장음표시 사용
661쪽
Quod autem post illorum acquisitionem sibi, suisque polliceatur Otium atque quietem , illud ex sui ipsius ignorantia est. Etenim si victoriis, quas animo destin Verat, fuisset potitus , perinde sibi ipsi gravis, suique impatiens fuisset, atque erat illis necdum possessis. Alexander
adepto Asiae imperio sevis torquetur pavoribus, & tanto auctus dominio non minori cordis angustia premitur, quam cum solummodo Graeciae imperaret.Dei
para foris quasi nihil possidens, intus ga
det immensa cordis latitudine, nullae ejus animum premunt libidines, nulli torquent timores , nulli angunt solicitudianes, quia nihil amat, quod possit invita amittere, quia excellit inter illos es rientes quos Deus replevit bonis, dum dialites dimisit inanes. Repit in terra regum sublimitas, unde ab hominibus 1n terra repentibus;& quid dico ab hominibus λ a veneno , ab epi-Iepsia, a nephritide , a calculo cepe dejicitur. O quam humilis & abjecta illa
sublimitas , quam evertunt res tam exiguael Deipara exultans in Deo salutari suo sublimior est, quam ut ab ullismuodi machinamentis queat prosterni.
662쪽
6 Tractatus 1 v. de Cultu S S.
Nihil a mundo cupiens aut timens, a mundo laedi non potest. Ut aves non laeduntur aut capiuntur, nisi dum ter re propinquant; ita anime non laeduntura creata potestate , nisi dum creata amant,& amando illis appropinquant. Virgo in charitatis suique Dominii celsitudine consistens, & videns ex alto abjectionem regum hujus mundi, cantat: Dispersis superbos mente cordis sui: deposuit potentes de sede, in exaltavit humiles. D1spersit superbos mente cordis sui, cum illos, qui a-- liud non videntur parturire, quam illud
en. II. 4. structorum vesanae molis: Celebremus no
men nostrum, frustrat destinata gloria; tu res gloriae vertens in turres ignominis, de dum monumenta quae Absalomes sibi e 1 Ret. 18. rigunt & ambitioso titulo vocant, manum 28. Absalom, commutat in monumenta de decoris , quae illorum scelera, mortisque turpitudinem attestantur. Deponit potentes de sede, cum vel alios de throno ad ignominiam servitutis, carcerumque trudit paedorem: & alios de post Atantes accipiens ad regale solium evehit: vel cum sinit reges superbos mentis tam esse abjectae, ut visium scortorum mendicent
favores, se pedibus illorum prosternant illorum
663쪽
illorum ferant improperia, & sub illorum tyrannide ingemiscant, & e contra cum pauperrimis dat mentem tam sancte su perbam, ut superbos fastidiant tyrannos , illisque plus quam regia magnitudine diacant i uuid mihi CV tibi est Vade ad pro- 4 Reg: 3. phetas Patris tui, OV matris tuae visit δι' Dominus in cujus conspeEiusio, quod si non multum Iosaphat Regis Iudae erubescerem , non attendi Sem quidem te, nec reflexissem. Quantumvis magna te jactes majestate. Quid magis servile quam scortorum insultus, fastidia, dedignationes, & improperia sustinere 3 Atqui hanc vilissimam servitutem plerumque serviunt reges superbi. Quid magis majestuosum quam rebellibus Deo regibus dicere : uuia mihi Cr tibi est Θ te quidem nec attendo, nec respicio. Atque haec est sublimitas a- nimi illorum, qui ab amore mutabilium rerum liberi Deo se subdunti
In puritate Divini amoris ejus Regia sublimitas Dominium μαμ tituta. Hoc quia non adverterunt adversarii, ideo aegre s rint i
