Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

651쪽

& obscuritate stabuli genuerat. Et ut vi deas Mariam in hisce Filii sui enoomiis nulla fuisse illectam illecebra,nullave laudis vanitate emollitam, animo a blandia mentis libero & terroribus superiore audit sibi a Simeone dici:tuam sessu animam L c. 3 S pertransibit gladiin. His Hierosolymae peractis, illi in AEgypto exulandum cst,verum ab omni vis.co curiositatis expedita, non interrogat cur in Judaea consistens non possit esse tuta,quoniam habeat Filium omnipotentem, sine cujus voluntate Herodes ne vel digitum poterat movere. Non inquirit quamdiu sibi sit exulandum. Non tenetur ulla sollicitudine de crastino, tota in eo est, ut quod imprisentiarum Deus ab ea postulat,illud ipsa perficiat. Scit quod sive exulet in AEgypto, sive vivat in patria, Deum suum amare possit & laudare. Isto amore & laude se beatam fore credebat quiscumque tandem locus teneret

Ex obedientia ingreditur AEgyptum,

ex obedientia redit in terram Israel, &habitat in Nagareth in Jesu suo habens omnia.Et licet sciat illum esse Dominum mundi, nihil tamen de mundo concupis C a cit,

652쪽

cap. 28.

36 Tractatus I v. de Cultu Ss.

cit,persuasa istis Cantici sui verbis: EF, rientes implevit bonis, in divites dimisit inanes. Nihil obstante exteriori inopia credcbat se intus opulentissimam nempe possidendo Deum suum. Volentes vero saeculi bonis esse divites, credebat intus cse inanes ; atque adeo nullo interiori bono suffultos, sibi ipsi oneri esse. Verissisima est haec Augustini Deo loquentis

sententia. Cum inhaesero tibi ex omni me, omnino nusquam erit mihi dolor in labor, in viva erit vita mea tota plena te. Nunc

autem quoniam quem tu imples, sublevaseum: quoniam tui plenus non sum, oneri mihi sum. Deo suo inhaesi Virgo ex omni se, nusquam ergo erat illi intus dolor& labor, & viva erat vita ejus tota plena Deo, quia plena gratiae, quae sine Deo non est. Sublevabatur ab illo a quo implebatur , nec sibi oneri esse poterat Deo plena. Ex illa ergo inhesione, qua Deo tota inhaerebat, illique ex se omni serviebat, omne ejus erat gaudium, & ex gaudio libertas, tum a laboriolis concupi centiae vinculis, tum a pressura illius ponderis , quo anima Deo destituta gravat seipsam. Qui voluerit examinare omnia verba M

653쪽

S B. Virginis Μariae. 3 7

&acta, quae de Virgine narrantur in Evangeliis, advertet facile, illam ab omni peccato silve concupiscentiae vinculo si1- isse liberrimam, atque ad omne Dei jusi sum expeditissimam, neque etiam suisse alia re delectatam quam justitia divinae voluntatis , quam pulchritudine legis Getemq. Cum itaque Deipara in servandis Dei prsceptis fuerit laetata semper, eam necesse est ut fateamur summa libertate fuisse donatam; nam ut fere alicubi Au ' De γam gustinus, in Dei semitis placere perfecte amma c. 3 ψsola libertas esu. Et alibi, ipsa eLE vera libertas ρropter rectifacti laetitiam, simul si in pia servit μή propter praecepti obedien- Τῆ'

inama

Se Regiapotesate 2 sublimitate

Deiparae. Q Uemadmodum hic libertas a peccato sive a vinculis concupiscentiae ex amore, quo Creatori servitur, profluit; ita ex illa libertate emanat regia quaedam dignitas atque dominium. ςuem regnare Lib. δε υe- delectat, inquit Augustinus, uni omnium ra Relig. regnatori Deo subditus haereat, plus eum di-

luenda piamsi ipsum. Et alio loco dicit:

654쪽

cap. 22.

