuta fuisset ejus humilitatem. Sed au diamus sanctum. o Expedit ergo, inquit,' se ut Redemptori suo semeti plum osterat, is quicum qiae ad eJuS contortium perve senire festinat. Illius vcst gia imitetur in is via, qui cum eo gaudere anhelat in pa-- tria. Illum sibi ducem faciat in itinere, is qui ei particeps esse desiderat in peris ventione. Si enim compatimur, em conis regnabimus: Si commorimur, in convi-

vemus.Et iterum idem dicit Apostolus i

,, Si complantati fam se mus similitudini

,, mortis eius , simul in resurreetionis eri- mus. Nemo se, fratres mei, inaniter seducat : nemo se vanae spei securitate

se decipiat. Non enim possumus hic gauis dorc de seculo, & illic regnare cumis Chri Fo. Ecce, intemerata & gloriosa se Virgo Maria, cujus hodie splendidisse sima Nativitate universa per orbem se sancta illustratur Ecclesia, in lege prae-- fgurata, in Patriarcharum & Prophe tarum oraculis praenunciata , ab An-- gelo singulari honorificent privilegio salutata, thronus Dei, solium diviniis talis , palatjum Regis aeterni, graZo-

465쪽

N B. Virginis MARIAE. 423

phylacium thesauri, quo sumus de cru- enti praedonis servitio comparati, nobis D proponitur in exemplum. Hqc tam sin ,, gularis, tam incomparabilis Virgo, si ι, non sequeretur humilitatem Christi , is numquam pertingeret ad celsitudinem ,, Christi : Si injuncta mandata contem is neret, ad promissa praemia nullatenus

is perveniret. Haec Petrus Damiani, tum, ut co

fundat eos, qui putant, modo Mariam ciuibusdam exterioribus adt1bus colant,

1e cum Christo regnaturos , tametsi hic studeant gaudere cum saeculo ; tum, ut doceat Mariam humiliter chriais obedi vita, ejusque exemplum fuisse secutam; non vero eo MChristi Dominam aut Imperatricem e quod si in terris non egerit Dominam Christo imperantem, minus

eam agit in coelis. Non possum non etiam hoc annotare, male esse citatum Petri Damiani textum, tum a Riveto, tum a Salaeam , ex quo

illum Riistin excerpsit, sic enim citant illi: accedis ad aureum illud divinae severitatis tribunal non solum rogans, &c. habet autem ille: accedis enim ante illud a reum humana reconciliationis altare, non

466쪽

1 'actatus III. de Cultu SS.

solum rogans, &c. Suspicor B. Petri Da miani verba male fuisse citata , ut Musauctoritate assereretur paradoxum, quo Chrialo audicium & Mariae per antithesim tribuitur misericordia. His per transennam annotatis redeamus ad Ri tum.

g. LX v I. Recte credidit Bellarminus a nullo doceri Catholico, quod MARIA in caelis CHRIsΤo impera.

Hic , cum priter Cornelium de Mehu, Iacobum de Horagine & Pelbanum, addundet Costerum Ec Quirinum de Sa- laetar, quos asserit Mariae m ipsis coelis super Chri Tum regiam quamdam tribuere potestatem,demum Bellarmino insultat, dicens: Anpotuit jure Bellar-nus exclamare; At quu nostrum hoc dicistEAE, Bellarmine, praeter alios duo ex So-άalitio tuo non ignobiles. Repono, recte nihilominus exclamasse Beliarminum, Atquis nostrum hoc dicit λ quia cum hoc scriberet Bellarminin , necdum scripserat uuirinus de Salazωr, & forte nec tum illud scripserat Gybrin, quod illum E vetin dicit seripsisse. Bene autem se ha-

. et bet,

467쪽

bet, quod Rivetus fateatur Toletum, &C et anum Cardinales, Nicolaum de Goseram , Dionysium Carthusianum, Iansenium Gandensem, Maldonatum, & ante hos Ambrosium , & Bedam Catholicae EcclesiarScriptores haud incelebres, er pere Salat ira omne fulcrum, quo niti tur perpetua illa potcstas ac imperium, quibus Mariam in Christum potiri ille aseserit, & ob cimus Mariani imperii tentatam assertionem videtur de seipso loqui cum quadam philautia. Etenim cum multus fuisset in astruenda hac perpetua Zfariae in Omnes creaturas etiam ipsum chriastam omnium Dominum potestate ac imperio , sic finit istam disertatione in j, ia s ctenm de regia dignitate Mariae, de qua est pyor,b. libentius dis reptavi, quia cumpassim a Pam vers. 16. tribus Reginae ac Dominae nominibus decoretur, nubim quod sciam hujus Mariani imperii tam in pote iatem expendit, vel priamam illius radicem eruit. Haec Sala er, cui reponi potest , nostros eruditos primam illam radicem non eruise , quia

quae non erat, erui non poterat.

