Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

561쪽

sed quo instructum apparatu Θ certe huic fini aptissimo, nempe humilitate, subjectione , paupertate. Audiamus Augu- frinum: si Christus homo, ut per eum 'i'. I a. revelaretur gratia novi testamenti,M quoniam non ad temporalem, sed adis aeternam vitam pertinet, non utique terrena felicitate commendandus fuit.

Inde subjectio, inde passio, inde flagel-

,, la, inde sputa , contumeliae , crux , se vulnera & tanquam superato, suriectorique mors ipsa; ut fideles etiam disce-M rent, quale pietatis proemium ab illo , is cujus filii facti essent, petere atque spe-

rare deberent; ne ad hoc magno servi-D rent Deo, ut terrenam felicitatem adiis pisci quaererent, cui servirent ipsi abii is cientes, & conculcantes fidem suam , . - aestimantes eam mercede vilissima: u is de benefleentissima providentia omniari potens Deus terrenam felicitatem conis cessit & impiis, ne pro magno quaeremis retur a bonis. Uti ergo Chri Fus novo testamento sive bonis,quq in eo homini promittuntur, . congruentem assiimpsiit apparatum; ita i

562쪽

Θet 8 Tractatus III. Cultu S S.

ex Cthristianis suggestibus non promi

tuntur terrena bona, ut illorum amor

populus Christianus Deo serviat, sed potius istorum bonorum contemptus commendatur, dum praedicatur: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidePunt terram. Beati qui lugent, quoniam ipsi con solabuntur et a qditoque Christiana Religio

non Templorum auro & opulentia praecipue commendanda. Vidit hoc D. Hieronymus in sua ad Nepotianum Epistola, quando noluit ut opulentia Salomonici Templi ad Templa Christiana transferretur. Neque vero, inquit, mihi aliis quis opponant dives in Judaea Tem- plum, mensam, lucernas, thuribula,pa, aellaS, scyphΟS, mortariola, & caeterari ex auro fabricata: tunc haec probaban-Qur a Domino, quando sicerdotes ho-- stias immolabant, & sanguis pecorum erat redemptio peccatorii. Tunc probabatur in templo auri abundantia, quando colebatur Deus victimis pecorum, & vicissim suis cultoribus in sui cultus merce dem, abundantiam auri, pecorum & cael: promittebat, ne cupiditate illa obtinendi ad idola confluerent. Nunc vero, quia sub-

563쪽

sublimiora sunt promissa , sublimior sit

S. XCVI. Bonis per novumoni amentum pro- misis Deus nunc coli desiderat.

VI Uic rationi aliam addit Hieronymin,

aicens: quamquam haec omnia praecesse

serint insigura, scripta sunt enim propter

nos, in quos sines seculorum devenerunt. Quemadmodum Templi veteris non ad litteram unitas imitanda; sic nec secundum Hieronymum ejus magnificentia no- bis data in exemplum, sed potius in documentum : ut sicut illi Judaei carnales illis rebus, quas maximi faciebant, Deo serviebant tanquam illorum largitori; it nos aeternae justitiae fonti Deo nostro serviamus fide , spe, & charitate , quae sunt Ecclesiae militantis maxima dona, quae a Deo recipiens, Deo refundit. Uti hec in terioris hominis decora atque opes imis menso intervallo aurum & argentum post se relinquunt; ita Ecclesiae Christia-nq vera gloria, quae in istis bonis est collocata , incomparabiliter est illustrior.

quam fuit splendor Salomonici Templi K λ a me

564쪽

sio Tractatus III. de Cultu SS.

