Opuscula academica collecta et animadversionibus locupletata

발행: 1785년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

hominis ineptias mirabilis fuisset, nisi, quanta cum

voluptate adulantium voces audiri soleant, memineris. Animi magni est, laudatione fui erubescere. Inter lΙ. Panegyricos, quos fortuna ad nostram aetatem seruauit, argumento et eloquio praestat, et studia Oltra ad se conuertit, ratio Eumenis pro in laurandis scholis Argumentum enim habet quod per se viris prudentibus se cominmendare potest, quodque sententiarum grauitatem et copiam suppeditat, Oratoris autem ingenium

excitare, et orationis vim concitare potuit Eumenius Augulloduni Aeduorum in Gallia natus et

nutritus, a rhetorica cathedra in palatium ad munus magistri sacrae memoriae erat vocatus a Constantio Chloro Caesare. Superioribus annis, multis Gallia calamitatibus fuerat amicta, tributorum

acerbis exactionibus, exationibus magistratuum, eorum qui rerum summa potiti erant mutuis certaminibus, tum vero barbararum gentium in curissationibus, tandem intestinis seditionibus. Inter haec iam a Claudii l I. inde temporibus a. C. 268-a7o. Bagaudarum tumultus accesserat, agrestium hominum, qui salute desperata armissumtis igni ferroque omnia infestabant. Ductis a Carino aduersus Domitianum copiis Gadita inermis a. 8 . 8 s. eo audaciae progressos vidit Bagaudas, ut Aelianum et Amandum Caesares nuncuparent: qui tamen paullo post a. 286. a Naximiano cum copiis aduolante sunt oppressi.

Ab his Bagaudis Claudii Il. tempore Augustodunum obsessum, suppetii frustra ab imperatore Petitis, tolerata per septem menses obsidione deditionem

112쪽

96 Censura XJLditionem fecerat f) Vastities terrarum per haec

tempori facta incredibilis g) urbs autem ruinis foedata. Eam itaque Constantius recreare constituit, maXimis pecuniis in eam rem sepositis h). Cum autem artium liberalium ossicina illa urbs antea fuisset, non satis tabuit ille aedes reficere, et prospicere necessitatibus; verum, cum bene intelligeret, principum consilia effectu carere, nisi strenuus consiliorum exsequendorum adsit exactor, circumspexit virum, qui conatibus vires adderet. Itaque Eumenium, quem iam tum ad otium et quietem se contulisse apparet, re secessu euoca

tum scholae Augustodunensi praefecit, ut locus, quem ex antiqui dignitate in Ialatio seruabat,

nouo muneri dignitatem adstrueret i); me autem nou professoris munere pristinae dignitati derogatum esse videretur eius ipsius salarium muneri rhetoriss Orat. VII, 4, 2.

g orat VII, 6 et T. V. SaIDian. V. P. I. De Bagaudis repetierunt ea, quae de iis in scriptoribus huius aeui dicta sunt, quotquot de iis agunt etiam in libris periodicis de iis memorata videre licet, et

nuper in Magaziu encyclo . O ut 8OS. P. 3o8. in Letere stir a Colonne de Cuss , quae columna in Maximiani honorem posita esse creditur. Add.

dignitatis tuae, Ortarnur. t Professio uern rhetoricam reyeias . atque in suμra dicta ciuitate quani non ignoras os ad Pristinam gloriam refornrare. ad ita melioris studium adolescentium excolas mentes nec Putes hoc ruuere ante Partis aliqti id

tuis honoribus derogari eum honesta Professio Ornet Otius omnem , quam destruat, dignitaterra.

113쪽

Paneg Tric0raim et erum. 97 rhetoris assignauit, simulque illud duplicauit, ut

pro trecenis sexcena naillia num uinci numerarentur; quo quidem salario ita sus est Eumenius, ut dinidiani sartem scholae instaurandae deponeret; nam aedes docendis litteris destinatae, Maeniana appellat. per temporum calamitates euersae erant. In ipso igitur muneris ad tu, si principis liberalitatem et animum suum generosum ieclararet, publice coram Galliae Lugdunensis primae praeside a. 96. Orationem habuit, quae inter Panegyricos tertia , est inscripta pro in suurandis scholis.