468쪽

Luc. 2.

16 Tractatus IIIae cista SS.

CHRIsTus MARI E seubditusfuit. non legis necessitate, sed voluntaria humilitate.

DRaecipuum, quod pro ista potestate A astertur, est, quod dicatur Christus ' sepho ac Maria fuisse subditus : Et erat subditus illis inquit sacer textus. Unde

inlaetar, & ante eum Liamicus Vises infert perpetuam Mariae in Christum potestatem. Verum in hac collectione i gentia sunt vitia. Etenim argumental

tur imprimis , ac si Chri si subjectio fulsisset necessitatis & non libertatis; praece ii & non indebiti obsequii; cum tamen subjectio Chriati erga Iosephum & --riam ex solo humilitatis studio processerit, quo pueris, quibus utile est pare tibus prudentia & sapientia ma)oribu morem gerere, voluit suadere, ut illost debita pietate colerent'; cum ipsum asverterent, licet suis parentibus sapie tia & prudentia majorem , tamen illis seipsum subdere. Juvabit huc referre MLFii expositionem in haec verba, GV erat subditus illis. si quaeritur, inquit, an oleῆe

469쪽

se lege sub)ectionis tenebatur chriasus, se respectu illorum, saltem rc speetu ma-i tri S suae, tamquam vere parentis ac ge . ne tricis P sic enim ad D. Virginem Lu-- dovicus Vives in piis precationibus: tu se jus habuisti 1M ungendi ministeria tuo- rum usuum, cui mundus universus mi- nistrat. Tu Ergo Angelis hoc jure po- D tior ; huic enim Angeli Obtemperant, is hic tibi. At contra , Chrinias legi nonis erat sub ectus, quamvis natus sub lege; o erat enim filius hominis Dominus eti- am Sabbathi. Lucae. 6. Igitur nec sub jectus parentibus necessitate legis sed D tantum, quantum ipse se sponte velletis subiicere. Sicut enim non necessitate, se sed voluntate mortuus est; ita non ne cessitate legis sed voluntate electio nis subditus suis parentibus fuit. ΙHaec Enlius, cui consonat Carrinalis Annotam Toletus dicens: obedientia Christi paren- 8 - π Lm tibus non erat debita, nec secundum natu ram , cum set aequalis cum parentibus, sed voluntaria, quia voluit illis subdi; sicut enim carnis infirmitates voluntarie suscepit,

ita in obedientiam matris, non autem ra

tione animae, quia non habuit linorantiam, nec indiguit eruditione. Nore ergo potuit

470쪽

2. in

18 TractatusIII. de Cultu Ss.

non esses bditus Deo Patri cum homo esset, potuit tamen non subdi parentibus si voluisset. Ita Toletus, qui hanc doctrinam mutuatus csst a D. Ambrosio scribente in il-L-- p p- lud Lucae: Cr erat subditus illis. uv d nim, inquit Ambrosius, magi fer virtutis, nisi ossicium pietatis implerete .... non utique infii rmitatis ,sia pietatis ista subjectio est.... deferebat homini, deferebat Ancilla ipsa enim dicit: Ecce Ancilla Domini deferebat simulato Patri. Haec Ambrosius, ex cmus verbis fit clarum Christi sub)ectio nem non fuisse infirmitatis, sed pietatis. Non fuit infirmitatis, quia sapientia &scientia erat vir ab utero, senex a puero :fuit pietatis, quia deferebat homini, deferebat A ncillae, deferebat simulato patri, ut ejus exemplo discerent homines, quid parentibus suis debercnt, cum lege-

. . rent filium a Patre aeterno non voluntate , non opere, non tempore discrepare,& tamen non solum aeterno Patri, sed e

tiam matri Ancilis, & homini simulato patri detulisse. Indictum Non solum Ambrosius docet Christi - ο'. sub ectionem fuisse pietatis, sed & Gre-

ipse filiu gρ si Ny min egregie exponit eam pro- subjieietur cessise ex isto consilio, quo sub infanties. Iis

SEARCH

MENU NAVIGATION