Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

481쪽

& puerulus Matri & simulato patri subditus fuit.

ricordiae Dei , quam Mi bicordiae sanctorum.

I Efutata ineptia, qua Maria fingitur, tanquam si non solum in coelis divisum cum Christo baberet imperium, sed ac si etiam in ipsum omnium Dominum,

suum non minus quam nostrum Redemptorem, regiam exerceret potestatem; nec dumtaxat invocaretur ut Advocata& Mediatrix ad Mediatorem, sed ut f stuose imperans Salvatori a forsan non erit inutile, quamvis ex superioribus abunde desumi possit, hic ottendere , Catholicos, non magis misericordiae sanctorum ac prisertim Deipare fidere, quod ipsis ab Adversariis imponitur, sed cos infinito amplius misericordiae Dei, quain sanctorum confidere. Quemadmodum enim sancti non sunt propter se ipsos amandi & laudandi,ita nec in iplis propter ipsos sperandum. Uti noster erga illos a mor non debet esse amor mansorius, qui in illis haereat, sed transiitorius , qui per

482쪽

o Tractatus III. de Cultu S S.

ipsos sese in Deum effundathia nec man. socia spe sperandum in Sanctis,scd solum modo transitoria , quae se integram in

Deum referat,tanquam omnis misericor,

diae ac potentiae oceanum. Etenim tam Sanetorum, quam nostrae preces tendunt in D cum, tamquam in eum,qui solus dat gratiam, qua De ne vivitur, & gloriam, qua beate vivitur, juxta illud Psalmistae :3 8, gratiam in gloriam dabit Dominus. Egrcgie hanc doctrinam illustrat Ber-- . . nardus in Psalmum, qui habitat in adju-

toris Altissimρ, dum docet, nec in Aningelis sanctis, nec in hominibus nostrae custodiae do putatis, spem nostram haerere debere, quod ipsi per seipsos nos nequeant reddere securos ; quod nihil boni , neque per Angelos, neque per homines , nisi ex Deo nobis sit exspeetandum. Audiamus cum sita melliflua haec sacundia exponentem t se Angelis suisis mandavit de te, ut custodiant te in Om-ri nibus viis tuis: quid ultra potuit tibi, facere, & non fecit λ novi quid cogi- tes, ingCnua creatura. Habes gratiam is Angelis Domini, scd ad ipsum ambis Dominum Angelorum. Oras & opitia i ut, nuntiis non contentus, ipsen 'uQ.

483쪽

S B. Virginis MARIAE. 4 I

', qu que, qui loquebatur , adsit: neer, te quasi per medium, sed sui oris oscus, io osculetur. Audisti super aspidem &ν, Basiliscum , Leonem pariter &Φdracos, nem tibi ambulandum fore, nec supers, dracone ipso victoriam Michaelis de

Angelorum ejus ignoras. Verum-tari men non Michaeli, sed Domino clari mant desideria tua: libera me, CV po D ne me juxta te, in cujusvis manus pugnet Job. II. D contra me. Hoc nempe non est modori aliis, sed ipsis quoqac altioribus altius M captare refugium, ut ex sentcntia pro- fitenti quoniam tu esspes mea, merito , , respondeatur , altissimam posuisti refu- gium tuum. Non enim dedignatur esse lpes miserorum miserator & misericorso Dominus : non scipsum liberatorem

se simul & protectorem in se sperantibus

is exhibere recuset. Uuoniam in me spera se vit, inquit, liberabo eum: protegam eum, se quoniam cognovit nomen meum. Nempe, Psal iis nisi Dominus custodierit civitatem ,'- 2.

,, ba vigilat, qui custodit eam, sive ille se homo, sive etiam Angelus esset. Moi1- tes in circuitu Hierusalem; sed parum is hoc, imo nihil hoc foret, si rion etiam is Dominus in circuitu csset populi sui.