a metallo mutuatus. Isto sensu praedixit -. 2. Io. Aggaeus Propheta Magna erit gloria domus illius novissimae plusquam primae. Gloria enim novissimae major est quam primae, quia in prima colebatur Deus,

ut Dominus & Largitor bonorum transeuntium: in novissima colitur uti Dominus & largitor bonorum iternorum.M-jor gloria domus novissimae quam primae, quia in illa servit charitas, in ista cupidiatas ; in illa splendent corda, in ista splendent parietes; in illa sacrificamus hostiam

humilitatis & laudis in ara cordis igne fervidet charitatis, in ista fumat aut carnium nidor, aut thimiamatis odor. Ex his fit manifestum, Salomonici Templi Splendorem atque magnificentiamChristianis non figere legem, quam in ornandis suis Basilicis sequi debeant; quin potius ex diversitate finis utriusque legis inferenda est diversitas mediorum. Celebretur Deus temporalis felicitatis Dominus & Largitor auro & argento , quae istius felicitatis pars magna; sed celebretur Dominus & Largitor aeternae & internae felicitatis fide , spe, & charitate, quibus ista selicitas promeretur. g. XCVII.

565쪽

Non omnis exterior oreatus a Tem

plis Chrintianorum proscriben

dus. haec tamen co dixerim animo, quod omnem omnino externum

splendorem a Christianorum Templis remotum cupiam ; sed ut ostendam, Templa Christiana magis adorantium charitate, quam parietum splendore clarescere. Et illos non sat, que Jes, Chri sunt, sapere, qui videntes fratrem suum necessitatem habere , claudunt viscera sua ab eo, ut in superflua Templorum ornamenta, quam habent, mundi substantiam largissime conferant. Neque etiam illi, qui hunc pauperum neglectum suis consiliis aut sermonibus fovent, ut Templa magis magisque ditescant, omnino sunt dissimiles istis Doctoribus, quibus ChriIuus dicebat: Si dis rit homo patri, aut matri, Corban quod eis donum quodcumque ex me, tibi profuerit: in ultra non dimittis eum quidquam facere patri s o, aut matri. Qua enim auritia isti docebant utendum eraa patrem

566쪽

& matrem, eadem hi suadent erga fratres esse utendum, quando, quae fratrum inopiae denegantur, Templorum impenduntur splendori.

S. XC V ΙΙΙ. enditur decere aliquem in loco

, sacris se ornatum.

Porro quamvis sit haec magna differe tia inter Judaica sacrificia& nostrum,

quod illa non liceret offerre, nisi in loco, quem elegerat Dcus,hoc est, in magnifico Hierosolymorum Templo; noitrum

autem, licet istis infinite dignius, in omni loco, etiam in stabulis pecorum, &cryptis subicrraneis, idque sine Altari, sacrisque vestibus,ali quando possit offer ri , & ita oblatum fuisse legatur in Ecclesiasticis monumentis a Luriam Martyre& Theodoreto, quorum hic manibus sui Diaconi, alter suo pectore pro altaribus utebantur : attamen, quia inter Christianos multi sunt, qui Christum nonnisi sc-cundum carnem cognoscunt ; & quia ipsi spisituales, dum nic vivunt, non omnino deponunt veterem hominem, sed& nonnullas ignorantiae tenebras , &

567쪽

ω B. Virginis MARIAE. 3 3

concupiscentiae pondus, & mortalitatis jugum conferunt; hinc, ut nostra imbe- cIli1tas a terrenis N perituris, in que lapsi erat, ad Deum, Divinaque mystcria religiose colenda exurgat, quibusdam cor poreis adminiculis eam convenit aluvari. se Ubi enim, inquit Gregori κύ, lapii. V ., ibi incumbimus ut surgamus; & quasi mores.se ibi surgendo manum considerationis cap. X.,, figimus, ubi pede amoris lubrici cor- ruentes negligendo jacebamus. Qu ais enim ab invisibilibus per visibilia ceci- dimus, dignum est,ut ad invisibilia ipsis

,,rursus visibilibus innitamur:ut quo casuis anima venit ad infima, eo gradu reveris latur ad flamma. Unde quamvis Religio, qua Deum,quem amiseramus negligentes,cligimus vel reeligimus,praecipue vel unice in ejus timore S amore consi stat, attamen ut hic timor & amor in nobis nascanti ir, & nati conserventur, &conservati adolescant, externa quaedam adminicula oportet adhibere. ChriIIus in diebus carnis suae,licet nec vestium pompa , nec satellitum caterva homines in sui admirationem exciverit, non tamen sine omni externo apparatu in sui cultum illos attraxit. Defuit ipsi splendor auri &

