Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

691쪽

B. Virginis Mariae. 7ς

ut illis omnia cedant in gloriam,istis omnia cedant ad poenam. Quemadmodum hoc utrumque regnum amoris & pol statis a suo Patre Christus accepit . ita hoc utrumque regnum a Christo accis piunt electi, quando posit devictam carnem,mundum,& diabolum triumphat ri coelos cΘnscendunt.

S. XVIII. Osenditur Deiparae ac Sanctis competere regnum potesatis , nec sequi quod omnia Sanctorum miracula S apparitiones rejicienda sint , quia aliqua salsa circumst

runtur. F Xposuimus sepra quomodo regnum amoris a Christo acceperint; superest ut declaremus quomodo acceperint ab eo regnum potestatis. Christus Dominus hoc potestatis regnum electis suis apud Euangelistam promittens, ait: In re generatione cum sederit Filius hominis in sede m satis sua , sedebitis-vos super sedes duodecim, jum dicantes duodecim tribus Israel. Et iterum dum ait in Apocalypsi: Oci vicerit o cui fodiem usque in finem opera mea, dabo

illi

692쪽

illi po satim sper gentes, in reget era iuvirga ferrea , er tamquam vas figuli comfringentur. Hanc potestatem exercent Saneti, dum suis orationibus essiciunt, ut mali serviant bonis,ut horum persecutionibus crescat Ecclesia, & illorum iniquitate bonorum virtus illustretur. Hanc exercent potestatem,dum laudant Deum ita utentem malis, ut per eos licet invitos electorum virtus perficiatur. Hanc po- De cura testatem exercent Sancti, quando, ut lo-prρmρυμ ε quitur Augustinus, opitulantur iis, quos' '' per eos certum en adjuvari. Tandem hanc potestatem exercent, quando non solum beneficiorum effectibus , verum etiam ipsis hominum aspectibus apparent ad tutandum bonos,& terrendum malos. Quemadmodum apparuisseFelicem confessorem civibus vel inquilinis pie a se dilectis, cum a Barbaris Nola oppugnare tur, audivimus non incertis , inquit Augustinus, rumoribus, sed testibus certis. Quin Deipara hoc regno potestatis fuerit donata, nulli, qui eam credit &carnem & mundum & diabolum vicisse, dubium esse potest. Eo usa fuit dum apparens Gregorio Thaumaturgo, qui flo

693쪽

per Ioannem Euangelistam persectam

fidem Trinitatis; quemadmodum testatur non qualiscumque auctor , verum Gregorius Nyssenus Bassilii magni Ger-In orari is manus, eruditione non minus quam san- Gregor. ctitate clarissimus. Hac poteuate Narta TV -

seti pro Justiniano Imperatore Anno Christi 113. exercitum ducenti astitit;

eumque conflicturum cum immani Totita, ut testatur Evagrius, dato coelitus -

ligno admonuit, quo tempore Ieliciteri. 4. Η 'ον cum hoste congrederetur. Hac potestate Eed. e.

Constantinopolim , quam Anno TIT. Masalma Saracenorum Princeps longa obstidione fere ad deditionem coegerat, evidenti periculo liberavit. Testatur hoc Gregorius Papa secundus , testatur Gregor. Theophanes addens non hoc tantum, M. Epi sed fere semper, cum magnum aliquid a * Α Deo consecutus est populus Constantinopolitanus, id precibus sanctissimς Dei Genitricis fuisse acceptum, non ob aliam causam, quam quod celeberrimus illic esset ejusdem cultuS. Anno 7 18. Gregorius Asturum Rex ope & intercessione Deiparae validissi--imum Saracenorum exercitum octoginta r. multum militum vicit in acie,occisis cum

eorum

694쪽

8 Tractatus I v. de Cultu SS.

eorum duce viginti millibus, caeteris a tem in fugam dilapsis, aut inundationes aquarum, aut montium prirupta

necem attulerunt.

