Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

631쪽

S B. Virginu Mari ae. I s

sectus est Oportet enim animam, inquit Augustinus, in regi a superiore, CV r gere inferierem. Superior illa solus Deus

HE; inferior istas Am corpus, si ad om

nem in totam animam attenda . Ut erga

tuta esst sine Domino, Fc excellere sine sesevo non potek3. Ut autem Dominus ejus magis est quam ipsa, ita servus ejus minus. Uuare intenta in Dominum intelligit aere ejus, magisque est etiam ipse servus in suo genere per illam. Et haec iervitus m gis homini ad gloriam, quam aeri est ad claritatem a sole illustrari, & quam corpori est ad decus & gloriam ab anima vivificari. S. . V.

Inservitutejustiti loriosa

libertas. TN hac autem servitute sive in hoe amore dominante, quo Deo servitur, maxima est libertas, quia anim1 Deo connexa vietrice & dominante charitate, expedita ess a visco terreni amoris, a flaculi angoribus & timoribus, quibus eos angustiari & vexari necesse est,qui rebus perituris affectum alligarunt. Ubi spiri

tus Lib. s. de Musica c. I

632쪽

tus Domini, inquit Apostolus, ibi libertos. Hoc est, ubi re nat amor veritatis aeter nae , ibi libertas a vincientibur & arctantibus saeculi cupiditatibus. Pompeio erat angustia,quia in ea, quam amabat, potestate superiorem timebat futurum C si

rem. Angebatur Cesar amore conc

pili imperii, quia in illo sibi parem Pom- pDum non ferebat. Uterque angebatur mille sollicitudinibus, quia inviti , quod amabant, imperium amittere poterant, & quia illud sine infinitis curis &- laboribus retinere non poterant. Omnis avarus servili premitur angu stia, tametsi Crassi opes possideat, casinvitus potest amittere,consortem in earum possessione non admittit, & si ad mittat , se ipsum illis ex parte destituit, tam enim angusti sunt, ut a pluribus integre possideri nequeant. Non est ergo libertas ubi non est spiritus Domini; &non est ibi spiritus Domini, ubi non est charitas, quam ipse diffundat in cordi bus. Qui ergo liber esse appetit, audiat x. Ia.1. Joannem: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Audiat etiam L. de Pero Augustinum dicentem: uuem, inquit ... t. risectat libertas ab amore mutabilium re

633쪽

ram liber esse appetat, in quem regna mi omnium regnatori Deo subditus haereat ,

plin eum diligendo, quam stipsum. Anima

autem Deum sive aeternam veritatem super omnia diligens, libera est, tum quia eum invita amittere non potest,tum quia, in Qus fruitione nullas patitur angustias, nec timet, sed potius in ista fruitione cupit habere consortem. Audiamus Augustinum liqc divine cnarrantem: Haec Lib. 2. de ,,est libertas nostra cum isti subdimur ve- M. arbit., ,ritati, & ipse est Deus noster qui nos ἔ liberat a morte, id est a conditione pec secati. Ipsa enim veritas etiam homo cum hominibus loquens, ait credentibus si- ,,bi t si manseritis in verbo meo, vere di- ,,scipuli mei estis , & cognoscetis verita- tem,& vcritas liberabit vos. Nulla enim re fruitur anima cum libertate , nisi quarifruitur cum securitate. Nemo autemhsecurus est in iis bonis, quae potest in

initus amittere. Veritatem autem atque sapientiam nemo amittit invitus: non

Aenim locis separari ab ea quisquam po--tcst: sed ea quae dicitur a veritate atque,sapientia separatio, perversa voluntas est ,,qua inseriora diliguntur. Nemo autem Avult aliquid nolens. Habemus igitur

634쪽

x8 Tractatus Iv. de Cultu SS.