Justitia eLἱ amor sok amato serviens, o

propterea recte dominans , quo amoris igne , cum se anima rapit in Deum semper omnem carnificinam libera tar admiranda volitabit pennis pulcherrimis in integerrimis quilinad Dei complexum amor castus innititur. Hoc regnum, potestas, & dominium in eo constituta sunt, quod anima illis decorata, res Omnes temporales sub se habeat,

& eas sibi subjiciens ex illis sibi gradus

faciat, quibus ad Deum semper ascendat. Occurrant prospera tali animae, illa tanquam scabellum pedum suorum sibi subjiciet, ut vicinius ad Deum exurgat. Ad versa ill obveniant, & ista sibi subste net, ut per illa veluti scalam ascendat ad Deum. Nihil verius isto effato. Rationalis anima, si Creatori suo serviat, a quo facta eLE, cuncta ei caetera serviente nempe non ad vanitatem sed ad aeternitatem ;non ad luxum, sed ad salutem; non ut

in illis affectu & delectatione conquietacat, sed ut per illa ad bona invisibilia de immutabilia conscendat. Visitatur & laudatur ab Angelo Deipara ; Quid illa Plibera a laudis & philautiae illecebra, ista visitatione & laudibus utitur, ut excelsa humilitate dicat: Ecce Ancilla Domini. Eam

655쪽

S B. Virginis Mariae. 3 9

Eam praedicat Elisabeth , sed Deipara

mentem a propriiS laudibus avertens, e ad aeternae veritatis pulchritudinem convertens , cantat. Maguscat anima mea Dominum. Non dubium quin eodem dominante astectu viderit & audierit sit

penda Filii sui miracula; nempe in illis& ob illa non sibi vane complacuit, sed Deum benedixit, qui per filium suum mirabilia operans , & salutaria docens ostendebat,quod suscepisset Israelpuerum

recordatus misericordia suae. Adversi quae illi sqvissima obvenerunt pariter dominata est, quia illorum sensu acerbissimo mens ejus minime deprime-.batur, sed magis stimulabatur, ut adora ret incomprehensibilem Dei justitiam pro cujus amore &honore videbat filium morientem; ut laudaret Dei patientiam, qui tot commissa in filium suum facinora

tolcrabat; ut gratularetur miseris Adae filiis, qui talem ac tantum meruissent habere Redemptorem - nec non ut isto recrearetur amore , quo Deus sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum da ret , in quidem daret in mortem, in momtem crucis. Virgo itaque soli amato se viens,& propterea recte dominans,divini

656쪽

o Tractatus IV. de cultu SS.

amoris igne in Deum rapta, super omnem carnificinam libera & admiranda volitabat pulcherrimis & integerrimis pennis, quibus ad Dei sui complexum castus ejus animus semper innitebatur. Quid magis regium, quid magis dominans , quam talis animi affectio λ Si eYPhilosopho & D. Thoma servus ille, qui non est sui gratia, Dominus vero qui, est gratia sui, quid magis dominans quam animus virginis, cui omnia sive prospera, sive adversa cooperantur in bonum, id est in Dei possestionem λ Si regnantis &dominantis est esse invictum, quid magis

regnans & dominans, quam anima Deipam, quae nec corrumpitur prosperis,nec frangitur adversist quid Principum munis danorum majestas ad hanc virginis re

giam ac dominatricem sublimitatem pS. XI. Teclaratur quantum regia laesas riparae excellaifaecularem principum potesatem.

H ominantur reges aliis hominibus, verum hoc non est cx natura homianis, sed ex poena damnati. Homini, ut

creatu

657쪽

B. Virginis inhiae. 41

ereatus & institutus fili dixit benedicens Deus: Replete terram est subjicite eam, Gen. I. in dominamini piscibus maris, in volati libus caeli, in universis animantibus, moventur super terram. Adverte nullum

hic a Deo homini in hominem dominium dari. Ubi vero homo Dei mand tum violavit, tum dietiim est a Deo ho minem reum puniente: sub vimpotestate Gen. 3.16. eris, in ipse dominabitur tui. Hominis ergo in hominem dominium non tam ex Dei benedictione quam punitione dese. cendit. Illud dominium, quod in Maria praedicamus ex pratia est Dei miserantis, non vero ex ir4 Dei vindicantis. Reges occidere possi int homines ex eo, quod in illos exercent, dominio. Haec iumma illorum potestas ; atque hac potestate etiam pollent cicuta, arsenicum, & m lus fungus. Dices magnam esse regum dignit tem , quod ipsorum Ioluntas aliis homi- nibus ut pro lege, quam sequi teneantur. regum voluntas nequidem ipsis regiabus pro lege est, tantum abest ut caeteris

hominibus possit esse pro lege. Sola Dei voluntas sibi ipsi regula est , quia Dei voluntas est ipsa sapientia atque justitia.