484쪽

Cant. I

1 Tractatus III. de Cultu SS. .

, Merito proinde in Cantico sponsa dea, scribitur inventis licet vigilibus simo γ, ab eis magis inventa; nec enim eos ip-σ, sa q*erebat non scibstitisse , nec con-ν, tenta is isse vigilibus, sed percunctata ,,brevitor de dilecto ad ipsum ocius per-

,, volat lc. Erat enim cor eJus non in vi-

gilibus, sed in Domino fiduciam h

ri bens. Et aliter forte suadentibus ηe,, bat: in Domino confido, quomodo dici-

,, tis anima meae, transmigra in montem,

,, sicut pa serὸ minus vigilanter id obser- , , Varant Corinthii, cum offensis quasi viri gilibus secederent apud eos,& minimeri pertransirent. Ego quidem Cephae, ego is autem Pauli, sunt, ego vero Aposto. Sed is quid secerunt vigiles sobrii, vigiles cir- cum specti P non enim poterant sibi sus. cipere sponsam, qui bene eam aemula bantur, qui aemulabantur Dei aemula istione, qui desponderant uni viro vi se ginem castam exhibere Chri lo. Per- cusserunt me CV vulneraverunt me, ait. - Ut quid ita Θ ni fallor, urgebant, ut is pertransiret, proinde inventura dile- num. Denique etiam tulerunt pallium meum inquit, haud dubium, quin utis curreret expedita. .Animadvertere est, is quam

485쪽

,, quam Valide percutiat, quibus sagittis Ap cistolus vulneret eos, qui divertille,, apud vigiles videbantur : nunquid Pau- ,, lus pro volis crucifixus est, aut in nomineis Pauli bapti iti estisὸ sit item : cum enimis dicit quis: ego sum Pauli: alius autem :,, ego sum Pollo: nonne homines estisλ quid ,, ergo est Apolloὸ quid Gro Paulus p mini- Iri qus, cui credidistis. Uuoniam in me speravit, liberabo eum: non in vigilibus, ,, non in homine, non in Angelo, sed in ,, me, inquit,speravit: nihil boni nis ex is me , ne per ipsOS expectans: omne enimis datum optimum , m omne donum per- Jacob.,, se Tum desursum est, des endens a Patre luminum. Sicliti ergo juxta Bernardum omne nostrum ex Deo bonum; ita omnis spes nostra ad Deum referenda, & in Deo, qui solus per seipsum & ex ipso sperata concedit, ultimum figenda est.

S. LXXII. Qui Teum sibi babet placatim ,

etiam omnes Pancrosi S e contra,

qui Deum sibi habet iratum, sani ros quoque habet iratos.

J JAc de causa docet Eminentissimus Cardinalis Perronius infinite magis

486쪽

Tractatus III. de stuSS.

misericordiae Dei, quam Sanctorum esse fidendum; eo quod Dei misericordia infinite in or sit misericordia Sanctorum. Unde etiam ii quis cogitaret Sanctos sibi infensos, & hac de causa non ausus illorum petere intercessionem , se ad Deum tanquam ipsis infinite magis misericordem converteret, quis hoc pollet reprehendere λ Nemo arguit illos, qui apud Isaiam ita orant: Tu enim Pater no

ster ; Abraham nescivit nos, in Israelignoravit nos. Tu Domine Pater nonFer, Redemptor noster, a seculo nomen tuum.

Nescit, inquit Hieron mus in illum locum, nos Abraham, in ignorat Israel, quia te offendimus, nec cognoscunt filios, quos a Deo suo intelligunt non amari. En

quomodo Israelitae , non ausi se convertere ad Sanctos , Deum tamen orare,

tamquam Sanctis infinite, non solum pQ-tentia, sed etiam misericordia, praestantiorem, certi, quod sit Deum placarent, Sanctos, etsi non rogatos, ultro haberent faventes & comprecatores, juxta il- Coinra lam Originis sententiam a pluribus Ec- Celsium lib. clesiae Scriptoribus & defensoribus lau-- datam: unus nobis placandus Deus uni , , Versorum Dominus : unus favor ambien-

