Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

671쪽

S B. Virginis Μariae.

tas subibat molestias, quia se omnium salvandorum saluti devoverat. Et ut verbo dicam, omnia agebat & sustinebat propter electos, ut & ipsi salutem consequerentur, quae est in Christo Iesu. Tot ergo Paulus habebat dominos, quot homines ad Dei amorem atque salutem, quae in persectione istius amoris constituta est,perducere cupiebat.

Cum Dei cognitio & amor, quibus Paulus illustratos accensosque salvandos cupiebat, ipsum servum, & salvandos

quadam ratione ejus dominos fecerint rquidni Virgo vocetur nostra Domina ob amorem & studium, quibus ejus virtutes amamus & imitamur si Paulus omnium eorum, quos salvos fieri cupit, recte se servum appellat , quidni Catholici

potiore jure Marte, a qua virtutis nor mam & intercessionis beneficium obtinent,se servos appellentὸ Qui impuro flagrant amore, I minas carnali pulchri tudine praeditas vocitant suas Reginas, suas Dominas,suas Heras, quarum omnis voluntas apud ipsos legis habeat auctoriatatem. Qui castiss1mam virginem ob ejus purissimum erga Deum amorem , &erga proximos charitatem diligunt,veneV

672쪽

ς6 Tractatus I v. de Cultu SS.

xantur & observant, cur illi non possimi eam appellare Dominam suam P etenim hoc ipso, quo Mus virtutes amant, non possunt non eas in virgine venerari, non possunt non se compescere ab omnibus quibus isti virtutes violarentur. Dum ergo virginem in Deo & propter Deum mamus,sicut in tertio tractatu explicatum est, tum ejus sanctissimam voluntate, qua Deum coli & a nobis diligi concupiscit, non possumus non amare; nec possumus illam amare, nisi illam imitari studeamus.

Quicumque Paulum vehementer amabant , hi eum imitandi studio tenebantur; n e autem ipsum alia ratione imita I Gr. II.I. rentur quam Vellet; hinc ait: Imitatores

mei estote, sicut in ego Christi. Dominus erat Paulus suorum discipulorum, quando amor, quo diligebatur, essiciebat, ut libenter facerent quidquid illi placebat. Discipuli Pauli erant vicissim ejus Domini , quia illorum charitate inflammatus , non poterat non facere, quod illorum salus postulabat. Deipara dicitur Domina nostra, quia amor & veneratio, quibus prosequimur virtutes , quibus, eam excellentissime ornatam credimus,

nos reddunt imitatores ejus,& ad ea omnia

673쪽

S B. Virginis Mariae. s T

nia promptos, quae ipsi, sive Deo in hilhabitanti placita sunt. Ex his conficitur istud dominium, quod agnoscimus in Deipara, & a quo

eam Dominam nostram salutamus, ab illo amore, quo Deo servit, ejusque gloriam concupiscit , vix esse distinetum: illam autem servitutem, qua nos illi in Deo & propter Deum servimus, non esse distinctam a charitate, qua virginem ex Dei pGcepto amamus: unde sicut amor, quo virginemdiligimus, amori, quem Deo debemus, minime praejudicat : ita nec servitus, qua virgini scrvimus ut Dominae nostrae, ullatenus praejudicat servituti, quae debetur uni Deo ac Domino nostro. Amor virgini det tus non prsudicat amori qui Deo debetur, quia Virgo in Deo & propter Deum diligitur: servitus qua servitur Deiparae, vel etiam aliis Sanetis sive salvandis sive salvatis, non praejudicat servituti,quae uni Deo debetur, quia Deiparae aliisque Sa ctis in Deo & propter Deum servimus. Hanc servitutem a nobis virgini impensam tunc Acatholici jure reprehendent, quando jure reprehendent proximi dilectionem. Hoc est quando illud iniquum

D s erit ;

674쪽

Ibid. 1.

ς8 Tractatus 1 v. de Cultu SS.

erit, in quo Paulus plenitudinem totius legis dicit esse comprehensam. Plenitudo legis, inquit, est dilectio. Et iterum: qui diligit proximum, legem implevit. S. XV. .

Duplex Dei regnum, nempe amo-rd Spotesatis. Sancti acpraesertim Deipara consorsen regni amoris.

