장음표시 사용
551쪽
Religionis augmentum, sed ad incentia vum libidinis rcpraesentantur. Dum ergo inest illis liqc vanitas, & insania, profecto tunc Deus illis tam parum honoratur, quam vanitate & insania honoretur. Quia itaque in eleemosynis placent & religio erga Deum , & misericordia erga proximum,& ordo amoris, quo aeterna templa
perituris praeferuntur; & quia in donis ad luperbum Templorum cultum oblatis placere non potest, nisi amor colendi Deum; hinc est certissimum absolute loquendo, quod melius sit, in pauperes esse liberalem, quam erga ligna & lapides, tiacet Basilicarum. Noverat haec Paula, de qua Hieron' A , mus : nolebat in his lapidibus pecuniam Ur ρhio Paula. fundere, qui cum terra in seculo transituri cap. 8 sunt; sed in vivis lapidibus, qui volvuntur super terram, de quibus in s.cair Ioannis Civitas magni Regis extruitur. Christianissime haec sensit Paula ab eo edocta spiritu,quo inspirante scripsit Augustinus; Nemo vos fallat, aliud mayus sa- Ηο-L s. scium non est, quod debeamus Deo, nisi mer 'quicquid boni HE, etiam malis hominibus, sed tamen hominibus, fecerimus. Dicit tibi Deu6:ego non ex te crescosed tu ex me. Sa
552쪽
so8 Tractatus III. de talis S S.
crificium volo, quod prosit homini; sic ad me femenit, quod tibi prosit. Haec Augustinus
m commendationem eleemosynarum. Lib. 2. de ficiss
S. X C ΙΙ Ι. Opera moericordiae sium Hsendidior
Dei cultus. Ed dices, Deum esse majorem omni laude, Christique Corpus,quod in Altaribus nostris requiescit, splendissimo cultu esse ornandum. Nihil diffiteor: sed major ejus laus est pauperum dilectio, non in lapides profusio. M or est etiam charitatis, quam auri splendor: illum ita requirit Corpus cir Ei, ut sine eo offer ri non possit; alterum ita postulat, ut sine illo se immolari frequenter probet. Non
enim, ut Ambrosius ait, aurum sacramen ta quamui, neque auro placent, qua auro non emuntur; ornatus sacramentorum redemptio captivorum ea. Christus, sapientia& veritas, gaudet ibi auro coli, ubi non vane splenget, sed misericorditer reficit;& ubi non avaros, aut curiosos oblectat oculos, sed ventres pascit famelicos, vestit nudos, redimit captivos, periclitantium servat pudicitiam, vindicat oppreseso a
553쪽
sos, solatur aegros. Ubi hie ex auro fi eius existit, tunc etiam probat, ut calicessui sanguinis b uli nutriant pauperes, redimant captivos, pro quibus liberandis suum sanguinem fudit. Hic erat sensus Acasii Amidae Epist pi, qui captivos Persas venditis Ecclesiae bonis liberat, & ad Regem suum remittit , dicens dum bona venderet: Deus . noster, neque lancibus, neque poculis eget. Librώuam Acasti misericordiam adeo admira- Ecclestus fuit Rex Persarum, ut fateretur se magis Romanorum humanitate, quam armis
victum. Haec in laudem Acasii Socrates.
Grandiora sunt, quq in laudem Exup
rii, nec non in confirmationem doctrinae a Bernardo traditae, Hieronymus enar- 'is'. c.
rat: Santibus, inquit, Exuperius Tholosa Episcopus, viduae Sareptensis imitator, esu riens pascit alios, Cr ore pallente jeyuniis
fame torquetur aliena, omnemque subsumtiam Christi visceribus erogavit. Nihil illo ditius, qui corpus Domini canistro vimineo, sanguinem portat in vitro, qui amaritiam erit e templo, docens suo exemplo, non esse ad contemptum corporis Christi, si aurum & argentum ipsi detrahatur, ut impendatur pauperum necessitatibus e
554쪽
ς 1 o Tractatus III. de talis S S.
