장음표시 사용
581쪽
modi hominibus familiare cum Judaeis
dicere: Nondum venit tempuύ Domus Dori imini aedificandae r nec haec dicunt, quod curain Templorum viventium antepo-mant Templis inanimatis; atque charita
tis exhibitione , illa prius, quam haec, Religionis ostensione credant aedificanda ; sed haec ideo ab ipsis proferuntur, ut quaesitis phaetextibus suam obtegant avaritiam , animumquc a Dei obsequio aliemum. Unde Dominus, ut qs os sivόhypocritas sive ambitiosos , sive avaros pu-dcfaciat, ipsis hoc ingerit: Nunquid tem- ibid. 4. pus vobsi est,ut habitetis in domibus laqueatis , cr domus ista deserta eLρ λ Hoc est,
non temporis angustia, non metus inimicorum , non pauperum inopia vos impedit a structura aedium superbarum. Solummodo omnia plena sunt periculis Sc incommodis, dum agitur de Dei cultu , & decenti Tomplorum aptaratu. Postea ' , recenset Propheta plagas a Deo Judaeis inflictas ob neglestum aedis aedificandae:
recenserem illas, si quaestio verteretur, num domus privatae cultus sit anteferendus cultui Domus Dei. Sed cum nemo sit, aut certe velit videri tam irreligiosus,
ut plus virtutis ponatyin adornada domo
582쪽
ue 38 Tractatus III. de Culta SS.
sua, quam in Templis extruendis; haud necessarium est his diutius immorari.
f. CIV. ordo rationis ponulat, ut Corpus
plerum habeat cultiorem quam habeant imagines.
Q Uod vero attinet ad illani compara tionem, qua externus Venerabilis Sacramenti apparatus confertur cum apparatu Imaginum, & censetur isto debere illam esse majorem,illud ex regulaverit iis censeri videtur. Nam quemadmodum Synodum primam Cameracensem audivi mus statuentem, Preces fidelium analogiam e V proportionem idei sequantur : ita pariter externus rerum sacrarum cultus ac apparatus tunc erit, regulariter loquendo , ordinatissimus, quando analo
aiam & proportionem fidei sequetur,noc est, quando istis signis vel rebus sacris major & splendidior cultus defere- . tur, quas fides nostra docet esse majores. Cum autem Eucharistia Corporis Domini infinite dignior sit quibuscumque rebus aut signis, que in Templis proponuntur, procul dubio ipsit excellentior competit apparatus. g. C U.
583쪽
iraculo ae Imagines logunt fineos a fidei aut recti ordinis
splendidius adornari, quam re ceptaculum Corporis Domini.
SI tamen circa miraculosam De arae Imaginem subinde plura luminaria splendeant ; eique plures supplicent ,
ambientes ejus ad filium intercessionem, non id semper vitio dederim, nec analo- tae fidei censuerim adversum. Nam ipsales & ratio docet, operibus miris atque prodigiis , nostram, hoc est, hominum infirmorum, & in tenebris caligantium
attentionem magis moveri, quam con
suetis Dei operibus, quantumvis majOribus. Sol non habet Spectatorem, inquit Seneca, nisi cum deficit et nemo tamen de ficientem vigenti sole dixerit majorem, licet ille a plurimis, iste vix ab ullis aspiciatur. Petrum A postolum, clarum miraculis, Discipuli omnes & viduae circumstant, postulantes Dorcadis resuscitati nem : non haec Petro intcnta supplican tium corona in Christum erat irreligiosa. Noverant in cujus virtute miracula ede
584쪽
s o Tractatus III. de Custu SS.