V Xpediet non solum ad asserendam

contra aemulos doctrinam Catholiscorum agnoscentium Deiparam, aliosque semctos tuos dominos, verum etiam ad istius doctrinae pulchritudinem ac sublimitatem adversariis ostendendam, ea que eis reddendam amabilem, hic paucis declarare, quomodo Sancti idem cum Deo regnum ac dominium obtineant. Dominium, quo Deus creaturis dominatur, aliud est amoris, aliud est d minium potestatis. Dominium amoris est, quo Deus nonnullis creaturis rationalibus suae justitiae, veritatis, ac sapientiae incommutabilis amorem inspirans, eos

isto amoris vinculo sibi alligat, ad tua

jussa

675쪽

ω B. Virginis Μariae. ς'

jussa inflectit, & ad ea, quae sibi sunt placita,reddit expeditos. Hoc dominio ut Deus dominetur, orant pii Domino di centes : Intende prospere, procede in Psal. 44. s. regna. Hoc dominio te non regi illi miserabiliter dolent , qui ad Deum ci mant : Facti sumus, qvisi in principio cum Gai. 63-Is. non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. Hoc dominio omnes probi se subditos cupiunt, dum Domino dicunt : Adveniat regnum tuum. Mare o. ro. De hoc loquitur Paulus, dum ait: G -

tia regnet per Istitiam in miam alemam. Hoc regnum ardentissime desiderat dum exclamat: Infelix ego homo quis me libe- .R--7.24 rabit de corpore mortis hujusl Hoc regno

se subdendum sperat, istaque se spe consolatur, dum post dictam precem & i terrogationem sibi ipsi respondet,dicens: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum Ibiae. nostrum. Et quia Deus per istum amorem re nat in vivis Ecclesiae membris; hine ipsa in Scripturis vocatur regnum - , Marth. I hoc est illa congregatio, istud corpus 'I mysticum, quod spiritu amoris ejus vivificatur , dirigitur, atque agitur. ' Isto autem modo per insessum Dei amorem a Deo agi pricipua est filiorum Dei prirogativa ,

676쪽

6Ο Tractatus 1 v. de Ciatu SS.

. . I . gativa, juxta istud Paul i: Γuicumque enim

Spiritu Dei aguritur, ii sunt filii Dei.

In hoc regno & dominio charitatis quaedam uni Deo competunt. Charitatem concupiscentiarum victricem, sive

dulcedinem, qua pellitur libido peccandi , & qua suavia fiunt Dei mandata cordibus nostris efficienter infundere unius& solius Dei est. Unus etiam & solus

Deus eam charitatem in illis conservat& conservatam auget efficienter. Hanc auxiliatricem,victricem,& dominatricem charitatem nobis meretur unus Christus. Per modum vero causae impetrantis ad eam nobis obtinendam Sancti suis orati-c onibus conferunt.Et quia illa victrix duucedo , & dominans cnaritas nos inclinat, ut Deum non solum in seipso amemus &veneremur, sed etiam in Sanctis ejus, nec solummodo diligamus aeterna virtutum lumina, dum ea lucent in veritate aeterna, sed etiam dum splendent in moribus sanctorum; hinc Sancti eatenus regnant &dominantur cum Deo cordibus nostris, quatenus propter Deum do in Deo amantur tanquam veritatis, sapientiae, &justitiae, quae Deus est,animata receptac

677쪽

ω B. Virginis Maiare. 6x

Arbitror inter eos, qui se Reformatos dicunt,paucos esse, qui huic regno Sa ctorum obloqui audeant. Ob hoc re . num sibi concessiim videntur mihi Sancti in Apocalypsi Christo gratias agere, dum dicunt fecisti nos Deo nostro regu msto' A tabcerdotes, V regnabimus super terram. Hoc

regnum existimo Christum illis polliceri ,dum ait: uui vicerit dabo essedere me OG 3. 2ID cum in throno meo: sicut in ego vici, in sedi cum Patre meo in throno ejus. Quis thronus Dei λ nisi mentes rationales, quibus per amorem dominatur. Neque enim Deo, qui spiritus est, thronus ex marmore aut ebore, aut auro proprie competere potest. Sedet Deus in Ange- Virilis tanquam in throno, dum ipse per cog- n decal nitionis & amoris tranquillitatem eis ρε ει er . prqsidet, & hinc eorum aliqui Throni di- - δ' curetur. Sedet Deus in hominibus tamquam in Throno, quando mansionem apud eos faciens eorum mentes a libidianum inquietudine liberat; ac beatae suae

stabilitatis eos reddit participes. Sedet Christus in illis velut in throno Patris, dum ipse tamquam unus cum Patre Deus ab illis victrice charitate diligitur. Sedent Sancti in throno Christi, quando tamquam