Excusato insolit, hoc publice . dicendi consilio, quid curandum et exsequendum sit X ponit, tum qua ratione id fieri possit nullo publico sum tu, salarii dimidia parte ei operi addicta, docet. Tenis

et moderata, nec tamen grauitate caret oratio: inter praestantiora est locus, is quo auditori uni

in praecipua urbis parte . in ipsa ciuitatis fronte. inter duo Apollinis aec Herculis templa, sit uni praedicat et si hoc eum ad rhetoricum acumen deducit aedes Musarum dedicata esse videatur inter Herculis Musagetae et Apollinis aedes c. 7. 8. Rhetoricum quoque est quod de tabulis geographicis in porticu pictis naon et c. o. ex iis iuuentutem discere oculis it syectare quotidie Omnes terras et cuncta muria ut quicquid inuictissidii

principes Urbium, gentium, nationum, aut pietate reis situunt, aut virtute conficiunt, urit terrore deuinciunt.

Praeclarum est c. 8. quod ait principes sens fle.

litteras

I III, r. ingens stipendium: nostra aetate uo,ooo aurei ducati.

114쪽

litteras omni rinidamentate e trivium, isaei cum in consuetilis inem in tenera aetate enervili, ad omnia

deinceps osscia vitae, et ad ipsa, qua diiserpis a videntur, militiae atque ostro Em ninnia conualiscunt. Appellat mox easdem chola omnis indu Iriae atqne

omnis laudis nutrios alit, Ut Uerius loquatur, matres.

Recitat quoque c. I . Constantii Caesaris rescriptum lectu dignum quod subscriptum est: vale

Eumeni carissime nobis. Memorabilis admodum it Constantii Caesaris prudentia, cuius e Xemplum aliud non meminimus, quod instaurandis scholis virum ex palatio eximiae dignitatis praefecit, eumque litteras quarum studia resulcitare volebat, docere iussit, viditque conatus generosos etiam generosis mentibus ad exsequendum mandandos esse. Admonet nos haerens iam in ora X trema littera, ut reliqua ad aliam commentationem seponamus subie lis in fine bonis votis pro re publica et uniuersa et academica quae facimus ad deum O. M. cui intimi quique mentis humanae recellus patent. Vtinam pace terris reddita panegyrici omnium optatissimi indicendi facultas votis nostris publicis priuatisque obtingat Faustum habebitur semestre, faustus magiitratus, qui illam votorum summam impertierit Optantibus. Ρ. P. pridie Kal. Mart. Iolaccc V. vi.

115쪽

PRO RECTO R

S VCCESSOREM

CHRISTOPHORUM ME INERS

INDICTIS AVSPICIIS

A Aρgyruorum veterram XV eusturam superiore semestri peracturi, cum praefandum esset praeconio, quo noui rorectoris auspicia sunt indicenda, de ipsa panegyricae orationis natura, de toto hoc orationis genere, de laude et laudatione, a quibus ea principiis sit petenda, agebamus tum unius ex illis Panegyricis, imem de in saurandis sch0lis, notitiam breuem apposta inuis est illa rati e genere medio, non nimis Xili, argumentia humanitatem et institutionem publicam spectan- a tis

116쪽

1oo Censura XII.

tis utilitate se commendans. Properandum nunest ad reliquos a negyricos, breui censura perstringendos breuitatis enim studium eo magis sequendum esse putabimus, quo ipsa res, de qua agimus, Voluptatis et iucunditatis commendatione caret nostra inprimis aetate, in qua haud facile aliqua lectio nisi otii fallendi aut oblectationis capiendae caussa instituitur; ipsisus vero generis huius eloquentiae, quod in panegyricis se iactat, usus nostra aetate, aut auditionis ex suggestu fructus, omnino est nullus quae enim potest esse voluptas recitationis ex charta factae maior, quam ex lectione tacita ΤSunt autem hae orationes, vix una et alterae Xcepta, gratulatoriae: Orationes vero funebres omnino vix supersunt ullae cuius tamen generis ingens ad animos mouendos vis esse potest per ea, quae cum pietatis staci sunt coniuncta. Laudationum funebrirum apud Graecos praeclara extant exempla, Periclis apud Thucydidem, Platonis in Mene Xeno, et aliorum Romae in re p.