viminea canistra & vulgare vitrum grandem carni & sanguini Salvatoris nostri afferre venerationem, si nec avaritia, nec sacrorum contemptus, sed una erga miseros misericordia vimineum vitreuinque componat apparatum: & sacerdotes in
oculis Dei tunc pretiosissimis vcstibus esse indutos, non quando casulas auro gemmisque onustas, sed quando gerunt viscera misericordiae , imitantes eum, qui cum dives e set, propter nos egenus factus est , ut nos inopia ipsius divites ris mus. Hanc suam Christus misericordiam in Altaribus renovat ac representat, quando uniones gemmasque tibi consecratas probat vendi, & rustico, vimineo, fra- filique vitro portari, ne pauper inedia i escat, ne aeger careat solatio, ne lytrum desit captivis.' Et revera quid charitatis victimae magis honorificum, quam ut agnoscatur mundi thesauris libenter carere , ut miteros consoletur; fastidire aurea operimenta, dum fratribus suis etiam vilia desunt; nolle sibi thesaurigari super terram , ne minorem in coelis possideat thesaurum animarum. Si ergo grandis inopia affligat plebem, etiam aurum dominico Corpori consecratum cum qdificatione
555쪽
eatione omnium, & grandi religionis augmento, in pauperes distrahetur; si nempe sacrorum Antistites, illud distribuentes sint cum Exuperio imitatores vidus Sareptensis, qui ipsi esurientes pas. cant alios, & ore pallente jejuniis fame
torqueantur aliena, omnemque suam subitantiam Christi visceribus erogcnt. Nam monstruosae impietatis foret, vasa sacra divendere in usus pauperum, & tua propria servare, ut placeas avaritiae & lites superbiae.
Edi io pretiosi unguenti , quod
MAGDALENA Oudit in caput CF insΤI , non probas Templorum ornatum praeponendum pauperum necessitatibus. Contra doctrinam hactenus traditam
- solet obiici Magdalenam Christi gratissimum cultum exhibuisse, quando ne glectis pauperibus pretiosum Balsamum in ejus caput effudit; ex quo alius fruditas non existebat, quam quod illa profusii ne suam de Christo existimationem exo
556쪽
s 1 1 Tractatus III. de Cultu SS.
primeret. Nolim huic objectioni meis Verbis respondere, sed verbis sanctissimi viri I ori Polusiotae, qui Epist. 88. de profusione Mariae Asclepio sic scribit: ,, Quoniam ad me scripsisti te mirari, , , quod Christus Discipulos suos, qui mo, , lierem, quae ingentis pretii unguentum se estundere minime dubitarat, increpa- verant, represserit; praesertim cum eo ,, rum sermo pauperum commodis con ,, sulere videretur, hoc o , ille qui deis eleemosyna tot ac tantos sermones h bebat, eamque sacrificiis anteponebat, D nunc eandem, quod tu existimas, mi
is ni me propulisse. Nam qui dixit: mise is ricordiam volo, non sacrificium: & beati,, misericordes, quoniam ipsi misericordiam is consequentur. Et quamdiufecistis ini ex fratribus meis, mihi fecistis, haud qu
,, quam in contrarium recidisset. Verum is quoniam mulier ea , quae accesseratis Oleum estundere, antevertit, absurdisse simum esse divina sapientia judicavit, se ipsius fidem obtererc ; atque ipsius pa-- rocinium uiscepit, iisque verbis usus is est: bonum opus fecit: ac vide sapienis tiam omni orationis facultate praestan-istiorem. Non enim dixit: bonum opuι
557쪽
ri factum est, sed fecit: neque enim ipsumis facinus privatim expendit, verum unam cum mulieris persona perinde ac si di ,, ceret: quandoquidem semel hoc fecit, ,, laude atque commendatione digna est. se quamobrem perfectam quandam acri omnibus numeris absolutam virtutem is ab ea ne requiramus; verum, qua fierim potest, coronam ei texamus. Nam si , , non hoc sensu mulierem comprobasset, ,, Omnibus prosecto, ut ejus exemplum ,, sequerentur, lege lata indicere opor- ,, tebat. Porro cum nihil hujusmodi dix-
,, erit, satis argumenti dedit, se ob in- ,, dulgentiam quandam dimissionem is eam comprobasse. Nam si cum dixisset, ,, fecit, id sane pro lcge habeatur: si au-
D tem eam, cum id fecisset, eam inani- mi anxietatem minime condecit, non
se est cur quisquam indulgentiam hujus- ,, modi in legem trahat. Nam cum sacri-rificia in veteri testamento permissa po- stea everterit, quonam paeto, quae hic ,, nec permisit quidem,lege lata sanxissetΘ quemadmodum enim , si ante estusum D unguentum interrogatus fuisici, haudis dubie illud vendi, & pauperibus dar1 jussisset; sic posteaquam estusum fue-K k is rat,
558쪽
s1 Tractatus III. de Cultu SS.