678쪽

quam mystica Christi membra in Christo& ob Christum amantur. Datur Deip tae sedere in throno Christi,quandoChrissiti virtutes in ea splendentes a nobisvem lut vivo Christi throno cognoscuntur rediliguntur, & cognitae ac adamatae nos movent ad virginis imitationem, eamque in filio & propter filium honorandam. Virgo itaque,ut Regina & Domina nostra, sedet in corde nostro velut in throno, dum virtutum ejus cognitio &amor nos excitat ad castitatem colen dam, sicut ipsa eam coluit; ad opes &pompas saeculi contemnendas, sicut eas ipsa contempsit; ad injurias patienter ferendas, sicut eas ipsa pertulit; ad vanit tem sui ipsius loquacem & 3actatricem fugiendam, sicut eam ipsa fugit; ad contemplationis cxercitationem, sicut eam ipsa exercuit; ad temporalia omnia parvi, & aeterna magni facienda, sicut ipsa cumcta transitoria parvi,& permanentia magni fecit. Si qui virginem vocent Dominam suam, nec eam in Deo & propter Deum diligant,isti eam non tam laudant, quam seipsos mentiendo aut errando decipiunt. Hec veritas Flandro-Belgis &Germanis facile persuadebitur,si quidem

ipsi

679쪽

S B. Virginis Mari ae. Q

ipsi Deiparam non absolute Dominam , sed charamDominam suam, Onse vitiae appotituet salutare consueverunt. Si ergo

eam non ament, quomodo eam suam charam Dominam vere appellantὸ Vocemus eam Dominam nostram non ex usu

loquendi, sed ex studio amandi. Tum nobis proderit & illi grata erit ista salu tatio. At si illius dilectione destituti eam

nihilominus vocemus Dominam, timendum , ne offensa inani vocis strepitu illos suos misericordes oculos a nobis ave tat; nec Iesum benedictum fructum ventris sui post hoc exilium nobis benignum ostendat.

S. XVI. Amor quo Sancti defuncti celebrantur en potessas, quae ipsis datut sever Civitatei.

S Ervi regis coelestis qui ab eo mnis sibi

. creditas saluti proximorum fideliter impenderant,istaque fide ac charitate se ipsos reddiderant amabiles, in die obitus sui interrogati a Domino quantum nego tiati fuissent, ostendentes m ου suas felici--is. bus sacrisque usuris adauctas, accipiunt

680쪽

6 Tractatus I v. de talis S g.

potestatem alii super decem, alii super quinque civitates. Quid est eos donari potestate aut super decem, aut super quinque civitates λ Eos pro ista charit te, qua velut amabili potestate regna verant mortales in animis istorum, quos suae orationis patrocinio, vitae exemplo,& exhortatione doctrinae Christo subdiderant, hoc obtinere defunctos, ut latius dissusa fama sanctitatis illorum a multo pluribus amentur,quam amarentur dum viverent. Hic autem amor late diffusus per corda fidelium in omnibus Christiani Orbis Provinciis Regnisque habitan tium est potestas,quam sancti exuta mortalitate accipiunt super decem vel qui que civitates. Borromqus, Philippus Nerius , Ign tius, Xaverius, & Theresia dum viverent in terris utentes mnis sibi creditis ad salutem proximorum habebant potestatem super corda illorum, qui eos audiebant , illorum virtutes amabant, & ut illas imitarentur, rapiebantur amoris aste-ctu. Verum postquam in coelum asce derunt, acceperunt potestatem super decem aut quinque civitates, quia jam non

in Italia, Hispania, Francia vel Indiarum regnis

SEARCH

MENU NAVIGATION