libera legimus in principum funere solienni habitas esse laudationes e more: cf. Polyb Vl, sq. sub imperatoribus Vix memorantur aliae quam ab ipsis principibus habitae Augustus laudauit pro rostris Marcellum, et Drusum, et Octauiam Ororem Augustum Tiberius hunc Caius Claudium Nero idem Poppaeam uxorem Titum Domitianus, tum M. Aurelius Pertinacem Seuerus; Privatorum laudationes raro, ut Paeti Thraseae et Heluidit. Miramur diuinos Augustis decretos honores cum Oratione funebri coniunctos haud

117쪽

Paneg7ricorasin veterum s Continuatio. IOI

memorari priuatorum hominum laudationes a Sophillis extant nonnullae graece scriptae, in his Artiti dic in Eleone mei Alexandri funere, ducosophistico ita oneratae, Ut meretriciam artis non

honestam faciem agnoscas. Ergo Panegyricorum. quos habemus, primus est qui et tempore prior est, Claudii Mamertiui ad Maximianum Herculium a. 8 b. XI Kal. Maii die Vrbis natali Treuiris aut alia Galliae urbe habitus Carusius cum classe in Britanniam e Gallia missus purpuram sumserat. Ad classem aduersus eum parandam Maximianus Imp. tum in iis locis commorabatur; eius tamen conatibus euentus laus respondit; adortus enim Carusium re infecta pepigit cum eo ut Britanniam ei cederet Rhetor de Romae incunabulis memoraturus adulatorie nomine Herculiani arrepto Herculem celebrat Euandri hospitem in Pallantio seu Ρalatio, lariterque Maximiani, ne Romani quidem sed exteri e Pannonia, i natales et institutionem laudibus effert, res ab eo in Galliis aduersus barbaros incuriantes gestas Bagaudarum

o Memorantur in his barbaris inprimis Franci, c. a. ubi ductu ducum Maximiani, eum felιcissimis eius

aus iciis terentiam, lubrica illa fallaxqNe geris barbaroriam . t merebatur, assest h. e. filicta, male habita est. Hac notatione, ut solent inimici mutnis inter se probris grassari, designantur Franci ut ap. Salutati de prouid dei VII. P. TZ C. V. geus Saxonum fora est, Francorum in fidelis G idarum iuhumana, at Hunnorum myudicia: s. Paneg. VI. I. Vopis c. in Proculo Procop. h. Goth. II, aii. Erant tamen Franci ex populis germanicis Collecti, quorum fides a Romanis quoque laudatur. Ad mores emendandos adducti esse creduntur, ex quo acriochristianis fuere imbuti.

118쪽

in primis motus ab eo compressos tum expeditionis maritimae apparatum narrat. Si qua laus huius,

ut earum quoque, quae eam excipiunt, rationum esse potest, possita ea est in rerum et tem porum memoria ex hoc potissimum rhetore petenda cum tam pauca alia aeui huius monumenta extent; abstergendus tamen narratis est fucus et tumor rhetoricus, ne eorum auctoritas nimium eleuetur a morosioribus.

I l. Genethliacus Maximiani dictus in eius natalibus XX l. Iulii a. 9 i. Auctor panegyrici habetur idem Mamertium facit alictoritatem opinioni color et tumor orationis, etiam lusus in nomine Herculis et in voce nil minis, qua Imperatore Vulgari usu tum appellabantur: Vt c. s zlidem vos diis est e genitos, et nominibus quidem vesi is, sed multo magis virtutibus , approbatis , quarum infatigabiles motus et impetus vis diuinitatis exercet etc. Vlus vocis saeculo isti facile condonandus, cum a multo inde tempore mos vocabulum hoc pro maiestatis nomine substituisset nec est quod in principum honoribus ulgo usurpatis nimium tricemur habet aetas nostra ablia, quae facile possint comparari; Etiam C. I, 2. cum naturae diuinae perpetuo motu comparatur imperatoris celeritas in itineribus. omissis bellis et victoriis praedicat rhetor pietatem Maximiani in deos et felicitatem, tum pietatem inter Maximianum et Diocletianum mutuam, hoc est concordiam quam quidem partem hene e X sequitur . 6, s. 6. c. 7. et 8. Ha cuius fine Etenim, inquit eum nihil sit animo elocius, Os, quorum igneae immortalesque mentes mininre sentiunt corporis