664쪽
8 Tractatus IV. de Cultu Ss. runt Deiparam dici Nominam.
IN hoc purissimo amore, quo Deipara
Deo servivit in terris, & nunc perfectius servit in Cani constituta est Mus liber tas , regia Majestas, dominium, atque sublimitas. Eam dicimus Reginam caesi, Dominam mundi, quia nihil eorum, quae
in mundo aut cano lunt, mansorio, ut loquitur Augustinus, amore dii exit,& quia illa non diligens nisi amore transitorio, eis omnibus veluti gradibus usa fuit, ut in Deum suum tota transiret. Eam dicimus Reginam Angelorum , quia Deum prae Angelis purius diligit. Quemadmodum Plato dicitur Princeps Academicorum, Zenon Stoicorum; & quemadmodum Aristoteles vocatur PrincepsPhilosophorum omnium, quia illi nempe Plato &Zenon super caeteros suae sectae, Aristoteles vero & super suae & aliarum Sectarum Philosophos creditur eminuisse r vel quemadmodum Isaias vocatur Princeps Prophetarum, quia dono Prophetiae cae teris fuit illustrior; vel quemadmodum
Joannes Baptista vocatur Princeps paeni tentium, quia virtute paenitentiae citerOS anteivit. Hoc eodem sensu vocatur Ma
665쪽
ria Regina Sanctorum omnium, quia prae omnibus Sanctis excelsa charitate Deo servivit devotius. Hinc Iconoctastae in Concilio Constantinopolitano , quod laudat Rivetus, Deiparam definiunt caelis altiorem & Cherubinis sanctiorem: Scin definitione decima quinta anathema contra illos pronunciant, quι Non coolam' mde Rioe iur sanctam semper Virginem Mariam, tum o- proprie in vere Deiparam, quavis vis- luet 8ro SS. bili in invisibili creatura siperiorem: g '
cum incerasae e us intercesioues, tanquam
quae libertatem apud eum, qui ex se ge nitus est, Deum habeat, non postulave
Quia ergo Maria inter omnes sanctos sive illi Angeli, sive homines,Patriarchi, Propheis,Apostoli, Martyres, Confestores, aut Virgines fuerint, puritate divini .
amoris eminuit - hinc illorum omnium Regina salutatur,nullus dubito quin quicumque adversariorum haec animo pacato legerint, confessuri sint Deiparam merito honorari,ut Reginam Sanctorum omnium. Crediderim etiam vix alia eos de causa ferre aegerrime, quod Deiparam salutemus Dominam, quam quia verba
666쪽
ho Tractatus 1 v. de Cultu sS.
Emit. Nam si cogitarent eam ab Ecclesiae liliis vocari Dominam mundi, quia sufficientiam suam in Deo habens, nullis mundi partibus se subjicit eas diligendo,
sed eas omnes sibi subjicit contemnendo, in Dominae appellatione, ut arbitror, nil eos ostenderet. Atqui, quemadmodum explicatum est, non alia magis de causa vocatur Deipara a Catholicis Domina mundi, quam quia in animae silet pennis nullum habens viscum terreni amoris super mundum libera volavit.
S. XIII. Apuritate Nivini amoris quidam Angeli dicuntur Dominatione Dominium istud non es angu-
AB amore soli Deo serviente & pro
terea caeteris dominante,quidam Angeli vocantur Dominationes e neque enim dicuntur Dominationes, quasi haberent in res inferiores vulgare, vile, & angustum dominium, quo dum uteriS, plerumque excidis, consistente usu talis dominii , aut in consumptione, qua re' cui dominaris, interit, aut in venditione, aut donatione, aut alia alienatione qua a te transit
667쪽
transit ad alium dominum. Verum juxta S. Dionysum dicantur dominationes 3b O . viibertatem. ab omni submissione terr stri; ab omnibus blanditiis, sive illecebris Orchia c8. concupiscentiq, atque ab omniaflectu, quo anima aeternae Veritati fit dissimilis. In hac dominatione nullae angustiae, ea gaudent non solum illi omnes, qui Dominationes dicuntur, sed .etiam qui v cantur Seraphini, Cherubini, Throni, Virtutes, neo non caeteri spiritus beati. Hoc dominium nullo perit usu, quin
potius usu augetur, ac in aeternum conservatur. Non enim est dominium indi gentiae, sed opulentiae; non rumnosae cupiditatis, sed beatae charitatis; non dominium rebus terrenis, avaritia, & superbia incubans, sed dominium magnitudine charitatis & scientia veritatis eas despiciens, ut in solo Deo mens conquiescat. Vili dominio non nisi unus dominus ei-
dem urbi, provinciae, & regno domina tur. At sancto amoris dominio omnes justi eidem rei in solidum dominantur. Hinc illa celeberrima sententia, nempe, hominis iusti totum muwdum divitiarum esse,impii vero ne quidem obolum. Omnium& singulorum justorum totus munduS
668쪽
idivitiarum est, quia omnes & singuli ju-
- sti cognoscunt, & contemnunt rerum' creatarum prae Deo vilitatem; omnes d.