,qua fruamur omnes aequaliter atquei,communiter. Nullae sunt angustiae,nu, istus in ea defectus. Omnes amatoressisuos nullo modo sibi invidos recipit, &isomnibus communis est & singulis casta isest. Nemo alicui dicit: recede ut etiam

ego accedam: remove manus, ut etiam

ego amplectar. Omnes inhaerent, ipsam omnes tangunt. Cibus ejus nulla ex

parte discerpitur: nihil de ipsa bibi, quod ego non possim. Non enim ab

ejus communione in privatum tuumismutas aliquid: sed quod tu de illa capis,

,δε mihi manet integrum. Quod te in- , . spi I at non cxpecto ut reddatur abs te, &istic ego inspirer ex eo: non enim aliquid siejus aliquando sit cujusquam unius, aut quorundam proprium, sed simul omni- ,,bus tota est communis. Minus ergo ea ,,quae tanSimus, vel quae gustamus, veI quae obfacimus huic sunt veritati similia, sed magis ea quae audimus & cernimus r quia & omne verbum a quibus auditur, Diotum auditur ab omnibus, & simul arisingulis totum. Et species omnis quae Aoculis adjacet, quanta videtur ab uno, istanta & ab alio simul. Sed multum lon-hgo intervallo sunt ista similia: nee tota Denim

635쪽

ω B. Virginio Mariae. 19

,,enim simul sonat quaelibet vox, quia peristempora tenditur & producitur,& aliud ejus prius sonat, aliud posterius: & spe-iscies omnis vissibilis tanquam intumescie,,per locos, nec ubique tota est. Et certe homnia liqc auferuntur invito,& quo mis,,nus eis frui possimus, quibusdam impe- ,,dimur angustiis. Hqc ibi Augustinus, ut ostendat nos frui veritate cum securitate sine timore consortis,atque adeo ibi senimam es e libertatem, ubi anima subditur

veritati, quae est Deus noster. Porro quamvis anima in corpore m tali constituta eatenus cum securitate di ligat veritatem, quatenus eam invita non potest amittere, attamen gerens adhuc

corpus peccati & concupiscentiae pondus sibi a seipsa debet timere, ne perdat dulcedinem charitatis, & superetur ab illecebris cupiditatis. Quia ergo de suo erga Deum perenni amore secura non est, propterea hic perfecte libera non est, &quia non esit persecte libera, ideo timens peccare clamat ad Dominum: Libera nosa malo. Nec ille plenam, inquit Augu- LA- ν.ltinus, libertatem habere dicendus en, nui S gω se adhuc possulat.liberari. Erit autem ple- si 'na libertas, ubi erit Deum semper aman-.

636쪽

Σo Tractatus 1 v. de Cultu Ss

di plena securitas. Hac securitate quia Sancti in coelis donabuntur,ideo ibi erunt Vidὸ , -- perfectissimc liberi. Quid enim tib iis, Iurit. 1bid. libero arbitrio quando non poterit semira peccato λ Beati itaque in coelis erunt liaberrimi , quia prorsus expediti ab omni visco terreni amoris, tanta perfundentur delectatione & amore justitis,ut tam non poterint tunc velle peccare, quam se esse miseros nunc velle non possunt.

Cum itaque homini nihil sit salubrius , nihil melius, quam Deum amando, Deo scivire, nec illi quidquam sit gloriolius,

quam ab omni amoris vinculo, quo creaturis scrvitur, esse liberum i & cum C contra probrosum homini sit per servi - Iem amorem adhaerescere creaturis abrupto divinae charitatis vinculo ; hinc est cur servire Creatori vere libertas, servire autem creaturis vere servitus appelletur:

quamquam & hoc aliqualem habeat ii Dcrtatem adjunctam & illud aliquo sensu

servitus nuncupetur.

S. VI.

637쪽

; S B. Virginis Mariae.

S. VI. .

Liberum nobis en quod si cum .