ret I ppenses ad Petrum mittunt Oratores , PGrum ambiunt, Petro supplicant; non quia Petrum , Chri lo praeponebant, aut sine Chrso quicquam posse credebant ; sed quia Petrus stupenda operans illorum sensus fulgore miraculorum se ricbat visibilius, quam illos feriebat ab ditus in coelo Ch us. I sc transferas ad
Mariae Imagines & Venerabile Sacramen- tum. Illae miraculorum fulgore , viii
bilibus stupendisque operibus variis in
locis hominum oculos in se reddunt attentos Chri fo interim sub Sacramento eisdem in locis ita delitcicente , ut nulla se prodat externa operatione. Hinc ibi circa Imagines Mariae frequentiora lumina, & copiosior supplicantium corona, quam circa Tabernacula Corporis
Domini. Illic ergo s plendidior apparatus
circa Deiparae Imaginem, quam circa Sacramentum Corporis Domini, nomest signum , quod Maria major sit Christo; sed signum, quod Mariae operatio aliquando siit visibilior,quam hra Ei Ope ratio ; & quod ipsi ex eodem conlilio, quo per Apostolos suos majora voluit quam per se ipsum miracula operari, subinde placeat per matris sus signa sive sta
585쪽
tuas plura edere stupenda, quam per sui
Corporis Sacramentum. Qua ergo ratione Sanctos & Viduas in Ioppe Petrum circumstantes & Petro supplicantes ab omni in Christam injuria absolvimus: e dem ratione absolvamus illos, qui Dei- param in suis miraculosisImaginibus elegantiori cultu, & frequentiori supplicantium corona subinde venerantur, quam divinissimum Altaris sacramentum, in quo ille occultatur, sine cujus virtute & arcana operatione nihil virgo
suis supplicibus prodesse potest, cum ipse sinc Virgine possit omnia. Profecto nihil pro Ioppensibus proferri
poterit, quod nqn pro cultoribus Mariae militet. Si dixeris, Ioppensium preces non haesisse in Petro: preces supplicum Mariae non etiam sese sistunt is Maria. Si dixeris, eos circa Petrum fuisic frequentiores, quia Petri operatio & mira & ape ta : eadem militat ratio pro illis, qui ia spero Colle, aut Hallis, aut Kevelariae Mariam ambiunt. Et libenter mihi persuadeo, quod sicuti celobrato per universam Urbem Ionem Petri miraculo multi crediderint in Dominum non hae rentes in Petro, sed per Petrum ad chri-
586쪽
ς 1 Tractatas III. de Custu SS.
Ium transeunte. ἱ ita opinor non paucOR publicatis Maria miraculis, per Mariam transire ad Maria Filium. Haec crediderim ab Ecclesiae sensu nullatenus ess. aliena. Verum ut passim circa Imagines Deiparae, quam circa nerabile Sacramentum pretiosior apparatus, id cum fidei analogia male componitur: sicuti etiam illi dircM adversatur, quod splendeant luminaribus Deiparae Imagines, dum suxta illas squalioni receptacula Coxporis Domini, nam is squalior nusquam & nunquam d*cet.
S. CVI. Osenditur contra Bonocustar ima
gines recte coli. inantum haec, que de cultu imaginum
disserui , crediderim Catholicis pia citura , tantam inde Iconoctastarum os.fensionem video timendam. Ad eos e go placandos, nobisque reconciliandoabreviter hic ostendam, illos nobis miniani, sanctorumve signa venerantibus Id lolatriae crimen imponere non posse,
quin istud ipsum sibi ipsis imponant. Nam si idololatria est venerari picturas,
587쪽
lignum, lapides, oris, argenti auri ve metalla ita estormata, ut Christi sanctorumve Mus signa sint, & veluti signa illorum
