Elementa chemiae universae et medicae ... : Ex lingua germanica in latinam versa

발행: 1793년

분량: 355페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

j. 73, omnia naturae eorPOra proprietate propagandi calorici magis minusVe gaudent, suntque idcirco conductores ejus magis minusve boni. Unicam hic huc usque novimus exceptionem in aqua solida sive glacie ; quo caloricum omne, quod ipsi ab aliis corporibus advenit, in se suscipit, quin vel minimum de eo reddat corporibus proXimis. idque tamdiu, donec tantam calorici copiam assumpserit , qua iterum liquida reddatur, Aqua liquida tunc iterum communem naturae lasem sequitur, & est conductor calorici.

Si ergo corpus certae temperaturae loca tur in contactu cum frusto glaciei, huic tamdiu caloricum suum dabit, donec ad temperaturam glaciei ipsum descenderit, tantumque hinc de glacie in aquam fuisse re Versum videbimus, quantum illa calorici suscepti copias uidare de glacie apta fuerat, Haec autem Copia calorici erat illa; quae Poterat corpus a

temia

62쪽

temperatura glaciei ad usque i fiam , quam

corpus ante eXPerimentum habebat, elevare, di quam caloricum specificum nominabamus. Cum porro quantitates calorici aequales etiam

sui dare debeant quantitates glaciei aequales, omnino subsequitur, calorica specifica corpo Tum, positis iisdem adjunctis, esse in ration', quantitatum glaciei , quas fluidas reddere apta sint, ubi in contactum venerint.

Ex eo efficiuntur sequentia. 1. Si quantitates aequales ejuSdem coriaporis in eadem temperatura glaciem singulae seorsim contingunt, ubique quantitates glaciei aequales in liquidum aquae statum redibunt, &corpora illa ad temperaturam glaciei descendent. u. Si quantitates inaequales ejuSdem corporis simili modo tractantur, tunc Crunt quantitates glaciei liquefactae in ratione quantitatum corporis adhibitarum. At vero si diversorum Corporum quan-

63쪽

bentur , erunt quantitates iaciei liquefactae in ratione quantitatum calorici, cujus illa corpora jacturam fecerunt; Vel, ut aliis. verbis idem dicamus, erunt in ratione quantitatum calorici, cujus actione corpora illa a temporatura glaciei adscenderant , ad illam , qua tgaudebant in principio experimenti; adeoque, cum massae corporum fuerint aequales, in ratione calorici specifici, ct tandem in ratione

capacitatum corporum.

Haec experimenta non tantum sic existentiam capacitatum diversarum corporum Pro calorico demonstrant, sed etiam nobis ind1cant Viam , qua metiri illarum quantitatem Proportionatam PossimuI

S- 76. Calor itaque R frigus, relata ad sensus nostros, quid sunt aliud quam perceptiones

illae, quas aut ingressus calorici in corpus nostrum, aut illius ex hoc exitus, in nobis prodis cunt, dum aliud corpus contingimus, quod aut altiorem aut remissiorem temPeraturam Possidet, quam nos possidemus ipsi. Verum cum haec perceptio , haud aliter atque omnes seu suβ corporei caeteri, a consuetudine ct ab

64쪽

48 i. ' educatione pendeat imprimis, sic etiam Uariat in diversis hominibus , post praegressas similes perceptiones, ct propter alias nedum rite eXpositas causas. Nec igitur sensus hic

caloris aut frigoris cum vero corporis statu ratione temperaturae semper convonit.

S. 77, Simul ac perceptio caloris sensibus nostris seri molestus incipit, gradum temperaturae illius Ardorem appellamus. Candesit Corpus, quando caloricum cum luce sociatum celeriter expellitur , & temperatura hujus corporis est Candescentia. Si gas candet, Hamma gignitur. Ergo candescentia & flamma spectantur in veloci exitu calorici cum luce uniti, cujus initium est inflammatio; atque haec Omnia phaenomena simul sumpta nobis exhibent, illud, quod vocamus Ignem. . , . s. 78

Iii omnibus hisce caloris gradibus duplicem calorici copiam considerare oportet. Prima est illa, quae eXcessum calorici supra reli-

65쪽

reliqua oorpora ambientia facit, & quam sub titulo caloris sensibilis possumus aut Thermo metro, aut Orometro me wOOdicino metiri. Altera est tota massa calorici , corpori tunc associati, quam absolutum corporis Caloricum dicimus, definiendam per dictum Gallis Calor etram L facianum. Calori cum sensibile sola pars est calorici absoluti. S. 79-Ex principibus his legibus , quas calori cum in conjunctione sua cum aliis corporibus sequitur, & ex ejusdem memoratiS proprietatibus plura phaenomena explicari possunt quae in solutionibus chemicis quorumcunque corporum observantur, ct in quibus calori cum Primas agit. - Sic :I. Cur corpora duo solida se mutuo solvere nunquam possint; sed necesse sit, ut sol-Vantur, saltem unum ex illis esse liquidum. a. Quare inplerisque copulationibus corporum solidorum cum fluidis calor solutionem

66쪽

Ex qua causa, in solutione corporum aerisormium in liquidis, Obtineat contrarium. 4. Quae possit ratione ex conjunctione duorum corporum solidorum , aut duorum fluidorum, aut eX quibus alterum solidum , fluidum alterum sit, pro re nata aut CorPUS compositum exsurgere solidum, aut liquidum. 3: Quaenam Phaenomena tunc illic in volumine, in gravitate specifica, inque temperaturis locum habere debeant.