119쪽

scilicet conuentu Mediolani facto hieme anni 29 i. Iter hoc c.' inepto cum in Ornatur; ubi haec quoque fueris unilaibrs atqlle regionibtis vi frigorum adpricti et opprelsis, τυ sssos aurae lenes verni que salus et diductis nubibus , ad ili:ura vestra direnti solis radii sequebautyr Felicitatem inter imperatorum merita refert b); qui communis laudum locus est, etiam si pessimis principibus via de et vulgata illa comparatio imperii cum aureo faeculo, pallam

obuia etiam in numis Eumeni US C. 3 I. paneg. VI.

Constantini auribus ingerit verba imperium nascendo ruisti. Ergo nascendi casus pro merito habetur; scilicet pari iure quam fortuna et casus. IV. Eumenii pantat ricus Constanti Caestiri dictus, Britannia recepta, Allecto qui Carausi successerat, victo sub finem anni a 96, aut sub anni a 9 initia, forte Kalendis Martiis, quibus ante Iliquot annos

h II, 8 I. iam , inquam. Jortunatissinii Imneratores selieitatem incitis soli s. felicitate). De pietato in deos C. 6, i locus Occurrit, qui arguit artibus

architecturae et culpturae materiem, quod vix credideris, ea aetate haud defui5se quantia est e, traerga deos ietas Vias aris . siv/ulacris temi tis, donariis , Nestris denique nominibris adscri tis . ad-itDictis imaginibus, rarastis, auctioresque feci tis exemPl vestrae venerationis Non, quod aliant viri

docti a me. l. Dominibus Angustorum diis additis sed titulis ex more subscriptis quibus iras et latuas diis dedicarunt, et suis imaginibus iuxta positis, quasi in deorum tutelam traditis.c Itaque paullo ante alteram rationem eodem anno 297 ab Eumenio habitam Augustodiani pro instaurandis Aeduensibus scholis, de qua DPeriore commmetitione ruit actum.

120쪽

anno Constantii classis a Gessoriacensi littore in

altum euecta, cum per nebulae caliginem latuisset aduersam classem apud Vectam insulam in speculis et insidiis couocatam, Britanniae littus inuaserat. et pugna facta Allectum occiderat c. I . s. . Habita oratio Treuiris coram Constantio Caesare c. q. sonte Caesare, cum loquimuro. Modestior quidem est Eumenius in celebrandis laudibus Mamertino fastidiose tamen i. a. s. dignitatis Caesareae Constantis ulpicia Ornat praedicando

Veris, quo facta erant magnam a me nitatem et

solis eius diei serenitatem c. a. s. ipsos Augustos comparat cum sole omnia prospiciente et fouente c. . Disertus est in memoranda expeditione Constantii in Britanniam c. iis q. dilectu earum rerum facto quae propriam aliquam Constantio laudem Maabere post uni. V. Incerti Panegyricus Maximian et Constantino Τreuiris in Constantini nuptiis cum Fausta, Maximiani filia, celebratis a. o T. post quas ille a Maximiano Augustus est dictus. Procedit rhetora laudibus Constantini virtutibusque quibus patris exemplum expressit; reliqua adulatorie sunt contexta in laudes Maximiani, qui imperium depositum iterum receperat. Habita rati coram Augustis, quos vi credas risum continuisse audientes rhetoris putidi ineptias, cum is nec sentiret, quam iniquo animo Constantinus ferret, senem Augustum ad recipiendas imperii habenas prosiluissse, a quo insidiae in generum struebantur. Locus est . II. quo rhetor Romam inducit cum

Maximiano expostulantem, quod sui curam deposuerat

SEARCH

MENU NAVIGATION