Tractatus in quo aduersus antiquorum et praecipue peripateticorum opinionem terram esse aqua maiorem multis efficacissimis rationibus & experientia demonstratur

발행: 1585년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

TtRRA MAIOR

ducant,& non absque causa Rocetelli & fossatelli di

cuntur.

Marisaνα Terra esse maiore alsem ' se demon straturu

mRo huiusmodi rei cognitione, sciedum est iuxta Arist. quod nihil est in intellectu quod prius

non fuerit in sensia: Ex quaquidem propositione elicitur Aristotelem sensus certitudinem magni fecisse, Sc sensatam experientiam rationi praeposuisse: Voluisseque sensus non quovis modo impediti noti tiam in rebus , in quibus sensata notitia haberi potest, semper super omnes alias notitias certissimam esse: super qua sensata no titia, seu experientia Astrologia & medicina ac omnes aliae artessundatae & fi malae sunt, & inde exaltatae: Ab experienti js enim quas diligentes obseruatores fecerunt, rationes inuenire caeperunt: Volentes igitur nos demonstrare marinam aquam, & caeteras aquas ubique positas terra non esse maiores, sensi1tiua potius quam rationali notitia probare intendimus, & eadem ostende re in qua & quanta parte terra ipsa sit aquis operta: In cuius demonstratione peregrinantium, & nauigantium notitia imprimis utemur, scientes Geographia& omnem aliam scientiam, & facultatem a sensata notitia ut supra diximus) potius quam ab aliqua alia pendere non unius modo obseruatoris sed multo rum pristorum, & iuniorum, Non ignorantes Ptolomeum, Strabonem, S Melam, Solinumquoque,

22쪽

i di caeteros priscos Geographos terrestris globi vix ex qUatuor partibus unam tantum nouisse. od- quidem patet in Climatum descriptione: de cripse- rant enim septem tantum climata , quae vix ad sexa-

sus dilatatitur,& inlongitudine vix centum graduum notitiam habuisse, residuos vero usque ad centum Octuaginta orientem versus sub nomine terrae incognitae posuisse. Quorum post tempora non defuerunt qui maiori cura, diligentia, & nauigandi animo promptiori quam eorum praedecessiores septemtrionalem partem praecipite itistrarunt & Ptolom ei & liorum Climatibus tria addiderunt&sic decem cli mala esse tradiderunt itaque non tantum Vsque ad circulum arcticu, sed ultra aliqua notitia habita fuit: fuerunt quoque nonnulli post praedictos qui acutiori ingenio,validioribus viribus, & corde intrepido, his addita principum liberalitate,& dominandi desiderio, necnon scientias & artes ad culmen experientia reducendi, &Geographiae perfectionem addendi, ita peregrinando nauigarunt tam Orientem quam occidentem versus, quam ultra aequinoctialem meridiem versus, Terram non aquis opertam aliam inuenerunt,& mirandas regiones immanibus hominibus habitatas, A fere brutis similibus cultas reperierunt, ita Genuentium, Lusitanorum, Hispanorum, Florentinorum , & Gallorum, ac Venetum nauiga. tionibus factum est ut ex quatuor partibus terrestris

globi parum deest quod non sciatur,& hominibus non sit notum, adsensititiamque notitiam non deue-

23쪽

nerit, de quibus omnibus scripturae patent: QBas

omnes Una cum maritimis nouorum locorum char- I

tis mei perfectae nauigationis causa Operis, vidi,tegi,'&bene perspexi, ac tandem volens meipsum certio rem facere, quibus, quantisque partibus Terra aqua marina detecta remaneat consideratis prius Strabonis Meta, Solini,& Ptolom ei scripturis, aliorumque antiquorum Geographorum quae diximus iuniorum scripta, & maritimas chartas revidimus, relegimus,& quam optime ruminauimus, studuimusque homines alloqui, qui partes illas a iunioribus scriptas pedibus calcarunt, oculisque propriis viderunt, & per aliquod temporis spatium habitarui & denique procurauimus nonnullas habere Geographicas descri- .ptiones& in plano & in globo pietas non modo an liquas, sed quas iuniores describere curarunt, illas praesertim quas fideles & Optimos auctores destri psisse & depinxisse intelleximus,inter quas duas solidas sphaeras habuimus magnas quidem, quarum alteram trium pedum cum dimidio in diametro existe-tem Parisitorum lutetiae quidam magister Germanus Geographus, & diligens,& solertissimus nauigator, qui t er nouit mundu ut dicunt lustrauerat nobis de . mons rauit: Alteram vero duorum pedum cum dimidio Blesis quidam utriusque iuris Doctor, & industrius Cosmographus ostendit: habuimus etia quasidam maritimas descriptiones in pergameno deli

neatas in Curia Regis Franciae nobis a quodam nobili, qui dominus a B uldo sera appellatur ostensas, in quibus de nonnullis singularibus rebus certiorati sui

24쪽

mus: suit nobis quoque facta copia quarundam ma ritimarum chartarum, in quibus regiones nouisti me repertae,erant, Quae chartae fuerant nobilis A inge-Iniosi viri prioris Capus e Strogoru Florentinorum . amilia:In quibus omnibus descriptionibus,& sphaeris solidis exceptis partibus illis nouissime inuentis nulla ab antiquis differentia erat, Per praedictas it que descriptiones, praesertim per sphaeras solidas oculatim vidimus terram aqua marina esse maiorem, sed quonam modo hoc videri potuit, inserius clare ostendemus & declarabimus. 'opacio in phoe solida Terram esse asyla mamem

cognosci S etideri post. quis hoc experiri voluerit, sphaeram selidam me capiat magnam, & fideli auctore descriptam,sbmilem ii possibile fuerit) alterutri illarum de quibus

supra locuti fuimus, ipsamque erectam prae suis oculi S ponat, quam ita positam circulo aequinoctiali&meridiano transeunte per insulas fortunatas quas Canarias alis appellant)in quatuor aequales diuidat partes, quarum duae superiores scilicet sint septentrionales, reliquae vero meridionales, Se sphaera sit ita disposita ur polorum alter,arcticus videlicet insuperiori parte remaneat,in inferiori vero antarcticuS,ae quator autem cum orizonte aequetur, quo peracto

totam dictae sphaerae superficiem aequinoctialis circuli auxilio in decem & octo diuidat partes aequales, auxilio aequinoctialis inqua, quonia per ipsos singulos

25쪽

TERRA MAIOR

decem gradus ipsius aequatoris diuidi debet, & per

ipsos singulos decem gradus extendi oportet unum meridianum ita ut omnes meridiani sint decem & octo, qui omnes ab altero in alterum transeant polum. & veluti semicirculi meridianorum impleant decent& octo diuisionesfactas in parte aequatoris media, sic alij semicirculi eorundem meridianorum Opposita loca alterius medietatem aequinoctialis impleant: Itaque tota sphaerae superficies decem & octo meridi nis in triginta aequales partes diuisa Videbitur,aequales inquam partes respectu aequinoctialis: meridi ni enim omnes angulos efficiunt in utroque polo,&licet sint in aequinoctiali aeque diuisa ad arcticum ascendentis vel ad areticum descendentis polum, ean

dem tamen non seruant aequalitatem cum Versus polos deuenientes in se restringuntur ita ut in polis angulos efficiat. Diuisa igitur sphaerae superficie per dictos meridianos secundum longitudinem , Oportet pro negotio consequendo ut & per latitudinem apolo ad polum diuidatur, quae diuisio non secus at que longitudo fieri debet Θe decimo ad decimum gradum materialis meridiani beneficio, qua facta diu uisione, lineisque tractis intersecabuntur ita eiusmodi lineae cum lineis longitudinis ut intersectionum spatia quadrata fere appareant numero pro qualibet quarta 16a. Tota itaque sphaerae superficies quadratis fere spatiolis 1 8. erit diuisa : Est tamen notan dum praedicta spatiola quadrata Omnia non deuenire: cum ipsa spatiola quo magis versus polos deueniunt, eo magis qMadrati formam derelinquant: qu e

26쪽

Uidentur 36. pro singulis polis, quae si ad quadratam

krmam commensurata proportione reducerenturi pecem gradus tam in longitudine quam in latitudine Ferficerent: quonam modo reduci debeant nostrum non est nunc dei cribere: Qui autem parum Geometriae degustarunt disciplinam,facile aὸ hanc deueniet reductionis notitiam. Qui vero nec Geometriae nec Arithmeticae vacarunt , hunc reductionis modum etiamsi ignorauerint, poterunt tamen absilue dissicultate ad nostri propositi notitiam deuenire : Nam facta praedicta sphaerae solidae exacta diuisione, aequi noctialis & meridiani beneficio, & tota sphaerae superficie ad spaciola quadrata, & non quadrata red eta, Se considerata superficie quam terrae descriptio C perit, & quam aqua in qualibet quarta, numerent spaciola in superficie terrae descriptionis existentia&ad partem ponant : similiter&quae aquae superficiem detinent itidem separatim collocent absque consideratione si spaciola illa fuerint quadrata vel non, & veluti in una quarta considerarunt ita in singulis faciant alijs,quibus omnibus numeratissipaciolis ad unam sumimam quae terrae superficiem occupant reducentes :& ad aliam quae aquae superficiem obtegunt, facile cognoscent in duabus quartis septe- trionalibus longe plura esse spaciola terram Occupantia, quam aquam, & ex consequenti ex dictis duabus quartis quantitate longe esse maiorem ipso mari: Eo etiam modo cossideratis alius duabus quar

tis meridionalibus, & divisim positis spatiolis terrae

27쪽

TERRA MAIOR

superficiem tangentibus ab illis aquam operientibus i interclusis regionibus illis nouissime usque ad hunc diem, & ab Hispanis, Lusiitanis & Gallis, & ab alii grepertis,& positis quibusdam gradibus prope polum iantareticum ad lineam Vsque perpendicularem a di cto polo deuenientem, de quibus hucusque notitia aliqua non habetur pro mari, videbunt spaciola illa

terram Occupantia paulo minora esse illis aquam tegentibus, paulo minora diximus, quoniam non ascedunt ad septimam partem quantitatis illius, qua supe rant spaciola terram Operientia, aquam tegentia in duabus quartis septemtrionalibus, Unde merito c5 cludi potest, terram aquis detectam maiorem esse illa aquis operta, & ex con uenti Terram esse quanti tate aqua maiorem marina scilicet: Et quoniam quae diximus sensitiva notitia patent, rationibus aliis hoc probare non opus est. Qui vero mathematicis disti

plinis studuerint, &hoc rationibus demonstrativis probare voluerint nihil aliud ad ea quae diximus addere opus erit, nisii ut spatiola illa minime quadrata ad unam quadratam figuram reducat,& deinde gradus in miliaria vertant habita semper& considerata graduum magni circuli aequinoctialis scilicet proportione ad parallelorum seu aequi distantium gradus iuxta Geometricas regulas, quas hic adducere nunc minime nostra interesse putamus. Quibus Om'nibus factis &consideratis inuenient dictae terrae sim perficiem longe pluribus miliaribus Occupari quam aquae superficiem. Si quis vero in eiusmodi conten dere volucrit, & dicere maiorem esse terrae partem

aquis

28쪽

aquis opertam illa aquis detectam, ad cuius proba- j itionem non modo maris aquam sed etiam fontium, .luminu paludum, lacuum, S stagnorum, quorum aquae etiam terram operi ut intelligere voluerit, huic licet nulla esset responsio danda, sic tamen, ut in apatebit respondendum esse dicimus. Ponatur igitur multas inueniri paludes, multo

que lacus, & non pauca stagna, certum esse repertum est nullam esse paludem, nullum lacum, nec ullum stagnum, quorum singulorum circuitus quadratos contineat gradus excepta Meotide palude, quae Omnibus aliis usque ad nostra tempora notis maior esse existimatur. Continet enim ut multi assi mabant) dc nos postea mensura comprobauimus,

suo ambitu 72o. mille passus, qui ad gradus redacti datis singulis gradibus so. millia passibus, duode Cim essicient gradus, cuius circuitus si orbicularis es set, & omnibus capacior plures II. gradus minime in se contineret, ut facta proportione quadratorum diametri ad c irculi saperfinem, videri potest. Dicti itaque i gradus quadrati vix comparari possent cum Octatin parte unius quadrati spatioli in superficie sphaerae seuperius enarrati, & designati: Et haec circa paludes : Quo vero ad lacus : Nullus amplior, Aprofundior , & capacior in toto terrae globo lacu Meotide in AEgypto inueniri potest , qui licet ad Meotidis paludis magnitudinem , & capacitatem minime deueniat, continet tamen in eius longitudine,Vt fertur', passus mille oo. in latitudine vero Fo.ςXtcnditur, quo maiores dantur nulli. Si itaque sv

29쪽

TERRA MAIOR

mosi lacus & paludes omnes simul congregarentur, fomnes inquam de quibus notitia habetur, una cum caeteris omnibus paruis,qui certe multi existunt, Shi omnes ad quinque nostrorum iam dictorum quadratorum propemodum conferri possent nullo mo do ad scopulorum,& insitarum, quas inter aquae ma- rinae quantitati commenti fuimus comparationem

deuenirent, imb ut in globi commensura facile videri potest) ipsis insulae, & scopuli longe maiores esse videntur quantitate, &superficie, quam aquae paludosae, S lacus ipsi ad quemvis numerum ascendant.

De fluminibus autem,quae suis cursibus & tractubus terram operiunt nihil dicere auderem, cum eorum spatia sic aquis operta, habito ad totam terram respectu, nullius sint momenti: sed ut contrarijs opinionibus satisfaciam de illis quoque meminisse volui mus: Quare sciendum est nullum inueniri fluuium, qui latitudine quatuor ad plus passuum millia italica stiperet: inter enim ampliora,& longiora flumina, ut est Euphrates Me potamiae fluuius, Ganges Indiae,& Indus orientalis, de & india dicta est, Nylus AEgypti fluuius maximus longitudine,&latitudine, exi, stit, ut omnes testantur Geographi spatio graduii 36 antequam a fonte a quo emanat ad mare deueniat defluit quorum graduum & fuminis Aluei spatium si ad verum reduceretur quadratum, vix ad passuum

8O OO. deueniret, qtiodquidem minime comparari potest cum unius nostri quadrati spatioli quadrage

sima parte: Quum igitur alij fluuij sirpra nominati, de caeteri ut sunt Tygris, Rhenus, DAnubius, Padus,

30쪽

Tyberis , Rodaniis, Ligeris, Sequana, Betis, Anata, Duria, & sit qui alij sunt, ad Nilum in longitudine M

itudine ς inari minime possunt, restat ut teneamus Umnes fluuios minime terrae superficiem occuparet. habito ut diximus respectu ad totam terram,&eius superficiem: Nam omnes si simul terrae partes a fuminum aquis Opertae iungerentur, Vix Vnum CXnOs ris quadrati spatiolis efiicerent. DE fontibus sic etiam dicere necessarium est :Nam si flumina e fontibus dem uentia sua longitudine & amplitudine ita minimam operirent te rae partem, ut ad totam terrae superficiem comparata nullius fere videntur esse momenti, quam longe

minimam fontes si omnes simul iuncti estant terrae

partem obtegant.Nulli enim fontium ad flumina dari potest: eomparatio, nec proportio,nisi quae ad coelum terrae dari perhibetur. De stagnis nullam opor tet mentionem facere, quum quia stagna inter marinas aquas supra comprehendimus, tum quia stagnorum aquae no ita copiosae sunt, ut multum in hoc negotio faciant. Aquae igitur omnes stagnorum, fontium, fluminum, lacuum, & paludum ita pensandae sunt, ut inrede qua tractatur nullam prorsus pro contra nos opinantibus e scaciam habeant,quum ut diximus)minima sit terrae pars ab ipsis aperta, tota terrae superficie considerata, in super si montium infle-Xus,& profundarum vallium concauitates cεsdera. rentur,in latumque & longum, ac planum fierent, &Vndique extenderentur, ita terrae superficies dilataret ,Vt aquarum supradictarum, fontium scilicet, fiu-

SEARCH

MENU NAVIGATION