S. 8OEt tamen magni momenti phaenomenon in corporum conjunctionibus Observare est , quod a calorico certe pendet, sed cujus theoria ne dum rite explanata est: illud nempe incrementum aut decrementum virium affinitatis duorum corporum, quod saepe observatur. dum aut eleventur aut deprimantur eorundem

temperaturae.

S. s I. Affinitas corporum in temperatura ad aucta saepe tota quanta dirimitur, & corpora

67쪽

resolvuntur. Atque hoc phaenomenon the Oriam porrigit multarum resolutionum , quae sunt solius destillationis ope.

IV. DE MATERIE LUCIS.

S. 8a. Etiamsi proprietates physicae, legesque agendi , Lucis jam satis Physicis exploratae sint, notiones tamen nostrae super Proprietatibus chemicis compositionibusque ejusdem Valde exiguis continentur finibus , & omnis nostra hic scientia iis paucis factis absolvitur.3. 83. Interea tamen evinci experimentis potest, Materiam lucis esse fluidum singulare, impenetrabile & elasticum, cujus gravitas, uti illaCAlorici, ad eXperimenta observabilis haud est, possidere, ut fluidum, chemicas affinitates sitas, secundum quas cum reliquis corporibus se conjungit, eomposita dissolvit, de οπ.uis compositionibus turbatur Usa.

68쪽

Mutatio princeps, quae corporibus ab al- sociata materie lucis inducitur, est illa colo-1is; & verisimillimum est, corpora lianc pro prietatem eXteriorem Praeprimis ipsi acceptam referre debere.

Quam maxime perspicua est actio materiei lucis in corpora organica, quae sine ejus ope incrementum perficere suum Nequirent. Certe virorem suum plantae ab illa habent.

S. 86. Corpora, quae absqUe aucta temperatura lucent, appellantur motophori Vel Corpora PhOSphorescentia. Plura hanc demum proprietatem adipiscuntur, aliquamdiu luci expolita iterum Paulatim perdunt, translata in obscurum locum. i. 87. Quaestiones stiper materie lucis praecipue manent extricandae sequentes.

69쪽

' 531. Estne materia lucis corpus smplex , Anno Vero compositum Z u. In primo casu, estne corpus per se subsistens, anne Potius pars constitutiva per-Petua calorici 83. In altero casu, an est calori cum pars constitutiva lucis 84. In utroque casu , quid agit materia lucis, ct quid confert ad phaenomena calori28

P. DE ATMOSPHAERA.

S. 88. Fluidum illud gasforme si PC Rersum, quod ex omni parte globum terrae cingit, cui omnia, in superficie telluris locata, corpora veluti innatant, ct quod cuncta horum Corporum interstitia porosque adimplet , Physset omnium temporum vocabant Atrat Phia ram. y. 89Jam a saeculis Physici in examinanda atmosphaera operam suam posuerunt , ct jam

70쪽

diu ejus pleraeque proprietates physicae exploratae videbantur. Nota erat ejus pelluciditas, notus color; densitatis , gravitatis & elasticitatis mensura investigata fuerat. Sed paucis demum abhine annis fluidum hoc, quod olim

sub nomine Aeris pro elemento erat, coeptum

etiam est chemice resolvi, ct in partes suas constitutivas separari. Atque hoc solo titulo atmosphaera ad Chemiam pertinet, & sic meretur attentionem nostram quam maxime.

S. 9o. Cum atmosphaera sit universale naturae laboratorium, in quo omnes, in telluris nostrae superficie obvie, mutationeS corporum chemicos perficiuntur, ct in quod omnia, per illas eXtricata, corpora gasformia diffunduntur, jam a priori facile intelligitur, atmosphaeram valde esse compositam debere. At Vero analysis atmosphaerae chemica nos docuit, pleraque illa, in hac ejus compositione obser Vanda , corpora esse dumtaxat ad entitia, nec perpetua; & atmosphaeram constare Proprie ex longe paucioribus Principiis, in quI-bus caetera tanquam in menstruo communi continentur. Atque illas genuina S atmosphaerae partes primum nosse interest.

SEARCH

MENU NAVIGATION