658쪽

Tractatus I v. δε cultu SS.

Quemadmodum reges nequidem de se ipsis pro libitu disponere possunt, ita minus alios pro suo libitu regere debent. Si suum libitum a Dei legibus dissonum ab aliis velint servari, ipsis dicendum: Opor tet Deo magis, quam hominibus obedire. Et quia Reges non regunt juste nisi recti a Deo; hinc unus ex regum beatissimis orare solebat: Legem pone mihi Domine viam jummationum tuarum. Nec ille ipse Rex se felicem putabat, quia homines regebat, sed quia a Deo regebatur, Deoque subditus adhaerebat. Mihi autem n-quit, Deo adhaerere bonum e LE. Regum ergo quemadmodum caeterorum homianum sublimitas constituta est in obedientia & servitute, quae uni Deo sacranda est. Quis ex his non videt virginis dominium tanto regum dominio esse sublimius, quanto ipsa prae regibus Deo servit devotius. Deinde in regum dominio nulla securitas, tot habent quos tiament , quot sunt a quibus timentur. Virginis regia dignitas ab omni libera timore , quia ibi posita, nempe in abscondito eordis,quo hostis & persecutor pervenire non potest. Nec objicias regibus servire

homines.

659쪽

ω B. Virginis Mariae. 43

homines. Non regibus serviunt, sed a ro, quod a regibus expectant. Hoc si rex dare nequit, vix invenici, qui ei se viant. Vilis ergo potestas illa, quae vix

coleretur si avaritia aurum non coleret, si ambitio fastum non magni faceret. Vir ginis potestas non ob aurum colitur, sed Ob auri contemptum & excellentiam charitatis; nullos etiam habet cultores

magis sibi devotos, quam qui ab auri &honorum cupiditate maxime defaecati

sunt. Neque putes arct tam fuisse virginis regnum, quia illud suo cordi gerebat inclusum. Nil magis amplum eo corde in quo habitat & regnat Deus; nil angustum in ca mente, quae extra justitiae &sapientiae metas nulla rapitur cupiditate. Cantare poterat Deipara: ambulabam in Psu iis. latitudine, quia mandata tua dilexi. Cu- Α - piditas arctat cupiditatem, avaritia pra mit superbiam. Luxuria angitur per Zelotypiam. Ebrietas & gula cruciantur per verecundiam. Ipsa avaritia in seipsam armatur; dum agris cupit esse dives, tum cruciatur, quia ut agros habeat, nummi expendendi sunt. Et dum avaritia nummos cupit,cum dolore vendit,quos amat,

a ros. Superbia semper sibi angustias fac it r

660쪽

Vide Plu

facit: tum quia omnis superbus cruciatur invidia, tum quia metuit, ne amittat aut non acquirat rem illam, qua cupit excellere, tum etiam quia sqpe per diversia cupit eminere, quae ab eodem homine nequeunt possideri. Verum nulla virtus aut a seipsa,aut ab alia virtute premitur.Consentit secum sapientia, consentit etiam cum sortitudine, cum temperantia, nec non eum omnibus caeteris virtutibus. Virgo his virtutibus Deo serviens nullas patiebatur angustias. His virtutibus adhaerescens ubique lucentibus veritatis,& aeternae sapientiae praeceptis afficiebatur incomprehensibili latitud1ne cordis. Reges mundi foris habent latitudinem, ampla palatia, amplos hortos, amplas urbes atque provincias, amploS exercitus, amplas opes & gloriam; verum nisi suam illam externam amplitudinem contem nant , intus angusti runt, quia plerumque sui ipsius laborant fastidio,& pondere reae damnataeque naturae intus premuntur;

hinc Caini instar a seipsis profugi foris

quaerunt latitudinem. Pyrrhus Epiro tarum rex nova quaerit regna ut ambiatiosis belli tumultibus extra se raptus arctantis se animi non sentiat angustias.

Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION