Elementa chemiae universae et medicae ... : Ex lingua germanica in latinam versa

발행: 1793년

분량: 355페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Solae duae patent Vise, quibus corpus iidum mutari in fluidum possit cum illibata constantia proprietatum stiarum chemicarum; scilicet aqua ct igni. Ex hoc fonte duplex exsurgit solutionum genus; nam aut sunt , quae coeunt corpora, ope aquae in fluidum redacta, & tunc haec compositio est Solutio via humida; aut sunt ope ignis, ct est Solutio via sicca. Sic in experimento S. 19. acidum nitricum per aquam liquor est , &calcem via humida solvit ; sulphur ' autem i. 50 cum mercurio Via sicca copulatur.

Cum porro solutio solummodo locum ii here possit, quando superficies molesularum corporum sese directe tangunt; tanto illa per scitur Velocius atque facilius. quanto major &multiplicior superficies est , quam corpora libimutuo osserunt. Ρropterea in solutione corporis solidi via humida solemus antea operatione mechanica dividere illud in partes minutissimas; ct in solutione ejusdem via sicca, ambo corpora, sic etiam mechanice divisa, intime prius miscere, quam igni eXponimus,

32쪽

Utroque in casu puncta contactus in corpor Abus hoc pacto augentur immaniter, unde Proportionata increscit salutionis velocitas.

S. 24.

Quamvis plura corpora, inter quae assinitas obtinet, Possinit pro lubitu in quacun que proportione conjungi, in plerisque tamen solutio limites suos habet, hoc est , corpus aliquod A potest de corpore B determinatarn dumtaxat quantitatem solvere, qua soluta,

novam ejusdem quantitatem ultra non admittit, videturque pristinam affinitatem perdidisse. Hic solutionis terminus vocatur Functum faturationiae, Tunc enim dicimus, corpus A esto corpore B saturatum. Sic videre in experimento nostro S. 19.) possumus, certam acidi nitrici quantitatem solvere injectam calcem; si pergimus injhcere, brevi intacta in liquore manebit ultima injecta portio, in quam acidum nullas Vires ultra CXercet; esset enim nunc hoc acidum calce saturatum. S. 25.

In consimilibus corporibus, politis etiam una quibuscunque adjunctis prδecise cons milibus ο

33쪽

bus, punctum saturationis perpetuo idem est; at diversissimum in corporibus diversis , saepe etiam in consimilibus, si adjuncta sunt dissi milia. Sic si in experimento priori quantitatem adnotassemus, cum acidi nitrici, tum calcis, invenissemus , Ioo grana illius acidi accurate solvisse grana 96 hujus calcis; quae quidem proportio semper eadem observabitur, quotiescunque libuerit calcem in acido nitrico solvere. In conjunctione autem ejus

dem hujus acidi cum aliis corporibus Dunctum quidem saturationis etiam locum habebit, sed sub diversis legibus: nam solvet exempli causa de pura lixiva multo majorem quantitatem quam de calce; scilicet 1 oo grana acidi solvent de illo sale ais grana, adeoque Plusquam duplum calcis. s. a 6. Temperaturae sive diversi caloris gradus , in quibus solutiones instituuntur, quam maXi me etiam faciunt ad punctum saturationis ; ut saepe corpora multo plus solvant in calidis

temperaturis quam in frigidioribus. Sic aqua calida multo plus de . saccharo solvit, quam solvere frigida potest. Semper igitur, quando punctum saturationis duorum corporum

34쪽

adducere volumus, indicandus simul tempexaturm .est gradus, in quo solutio peracta fuit.

Etiamsi in solutione actio utrius lite Corporis sit reciproca, & attractio aequalis, solent tamen saepe Chemici alterum corpus Vocaro Solvens , alterum Solutum. Primum etiam Mensrtiam audit, quia solutiones intra mensis spatium absolvere alchimilitarum de more erat. Caeterum totum lioc negotium, ad decernendum, quale esset solvens, quale corpuS solutum, in re tam arbitraria diversimode eX- positum fuit; sed nulla videtur expositio occupato consuetudine intellectui nostro esse convenientior quam haec: sit ex duobus corporibus solvens illud , ad cujus formam exteriΟ-

rem forma corpori S, eX utriusque concretIO-

ne enati, sive forma solutionis, PropiuS accedit. Sic in solutione calcis in acido nitrico hoc acidum mentiruum est, quia solutio liquida manlii; in conjunctione sulphuris cum mercurio autem sulpitur est menstrinum, quia ortus inde sic dictus aethiops mineralis corpus solidum est. - . a S

35쪽

Quam erat magni momenti haec vacillans distinctio chemicis priorum temporum , tam neglecta jacet apud recentiores, &, uti facile inteIligitur, jure merito ; cur enim NOS , quorum unicum est officium , naturam ad omnes suos palliis sequi, discrimitia quaereremus, ubi natura nulla posuit. Si in copulatione duorum corporum ex neutra parte detegere possiimus vim attractionis praevalentem, supervacaneum est, corporibus hoc respectu

ordinem diversum adsignare; idque eo. magis, quod opinionis illius, quae fundamentum olim fuerat hirilis discriminis, hodie vel memoria

serme praeterierit. Scilicet credebantur menstrua constare meris ira ole culis, instruinetitorum mechanicorum formam exprimentibus,

Puta cuneis, cuspidibus atque id genus aliis, quae, in solutione porcis corporis penetrantes, ejusdemque sic particulas sejungentἡs, corpua solverent. At Vero istiusmodi doctrina in hodierno notionum nostrarum statu refutationem UtrR non meretur.