nobis cogitationem ingerant: etiam idololatria erit venerari mortuos characteres, aeris allisionem, humanas voces ita effictas, ut Dei verbum nobis repraesentent, ejusque cognitionem atque memoriam in humanis mentibus excitent. Αtqui Iconoctastae Biblia & Pr dicationem habent uti sacra, & uti talia venerantur: imo fere omne illorum Religionis exercitium in Bibliorum lectione, Psalmoruin cantatione, & praedicationis auditione collocatum est. Quid autem Biblia , si materiam spectes, nisi charta ch racteribus insignitap quid cantus Psalmorum & praedicatio, nisi fractus aer si illa merito amet & veneretur Calvinistica Relisio, quando non illorum materia, sed lignificatio attenditur: cur Catholicis non licebit venerari sive Chinti sive sanctorum imaginos; dum non earum materiam , sed significatum intuentur si Calvinistae Biblia, si praedicationem honorent, quae Deum, Deique opera ac voluntatem denotant, & veluti signa repraesentant : cum imagines eodem mu
588쪽
nere fungantur, cur Catholicis vertetur crimini, ii eas ob id munus ament, reverenter servent, atque aliquibus externisceremoniis suum erga sacra signa astellum exprimant λ an sorte licebit sacra signa amare & iri g ii facere , quando ex charta, atramento, vel aere alliso constant ; non vero licebit, quando metalla ,
ligna, aut lapides in signa adhibentur p
S. C V II. Si illicitus cultus imaginum, illicitus
quoque erit u honor, quem Calviansae desierunt suae caenae Domi
nicae. DE inde, si idololatria sit,imagines amare & testimare, & hunc amorem acsstimationem sive voce sive ritibus e ternis , exprimere; etiam idololatria erit pancm & vinum in cena Domini ut sacrosancta diligere, ac venerari. Quid enim illa Calvinistis nisi imagines & signa corpus & sanguinem Domini repra ent tiaὸ atqui haec sacramenta sive signa sta cra, sive typos, sive figuras, tantopere Venerantur, & tanta Religione prose quuntur, ut ad illa traetanda religiose se .
589쪽
praeparent; se ipsos probent, num in ea sint vitae sanctimonia, quam iste panis &calix postulant, certi quod si indigne ea manducent ac bibant,)udicium sibi manducent ac bibant, fiantque rei corporis sanguinis Domini et quia, inquiunt, imaginis injuria transit ad prototypum, signique violatio afficit significatum. Hic ipsorum responso, dum contra ipsos, praesentiam corporis & sanguinis Domini in Eucharistia, Catholici ex istis Pauli 1 Cor. II.
verbis, quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne , reus erit corporis est sanguinis Nomini, evincere satagunt. Nam , ut vim istorum
verborum elidant Calvinistae,dicunt posise violari in Eucharistia corpus & sangui-nsm Domini,eorumque indigne perceptorum illum fieri reum, qui eorum imaginem sive figuram indigne perceperit. Etenim, inqui ant,injuria aut honor im
ginis transit ad illud, quod per imaginem
denotatur. En quomodo, ut suum propugnent de Eucharistia errorem , contra seipsos tueantur Catholicam de cultu imaginum doetrinam. Ut autem clarius videas, quanta utau-tur solicitudine in colenda Eucharistia, . Mm quae
590쪽
ς 6 Tractatus III. de Cultu SS
quae secundum ipsos aliud non est, quam .imago corporis & sanguinis Domini; attendendum quod non contenti sint ea sui ipsitus probatione,quae consistit in ex mine conscientiq sed insuper, ut novam sanctimoniam acquirant, verbi Dei a
tenta auditione, orationibus prolixiori bus, Psalmorum cantu,mentem in Deum satagant elevare, elevatamque adaptar perceptioni coenae, quam putant, sacro sanctet. In ipso vero Communionis in mento modestia, qua possunt maxima, sacrae mensae accumbunt; & religioso sulentio mortem Domini meditantes an- nunciant - & ne ulla terrena cogitatione distrahantur, percepta communion: faciem obnubilant. Et Anglicani Calviniasiae, qui Episcopis subsunt, ante panem& calicem Domini genua flectunt, reflexis genibus corporis & sanguinis Domini signa percipiunt. Signa euo colunt. Itaque si ipsi panem & vinum sine idolo
latria colunt, non quatenus panis & vianum sunt, sed quatenus sacramenta sive signa sunt rei adorandae - quare non poterunt Catholici ligna aut metalla, aut