, volumus

H Is dictis de libertate sub ea conside'

ratione qua designat. independentiam ab aliquo ; nunc pauca dicenda sunt delibertate , quatenus illud nobis dicitur esse liberum quod est in nostra potestate sive quod si dum volumus. Non est nobiν Lib. 2. deliberum, inquit Augustinus, quod in po--στε ς- testate non habemus. Porro hoc quisque, ut ait idum, in potestate habere dicitur , hiris. ζ quod si vult facit ,si non vult non facit. si . cap. IIIllud autem per quod opera constitu-- untur in potestate voluntatis nostrae est quaedam delectatio. Voluntis ipsa, inquit Lib. 7- q, Augustinus, nisi ali uid occurrerit quod δε- lectet, atque mutet animum, moveri nullo pacto.potest. Hoc autem ut occurrat, non est in hominis potestate. Ad peccandum trahitur voluntas terrena delectatione. Hinc ait Augustinus, quod quicquid e 3 peccator Inserm. dorum iu dictis in factis, in cogitationibus non verb. l. exoriatur nisi ex illicita delebatione. Eco, cap. I. Ira ad Deum amandum trahitur voluntas

638쪽

1 Tractatus I v. de Cultu Ss.

coelesti voluptate. Tanto enim quidque -- hementius volumin, quanto certius quam bonum sit novimμε, eoque delectamur arden

Quod nos peccare delectet, provenit ex infirmitate. Multa enim aegris jucunda sunt quae sanis molestissima forent. Econtra quod aeterna justitia & veritas nos delectet, provenit ex mentis sanitate. Unde quia in coelis erit plenissima mentis sanitas,ideo ibi nos peccata delectare non poterunt. Et quia peccata ibi delectare non poterunt, ideo ibi erit maxima libertas. Nec ideo Beati liberum arbitrium non habebunt, quia eos peccata delectare non poterunt. Metu quippe erit liberum a d lectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem Aberatum

f. VII. De libertate meiparae, quassebat quod volebat.

Ita Is de libertate generatim spectata μ breviter expositis , agendum nunc de libertate Deiparae ac praesertim de illa, qua dotata erat dum in terris vivebat. Nam

639쪽

Nam cognitio istius libertatis Deiparae magis erit ad morum nostrorum aedificationem, tum quia quae egit in terris adhuc mortalis, potius nobis sunt ad exemplum imitationis, quam quae nunc agit in coelis ; tum quia perspecta libertate , qua vixit in terris, facilius eam, qua gaudet in coelis animo complectemur. Si spectemus libertatem sub ea conmdaratione, qua illud, quod est in nostra potestate, sive quod fit dum volumus,nObis liberum dieitur, liberrima dum hic viveret, fuit Deipara. Habuit enim in potestate purissimas affectiones divini amoris, quia nulla fuit in ipsa delectatio concupiscentiae. Rus velle non tenuit inimicus, ut inde catenam, qua eam constringeret, facere posset. Non erat ex illis, qui desiderantes Deo adhaerere toto corde,& illud perficere non valentes clamabant ingenti cum dolore : Non quia Rom. . 1 svolo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio. Et velle ad cet mihi: perficere Ibid. rg. autem bonum non invenio. Etenim quod

volebat bonum, illud perficiebat, quia nihil erat; quod ex ipsi illi resisteret.

Nec enim dum mente condelectabatur

legi Dei, videbat aliam legem inmem-

640쪽

bris repugnantem legi mentis suae , & cviptivantem in lege peccati. Exultabat piritus ejus non ex parte, sed ex se toto in Deo halutari suo. Magnificabat Dominum integra anima ejus, non pars animae Dus. Erat igitur ad amandum Deum

liberrima, quia spiritus ejus non aspersus sed immersus exultaboni coelesti in sua habebat potestate ut Deum dilige et, laudaret, & magnificaret perfectissimς. Nos si pe frige scimus ab amore Dei, quia nonnisi quibusdam guttis , gaudii coelestis sumus aspersi Unde etiam non est nobis liberum , sive non est in potestate

nostra mentis intentionem aci Deum

semper tenere dircistam, quantumvis illud desideremiis At virgo quia fuit gratia ve coelesti dulcedine plena nam gratia est delectatio coelestis, qua fit ut animam justitia deleAct) habuit in potestato animam suam amore integro ad Deum attollere , illique semper tenere affi

xam.

Gaude Maria virgo, quia exultare in Deo salutari tuo, ipsumque magnis care, si iblimissimae libertatis ac divitiistimae potestatis est. Erubescite mundi Principes, quia quod vobis liberum, nempe o

Di iligi

SEARCH

MENU NAVIGATION