si rat, mulieris fidem per objurgationem ,, eYtinguere absurdum erat. Atque adis eundem quoque modum nunc faciunt
probatissimi quique sacerdotes. Nam ,, ii quis dicat: consecrare atque appen ,, dere aliquid volo, id eum pauperibus is dare jubent. Sin autem id)am ipse
cerit, non mose eum non increpant; is verum etiam blande ac leniter admi tunt, non quod hoc illo melius ac prae-- stantius esse ducant non enim prop--terea ChrisFus venit, ut Ecclesias auro
si & argento impleat sed ne eum, quiis hoc donarium obtulit, animi anxietate afficiant. Haec didoras ct so timi magnus Discipulus. Illi libenter subscribo
S. XCV. Opulentia Templi Ialomonici non probat Chrisianorum Templa debere e se auro Sgemmis splendentia. T IT in exemplo Magdalenae parum illis presidii, qui Templorum ornamtum eleemosynis praeserunt; ita illi. qui sciunt Chrsilum esse Pontificem futur
559쪽
rum bonorum, censebunt parum urgere argumentum, quo nonnulli concludunt, splendidiora esle debere Chr1stianorum
Templa Templo Judiorum, quod fuit
auro opulentii limum; qui majus est Corpus Christi, quod in nostris asservatur Basilicis, quam vetus Manua, quod in Templo Judaeorum servabatur. Nam, qui lic ratiocinantur, non sat attendunddifferentiam antiqui & novi testamenti. In illo voluit Deus ottendere, quod ipsius esset tcrra, & plenitudo Uus; quod ipsius esset aurum & argentum; & quod, ut illud habeas, non idolis aut Daemonibus iit supplicandum, sed illi uni, qui
unus eu solus creavit omnia: hinc suis cultoribus in illo non alia, quam terrena promittit bona; uberem glebam ; foecundos ventres; corpora sana; de hostiabus victoriam, vitamque longaevam. Hi promissionibus rei pondebat Religio, & apparatus ludaici Templi, ejusque Pontificis. Splendebat aurum; prostabant iumensa panes; fumabant carnes; fluebant vina; lucebat oleum; spirabant odores; fulgebat vestium apparatus ; ut ingressi domum Domini homines cprnales , qui nec oculos nec cor habebant, quiba
560쪽
ς 1 6 Tracratus III. de Cultu SS.
pulchritudo aeternae justitiae & veritatis incommutabilis Dei nostri videretur &amaretur, sed solum quibus aurum &argentum , carneS &c. videri poterant& amari, gauderent se tam opulento &potenti Domino seivire, ac templi ministrorumque apparatus indicabat; atque etiam illico agnoscerent, ab illo solo ea bona esse petenda, quibus maxime inhiabant. Deus ergo, ut se auri & opum Dominum ostenderet, suamque in illa potestatem redderet manifestam, illis suum Templum voluit instrui, atque O nari. Ubi autem in veteri testamento ostendit suum esse aurum & argentum, sequc esse mundi Dominum cui uni propter ista bona sit supplicandum: tempore noul legis majora voluit proferre bona, opulentiam charitatis; justitis pulchritudinem; veritatis claritatem; patientie fortitudinem, regnum, quo non
homines, sed vitia subjugantur, quod
etiam morte non ammittitur, scd potius obtinetur. Ut horum bonorum se Dominum declararet, illaque suis cultoribus promitteret, & sibi potius propter illa, quam propter terrena serviendum doceret, Filium suum misit in mundum;