487쪽

is biendus per pietatem virtutesque cinis teras. bi vult scilicet Celsus ) praeteris hunc placari etiam alioS, cogitet,quod, ,, sicuti moto corpore, umbra quoque se ipsius movetur , ita cum aliquis Deum is habet propitium, sequitur, ut amicosis habeat omnes Rus Angelos, animas

si& spiritus caeteros beatiores; quipperi qui simul & sentiant, quinam Dei sintis benignitatem commeriti. Nec solum se se hi erga digniores quo Re propitiosis reddunt; sed & Deo gratificari volentiri bus opitulantur , hisque placatioremis hunc faciunt; unaque & supplicant, &ri precantur e & ita, ut affirmare id aurium, vel hominibus ultro, qui potiorari sunt animo destinantibus , Deoque is supplicantibus, potestates illas innu- D meras , nec uocatas quidem , ultrois Deum una comprecari, generique huicis nostro adesse , & cum Daemonibus, is ut ita dixerim vel certamen inire, is quos viderint eorum impugnare salu- iste M , qui se Deo permiserunt. Haec Origenes, ut doceat Sanctos illis favere , quibus Deus favet; ab illis eos averti, a quibus Deus avertitur; eosque Dei motum & nutum in omnibus ita subsequi,

488쪽

Exodi.

4 6 Tractatin III. de Cultu SS.

ac umbra corporis motus observat & Ω-quitur. Et quamvis supponeremus,Beatos sese quandoqueDeo irascenti Opponere,scuti 1. Moyses dicenti Deo:dimitte me ut irasca-rurfuror meus, se ipsum opponebat, di- , cens; quiescat ira tua, attamen non inde sequeretur , Beatos non semper sequi nutum ac motum divinae voluntatis: nam

Deus , qui exterius videbatur Mysii oppositus, ipse intus in corde Mysis operabatur , ut orando diceret: Cur Domine irascitur furor turas contra populum tuum pTanta Mysiis erga populum dilectio non Musi a seipso, sea ex Deo erat ἔ nam charitas ex Deo est. Ex Deo ergo erat, quod se Deo opponeret; nec a nutu &motio te Dei recederet, sed potius eam,

cum ei videretur adversus, obed1enti1Γ- me sequeretur.Unde etiam non tam erat contra voluntatem Dei , quam secundum eam, & ex illa, quod Moyses supplicaret; esto placabilis super nequitia pompuli tui. g. LXXIII.

489쪽

SB. Virginis MARIAE. 447

Sicut ex Dei misericordia erga Paulum erat , quod Stephanustro illo oraret,ita est ex Deo peccatoris miserante, quod ΜARIA oretpro peccatoribus.

QVare etiam, dum de nonnullis legitur, eos damnandos fuisse, nisi pro illis Dcipara orasset, istud eodem modo intelligendum est, sicuti intelligendum istud celebre Augustini effatum : Si Stephanus non orasset, Ecclesia Paulum non haberet. Quod prosccto non ita intellia gendum est, ac si Si phanus prius quam Deus, Pauli fuisset misertus; sed quod

Stephani oratio praecesserit Pauli conversionem, eamque impetraverit. Verum ut eam impetraret, unde hoc erat λ nisi ex Spiritu Sancto, qui in Stephanogemitibus inenarrabilibus Pauli postu labat conversionem. Deus autem tam essicaciter Stephanum movebat ad intercedendum pro Paulo, quia ab aeterno Paulum sibi elegerat; & quia Stephano illam gloriam destinaverat, ut suis orationibus ad Pauli conversionem cooperaretur. Quicquid ergo

490쪽

48 Tractatus III. de Culta Ss.

ergo misericordiae fuix in Stephano erga Paulum, illud omne ex Deo naulit; adeo ut Stephani pro Paulo oratio, Dei fuerit in Stephano operatio, quae tanquam Uedium, quo muli justificatio a Deo obtineretur , secuta est aeternam Pauli cle etionem, a qua meruit nu dici Eleetio

nis.

Non absimili modo ex Deo est , quod virgo Oret pro peccatoribus, illorumque misereatur; neque etiam aliam magis ob causam illos dicitur a damnatione' eripe re , quam quia Deus eam elegit ab aeter no , & permovit in tempore , ut suae orationis sustragio peccatoribus veniam,& miseris impetraret salutem. Certum sit ergo, nullam esse miseridiam in virgine, aliisque sanctis , quam a Deo non mutuaverint, neque ullum esse in illis motum charitatis, qui divinae miserationis motum non subsequatur; neque etiam illos orare pro miseris, nisi quia Deus suo eos Spiritu excitat ad orandum.

SEARCH

MENU NAVIGATION