singuli justi per istam cognitionem ac contemptum religiosum creaturis dominantur. inia hoc sanctissimi dominii genere Deipara excelluit; hinc per anto nomasiam fere ab omnibus Christianis
, Nec video quid ullum,qui credit,prout Vbi supra, etiam credit Rivetus, De aram virtut bus omnibus sexu suo'vecatione flua di nis ex itam fuisse non silum acquisitis , sta maxime infusis, infractam constantifide, spe certissima in promissiones divinis Crardentisima charitate, in ista appellatione offendere possit.
S. XIV. Meipara . nobis Socatur Dominano fura, quia amor, quo illam diligimus , nos movet ad imitationem virtutum ejus.c Ed forsan offenduntur. Protestantes, non quia illamDominam vocamus,sed quia eam vocamus Dominam nostram. Verum si attendant, quod eam praecipue
669쪽
vocamus Dominam nostram ob istam e andem charitatis excellentiam, quam etiam ipsi in ea agnoscunt, necesse erit, ut posita offensione hac in re Ecclesiae consentiant. Quo enim colore stomachabuntur, si eam Catholicus vocet Dominam suam, quia nempe virginis virtutes dilia gens atque honorans, eas sequatur, Vellequi saltem contendat ξ ob amorem, quo Paulus prosequebatur Corinthiorum aliorumque salutem, se illorum servum vocabat: nec se poterat illorum ser-Vum agnoscere,quin ipsos etiam suos dominos agnosceret. Sed unde domini ejus quia per amorem, quo ipsos Paulus complectebatur, ejus cordi imperabant, ne quidquam ageret,quo eorum salus re tardaretur,nec quidquam Omitteret, quo illorum salus promoveretur. Cum essem liber ex omnibus, inquit, omnium me sedivum feci,ut plures lucrifacerem . . . . Omnibus omnia factus sum,ut omnes facerem Ia vos. Quia Judaeorum cupit salutem juxta Moysiicet legis usum, crinem sibi tondet,& Naaaraeatus se voto implicat, ac Iudae orum se more purificat; & ut illorum desideriis condescendens illos citius Christi cognitione & amore imbuat, Timo
670쪽
theum circumcidit., Cum illis disputansiis utitur argumentis, quae illis ad Christum adducendis, vel in Christo confirmandis maxime sunt accommoda. Quia gentium optat salutem, ita actiones suas moderatur, ut diceres illum non aliud cogitare & velle,qu m gentium salutem. Cum illis disserens utitur argumentiS, quibus assueverant. Nunc illorum studens saluti, citat illorum Poetas, & ait rium inscriptiones: Munc arguit Petrum, ne gentibus sit scandalo - nunc resistit judaeis ne illis imponant jugum Moysaicae servitutis; nunc sine sumptu annuntiat Evangelium manibus laborans nocte ac die , ne quempiam suo victu gravet. Si praedicabat, charitas, qua aliorum cupiebat salutem,ministerium verbi ab illo exigebat. Si flebat eadem charitas illi si lent tum imperabat. Si proficiscebatur, iatineris labores ei pr*scribebat charitas, qua flagrabat erga salvandos. Si mor batur in aliqua urbe, moram illi mandabat amata proximi salus. Si carceribus includubatur, si virgis caedebatur, si naufragio periclitabatur, si fame & nuditate torqvcbatur, si falsorum fratrum Vexa batur invidia atque calumniis, tot ac tan