36쪽

,, 20. Comparantes corpus novum, per stati tionem modo Productum, cum corporibus illis, ex quibus enatum est, inVeniemus, saepe quidem illud proprietates quasdam cum his

possidere communes , non minus frequenter tamen etiam . ab his illud in totum differre; Statiliumque ct coaevos quam maxime errasse, dum existimabant, corpora composita in proprietatibus suis medium tenere inter corpora, cx quibus conflata sunt. Etsi enim ex conjunctione duorum metallorum exsurgere Videamus hetallum compositum noVum , quod habeat cum ambobus illis proprietates quasdam principes easdem; ex adverso noVimUS,

cx rodente aqua forti & ex adurente lapide causti eo componi salem mitem de innocuum; ex acido salis mercurio, corporibus ex se, haud nocivis , mercurium sublimatum , atrox venenum; eX duobus corporibus liquidis solidum ; ex solidis liquidum; ex decoloribus, coloratum ; e X coloratis decolor; ex in odoris odoratum, &Vicissim; ct sic porro. . Ut Verbo dicam, proprietates corporis compositi per analogiam nos nihil docent de proprietatibus partium conflatuentium , & duo corpora , qua

affinitatem chemicam coeunt, formant nom

37쪽

viana quoddam corpus , clijUS proprietates cum illis corporum componentium nihil habent commune, quin tape Omnino discrepent. S. 3O. Quando sola duo corpora simplicia che. Inice coalescunt , haec Amnitas Amplex est. Quando autem tria Vel plura, propter mU- tuam singulorum in singula Vim attractivam, in unum corpus homogeneum transentit, A flauas habetur complicata. Sic solutio sacchari in aqua fit per affinitatem simplicem, quod sola duo sint corpora; quibus si insuperadditur vini spiritus, tria haec corpora formabunt liquorem homogeneum affinitate complicata. Affinitas simplex in strictissimo setisti raro in natura occurrit; solent enim corpora ex pluribus quam duabus partibus e se comis posita, In solutione solae singulae corporum mo leculae in sese mutuo agunt, ct eX his una quaeque praecise eadem aequali vi, atque reliquae omnes. Hinc intelligere est, Posi finitam solutionem , proportionem Partium con-

38쪽

O 2 ituentium corporis compoliti esse aequalissimam, ut in qualibet vel minima particula, quam a tota massa mechanice separare libue Tit , corpora. componentia sese habeant in quantitate ad invicem uti in tota massa. Sic

ubi scimus, in solutione saturata S. I90

dum nitricum esse ad calcem mIΟΟ:96, concludere possumus, in quacunque parte , etiam in minima guttula hujus liquoris compositi, latitare acidum nitricum in proportione ad calcem

S. 32. Summi profecto momenti elit contemplatio hujus solutionum legis, quod in hac Volusitatissima experimenta , quae pro inVestiganda corporum natura instituimus, sint fundata; etenim si in examinata alicujus massae particula quantula cunque determinavimus proportionem corporum componentium, e X notione

ejusdem legis audacter pronuntiamus, similem quoque esse proportionem eorundem corporum in tota massa. Hac etiam lege numquid nititur tota I sentiae monetariae certitudo ZLex illa fidem dat, in fruitutis massis , ex duobus metallis conflatae, simillimam esse horum quam in tota massa proportionem , atquz

39쪽

que adeo in minimo nummulo eandem contineri auri argentive copiam Proportionatam , quae erat in frisa tota massa, cujus partem nummulus faciebat.

II. DE AFFINITATIBUS CHEMICIS

Omnes illae hactenus memoratae contCmplationes certe ad Veram cognitionem compOstionis corporum chemicae faciunt quam maxime; superest tamen una, quae reliquis Pondere longe antecellit, totius nostrae scientiae fundamentum est, ct sine qua haec consistere Omnino nequit. Haec est: quanquam affinitas Hiemica ferme inter omnia naturae corpora locum habeat, impetum tamen illum, quo cor-POra in mutuos nexus ruunt, esse in diversis diversissimum, modo fortiorem, modo debilem,& dari hinc diversos affinitatis gradus. EX-emplo sit corpus A, quod habe t affinitatem cum corpore B, scd habeat etiam cum corpore C. . At potest vis , qua A attrahit B, Vel esse major vel minor quam est illa, qua idem A trahit C; atque hoc respectu dicitur A habere majorem vel minorem assinitatem cums, quam habet cum C.

40쪽

Ex hisce majoribus vel minoribus affinitatis corporum gradibus sequitur; si duobu corporibus jam nunc chemice conjunctis teriatium qΠoddam addatur, quod cum alterutro majorem colit affinitatem quam corpora duo illa inter sese, tunc nexum horum solutum iri, recens additum corpus ex prioribus alterutrum loco pulsurum, cumque altero in novum compus coiturum. Adde lixivam puram copulatis acido nitrico calcique, copulatio haec dirimetur, lixiva coalescet cum acido nitrico, &calx nunc libera fundum petet. Causa est anfinitas major acidi nitrici cum lixiva quam cum calce hanc ergo de surit, ut cum illa ligetur

In dato memplo , excussum accedentCtertio, corpus ad liquoris fundum cadit, sive Proncipitatur; quae operatio Frincipitatio vocatur. At vero non sic semper se res habet; nam saepe, contra haec expulsa pars sub forma fluidi aerei in auras abit. Si lixivae carbonatem, qui constat ex lixiva pura & ex acido carbonico, jungo cum acido nitrico, tunc, ob

SEARCH

MENU NAVIGATION