His aliisque exemplis probatur inM ria completam fuisse illam Christi promissionem: qui vicerit in cuEodierit useque minem opera mea, aabo illa potes rem super gentes, reget eas in virga ferrea, in tamquam vas Aguli confringentur , ficut CV ego accepi a Patre meo. . . Rivetus silet illa,quae ex Gregorio 'seseno, Evagris, Theophane, & Gregorio secundo Pontifice Romano retulimus, ut Catholicos majori audacia irrideat, tinet

quam qui Mariam ex Dei Matre Bello nam efficiant. Paribus sarcasmis, ei filiabitum fuerit, poterit eos omnes thridere, qui angelos credunt in bellis populo Dei auxilio, ejus vero hostibus te rori non semel fuisse. Eadem ridendi prurigine subsannet auctotem secundi libri Machabaeorum, qui ait Ieremiam in somnis Judae Machabaeo dedisse gladium Aib. 1. ωρ. ureum atque dixisse: accipe sanctumgl as. Iε. dium munus a Deo, in quo de icies adve

sarios populi mei Israel. Rideat quoque Augustinum, qui cre

didit

695쪽

ω B. Virginis Mariae. τ'

didit Felicem confessorem obsidentibus Nolam Barbaris terrorem incussisse , &civibus sive inquilinis pie a se dilectis animos addidisse, cum illorum aspectibus appareret. Non defunctos Dei amicos Risere in falsa numina vertimus, qua do sacris instructi oraculis eos dicimus a Christo accepisse potestatem super gente , ut regant eas in virga ferrea, in tanquam vas Auli gentes confringantur. Ut Deus non fit nobis gentiliumJupite quia eum credimus superbos Gigantes diluvio sepeliisse , & ut Christus non fit nobis S

turnus , quando eum credimus regem

saeculorum: ita nec sancti fiunt nobis Mars aut Bellona, dum illam in eis p testatem reveremur, qua regunt gentes in virga ferrea, & qua tamquam vasa figuli illi confringuntur. Paganicae caec, talis est ea, quae Dei sunt doui, Saturno, Marti, & Bellonq, non numinibus sed criminum monstris tribuere. Christianae eruditionis est, male illis attributa Deo vero vendicare, eaque in illius sanctis agnoscere, quibus ille eos nostitur donasse. Si instet Rivetus, aliusve adve sarius, & velit, ut exponam, quomo

do Deipara, aliive sancti adsint illis, qui

696쪽

go Tractatus 1 v. de Cultu Sy

bus saepe diversis, & eodem tempore a Catholicis dicuntur esse auxilio; in sese licet illis adsint per naturam propriam , an solummodo per Dei potentiam, an etiam per angelica ministeria, non verebor illi cum Augustino responderer

pro morauis armum Τηum, inquit, viresis telligentiae meae vincat, quemadmo-odum opitulentur martyres iis quos periseos certum est aluvari λ utrum ipsi seper seipsos adsint uno tempore tam dia,,versis locis, & tanta inter te longitudia sene discretis, sive ubi sunt eorum meismoriae, sive preter suas memorias ubi Mumque adesse sentiuntur: an ipsis in

,,loco luis meritis congruo ab omniumomortalium conversatione remotis, &Dtamen generaliter orantibus pro indi- Me ntia lupplicantium, sicut nos oramus,,pro mortuis, quibus utique non prae-

entamur, nec ubi sint, nec quid a rigant scimus, Deus Omnipotens, qui

Mest ubique praesens, nec concretus no-ribis, nec remotus a nobis, exaudiens,,martyrum preces per angelica ministe-oria usque quoque diffusa, praebeat ho-

inibus ista solatia , quibus in hujus is vitae miseria judicat esse praebenda: Mouorum

697쪽

,,suorum merita Martyrum ubi vult, riquando Vult, quomodo vult, maxime-,que per eorum memorias, quoniam hoc

noVit expedire nobis ad qdificandam ,,fidem Christi, pro cujus illi consessione essunt passi, mirabili atque inestabili po-Mtestate commendet. Res haec altior est, isquam ut a me possit attingi, & abstr issior, quam ut a me valeat perscrutari ra,& ideo quid horum duorum sit, an ve- sero fortassis utrumque sit, ut aliquando hista fiant per ipsam praesentiam marty- ,,rum, siquando per angelos suscipie rites personam martyrum , definire nonisaudeo, mallem a scientibus ista per-Quirere. Haec cum Augustino profiteor, in cujus verbis velim advertini ad versarii. I. Ipsum asserere certum esse aliquos per martyres adjuvari. 2. Deum hominibus in hu)us vitae miseria constitutis per martyres praebere solatia, ut mirabili atque inestabili potestate suorum

nobis martyrum merita commendet. 3.