568쪽

ςΣ Tractatus III. de Cultu SS.

gemmarum, sed non defuit splendor mi

raculorum. Auri illecebra avaros, ut sesequerentur, non allexit; verum miraculorum fulgore curiosos, ut ad se con fluerent, excitavit. Usus est ergo temporalibus, quorum cupiditate ardebant homines , ut eos ad amorem aeternae sapientiae reformaret. Et licet lex nova, non

instar veteris sit soris in tabulis, sed intus in corde, non littera sed spiritu , non atramenti e flusione, sed charitatis dissi sione conscripta; attamen & sono vocis,& literarum clementis per aureS & oculos descendit ad cordis penetralia. Non dissimiliter nova sive Christiana Religio, quamvis sit in intimo cordis recessia, non illibenter tamen admittit, imo etiam exigit cultum quemdam & apparatum vestium, Templorum, vasorum, lumin rium, & odorum, talem quippe qualis charitati, qua Deus colitur, incipienti &proficienti maxime convenit.Nec dicant Calviniani ,A baptistae, aliique Hetero doxi, qui in profanis vestibus, sine vasis pretiosis, si1ne thuris fragrantia, sine cereorum lumine; sua sacra peragunt, falsos Deos a suis cultoribus apparatum non absimilem postulasse. Hoc enim, ut sapie

569쪽

pientissime advertit Augustinus, mos est' es t deberi vero Deo , quod sibi exigit falsus '' Deus. Quod ergo falsi Dii ista sibi postulaverint, non tam istorum usum vilipendit quam commendat; & tantum abest, ut Catholici arguendi sint, quia his utuntur rem sacram facientes, ut potius laudandi sint, quod hqc ab injusto usurpatore vendicantes, ad Dei sui cultum transetulerint.

nem maxime deceat.

quia animabus mihi creditis forsan non erit inutile, hic exponam, quiSexterior apparatus Religionem maxime deceat, ut timor & amor, quibus Deus colitur, in animabus adhuc infirmis excitetur & augeatur. D. Augustinus in libris de Musica hanc figit Regulam et ut nos ipsos inter illa, quae infra nos sunt, &,, illa quae supra nos sunt; ita Deo & Do is mino nostro opitulante ordinemus, ut is inserioribus non ostendamur, solis au-- tem supetioribus delectemur. Dele-

570쪽

Lib. I 8.

cap. 8.

ue 16 Tractatus III. de Castu SS.

D ctatio quippe quali pondus est anima:.se Delectatio ergo Ordinat animam : ex cums doctrina videtur Primo confici, in Templorum apparatu, cum ex rebus , quae intra nos sinit, sit coinpositus, dele elationcm non esse quaerendam, ne si illam in illo quereremus, anima nostra re bus mira nos positis se subaiceret turpia ter , & a delectatione & amore rerum aeternarum misera frigesceret.Nihil enim verius asta Gregorii sententia: essie qui- ,, dum sine dclcctatione anima nunquam ,, potesst: nam aut infimis delectatur autis summis: & quanto alteriori studio ex- Ercetur ad summa, tanto majori studiose torpeicit ad infima; quantoque acrioriis cura inardescit ad infima, tanto tepo- si re damnabili frigescit a summis : utra- ,, que enim simul S aequaliter amari nonis possunt. Studiose ergo attengendum, ne apparatus Templorum sit illecebrosus ad senius aut specie naturarum, aut immodestia picturarum , aut cantuS har monia, aut fastu paramentorum potius illaqueandos , quam ad Divina excitan dos. Secundo cavendum ex doctrina Au

guaini, ne quid sit in Templis, quod senis

ius offendat: nam & ipsa sensuum offensio t

SEARCH

MENU NAVIGATION