Hoc extedire ad aedificandam fidem Christi, pro cujus consessione passi sunt. Est autem ad qdificationem fidei, quod

per invocationem Sanctorum varia hominibus solatia concedantur. Etenim

698쪽

8 1 Tractatus 1 v. de Cultu SS.

per hoc probatur, eos apud Deum esse

in gloria, ill mque ipsi placere fidem,

qua sancti, dum viverent in terris, ei placuerunt. Deinde per ista solatia mirisque opera, quae Deus in illis operatur qui sanctos invocant, non minus probatur , Christum resurrexisse a mortuis,& csc omnipotentem, quam illud probetur per ea miracula, ciuae in nomineisu patrarunt Apostoli dum vivebantic mortales. Videndus hac de re Chrysostomus Tomo quinto, ubi ex miraculis per reliquias Babylet in Daphnitide prope Antiochiam sub Apostata JulianopAtratis ad summam gentilium, ipsiusque Juliani confusioncm, & ad maximam Christianorum in fide aedificatio nem ac solatium, clarissime probat, Christum es sic Deum. Unde etiam librum , quem de vita Babylae composuit, inscripsit hoc titulo quod Christus sitDeus. Rogo illos qui haec legent, laudatum Chrysostomi librum evolvant , tum quia cfficacissima argumentandi ratione ex miraculis per sacra Babylae Lipsana ditis divinitatem Christi, & Christianae Religionis probat veritatem: tum quia ostendit quam immenso intervallo distet fides

699쪽

F B. Virginis inriar. 83

sides primorum Christianorum a fide adversariorum, qui illud idololatriae & si Perstitionis accusant, quod isti credide runt ad illam evertendam & stabiliendam in Christum fidem esse maxime Oppori num. Isios Chrysostomi sensus cum suissentibus componant adversarii, & vide bunt quam temere Catholicam accusent

Ecclesiam, & quam parum in Dei rebus sapiant. . Quae hucusquc tractavimus, susscient ingeniis non omnino pervicacibus, ut credant Deiparam, aliosve sanctos. non immerito, Reginam & Dominam, vel Reges & Dominos vocari, illosque cum Christo regnare tum in regno cnaritatis, tum etiam in regno potestatis. Neque enim vereor eos elevaturos quod

ex scriptura sanctis asseruimus, & quod declaravimus apparitionibus α. miracu lis, quae ex libro Machabaeorum, ex Nys- seno , ex Augustino, ex Evagrio , ex Theophane, ex Gregorio II. & ex Tu- densi protuli, ut declarem sanctos integno potestatis regnare cum Christo. Scio quidem omnes narrationes de sanctorum apparitionibus, solatiis, & auxiliis, quibus se invocantes adiuvisse,

700쪽

Tarat ib.

annal. n.

. 8 Tractatus 1 v. de Casta S S

de eorum aemulos prostravisse dicuntur, a sciolis rejici ea de causa, quod multae falsis istiusmodi narrationes circumferantur. Verum ex co quod multae falsae circumferantur, potius concludendum foret, esic aliquas veras Sanctorum apparitiones, esse aliqua vera miracula, & non omnia esie ficta auxilia, quae per sanctos hominibus perhibentur esse concessa.

Nemo morborum remedia promittendo gros deciperct, nisi certum foret esse aliquam artem, quς morbis revera medetur. Etenim si uulla esciit vera medicamenta, falsis fucus deesset sine quo φ dccipere non postent. Clemens servus

A grippa: posthumi non sic Agrippam fu

isset mentitus , nec plebi imposuisset, nisi aliquando suisset verus Agrippa post- humus sub cu)us specie Tiberio imperium eripere, & sibi ipsi studebat usurpare. Saeculo praecedenti nescio quis lapicida personam induens Sobastiani Lu-jitaniae Regis, qui in bello contra Maro ci tu sesae Regem Abdelmelechum mi Iere perierat, nullos Lusitanos decipere potuisset, nisi extitisset aliquando Sebastianus. Unde ctiam illi ineptissimi

SEARCH

MENU NAVIGATION